Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

Melkinus sive Mevinus in Britannia claruisse dicitur. Tom. 3. pag. 37.

392. Vid. Balæum, centur. 1. cap. 57.
DLII. Hoc anno, ut ex Inisfallensibus annalibus intelligitur, die duodecimo

Decembris, obiit doctissimus ille Finianus, Clunardensis episcopus ;"præ-

cipuus inter sanctos secundi ordinis in Hibernia.” Tom. 6. pag. 822.
DLIV. Gildas Badonicus, Iltuti discipulus, ex Britannia majore in minorem, de-

cem ante scriptum suum libellum annis, recessisse dicitur. Tom. 5.

pag. 509. et tom. 6. pag. 468, 469.
Leonorius episcopus Britannus, Iltuti quoque discipulus, cum LXXII. dis-

cipulis in Galliam transiit, tempore Childeberti regis Francorum et regi-
næ Ultrogothæ. Ejus et Samsonis Dolensis episcopi interventu Judua-
lus vel Induualus ducis Armoricani Rigualdi sive Jonæ filius, qui a rege
et regina captivus est detentus, et libertati et debitæ sibi hæreditati res-
titutus est; Commoro Britannici ducatus invasore ab injusta possessione

deturbato. Tom. 6. pag. 52.
DLVII. Brudeus sive Bridius, quem S. Columba postea ad fidem Christi conver-

tit, rex Pictorum efficitur. Ibid. pag. 233.
Petrocus Britannus ab orientali oceano ad occidentalem Britanniam iter

confecisse dicitur ; in qua Tendurus tum regnaverit, “vir atrox ac ferus
moribus.” Ibid. pag. 84, 85. Tandem vero Bodmaniæ sive Bodminiæ
in Cornubia vitam Petrocus finiit: ubi olim corpus ejus conditum habe-

batur. Ibid. pag. 84.
Concilio Parisiensi III. Samson et Paternus, una cum Germano Parisi-

ensi episcopo, subscripserunt, tom. 5. pag. 97. et tom. 6. pag. 47.
49. quorum prior Dolensis, posterior Venetensis videtur fuisse epis-
copus, qui relicta Britannia Armorica ad Francos postea abiit, et
XVII. Calendas Maii mortem obiit ; in Berdseia insula (ut quidam vo-

lunt) sepultus. Tom. 6. pag. 47.
DLIX. Benchorensis ecclesia in Ultonia fundata : ubi numerosissimo monacho-

rum cætui sub propria regula viventium B. Comgallus præfuit; in hoc
atque aliis monasteriis et cellis a se positis tria cænobitarum millia sub
sua habens præfectura. Tom. 5. pag. 161. 506. et tom. 6. pag. 475.

482, 483. 524. 527.
DLX. Florentinus Hibernus Ambasiæ in Gallia, tempore Germani Parisiensium

et Gildasii Ruthenensium episcopi, claruit. Tom. 6. pag. 309, 310.
Colmanus Beognai filius, qui et Elo postea cognominatus est, Coemani dis-

cipulus, in Connerensi civitate enituit : ibid. pag. 529, 530. 533. frater
item S. Columbæ junior Jogenus, et ex tribus sororibus nepotes, claru-

erunt. Ibid. pag. 231.
Rodericus, in Hibernia a discipulis B. Patricii baptizatus, regnum Cum-

brense adeptus, Kentigernum ab episcopatu Elguensi ad primam suam
sedem Glascuensem revocat. Is, discipulo suo Asapho in episcopatu
Elguensi collocato (qui ab ipso postea S. Asaphi nomen accepit) cum
DCLX. fratribus domum redit, et religionem Christianam in patria sua

restaurat. Tom. 5. pag. 111, 112. 115. et tom. 6. pag. 86, 87. 226, 227.
DLXI. Culedreibnense prælium, in finibus Ultoniæ et Conaciæ gestum : in

quo tria millia hominum occubuisse, et regis Hiberniæ Dermitii filii Cer-
vailli exercitum precibus Columbæ Cillii fusum fuisse memorant. Tom.
6. pag. 236. 466--468. 532.
VOL, VI.

QQ

Anno Christi.

$. Columba in synodo Hiberniæ, cui Brendanus abbas Birræ interfuit, ex-

communicatus est. Tom. 6. pag. 468. Adamnan. de rebus S. Columbæ,

lib. 3. cap. 3.
DLXII. Literæ a senioribus Hiberniæ et S. Columba ad Gildam Badonicum, in

Britannia Armorica tunc commorantem, scriptæ. Tom. 6. pag. 468.
DLXIII. Columba, consilium Finiani Clunardensis episcopi magistri sui, Bien-

dani abbatis Birræ et Laisreani filii Nadfraichi condiscipulorum suorum
secutus, reliquit Hiberniam ; et navigavit in Britanniam. Ibid. pag.

228. 233. 235, 236. 276. 467, 468.
Duodecim discipulorum, qui ipsum in Britanniam comitati sunt, nomina ;

et scripta illis a Dempstero afficta. Ibid. pag. 237–239.
Mona-dairense sive Onde-monense prælium in Hibernia gestum ; in quo

Ainmereus filius Setni, et filii Mac Eirce, Domnallus et Forcus (sive Do-
naldus et Fergusius) reges tum quidem provinciales, postea vero univer-
sæ præfecti Hiberniæ victoriam (uti etiam in Culedreibuensi ante bien-
nium commisso) de inimicis reportarunt. Echodius Laib rex Cruithnia-

rum victus, currui insidens evasit. Ibid. pag. 236.
Eo tempore S. Columba in Britannia cum Conallo filio Comgill Scotorum

Albiensium rege, de cujus religione mira memoriæ sunt prodita, versa-

batur. Ibid. pag. 246. 252, 253.
A Conallo hoc Comgalli filio insulam I sive Hy, quæ Ionæ postea nomen

obtinuit, S. Columbæ donatam fuisse, Hibernici tradunt annales : licet a
Pictis eam acceptam fuisse Beda scribat. Tom. 6. pag. 246. De hac

insula videnda, quæ notata sunt, ibid. pag. 239—246.
S. Columba in Britannia XXXIV. annorum spatio commoratus, non sep-

tentrionales solum Pictos ad Christianam religionem convertit ; sed etiam
usque ad maxime australes Scotorum et Pictorum terminos progressus

fidem prædicavit. Ibid. pag. 228. 233—236. 244. 247.
DLXIV. Gildas Badonicus querulum suum libellum edidit: in quo tum reges,

Constantinum, Aurelium, Vortiporium, Cuneglasum, Maglocunum, tum
clerum Britanniæ acriter insectatur et exagitat. Tom. 5. pag. 544.
et tom. 6. pag. 52–77. 468. Aliud ab eo scriptum nihil extat: si frag-
menta quædam fortasse exceperis, MSS. canonum libris interserta; quæ
huic an Albanio Gildæ tribuenda fuerint, incertum est. Tom. 6. pag. 76.
Nam quod Pseudo-Plauti Aululariam sive Querolum Johannes Philip-
pus Pareus, cum aliis viris doctissimis, Gildæ nostro attribuit, haud fa-
cile admittendum putamus : ibid. pag. 76, 77. præsertim si Rutilius ille,
cui Querolum dicatum videmus, Rutilius Numatianus fuerit ; quem et a
fide Christiana alienum, et Gilda longe antiquiorem fuisse certo constat.

Ibid. pag. 394.
DLXV. Dioi mitius filius Cerbulis, totius Scotiæ regnator, ab Aido cognomento

Nigro, gente Cruthinio, interfectus est ; ut in á verdórois Adomnani le-
gimus. Fergusius et Donaldus, filii Muircheartachi filii Ercæ (Adom-
nano Domnallus et Forcus, filii Mac Eirce dicti) successerunt. Ibid.

pag. 236. 515.
DLXVI. Ainmireus vel Ainmurechus, filius Setnai, Hiberniæ monarchiam ob-

tinuit: ibid. pag. 469. 515. post Davidis Menevensis episcopi nativitatem
CIV. et post tempus mortis ejusdem a nobis constitutum XXII. Ut
merito suspectum sit, quod in vita S. Ædani sive Moedbogi legimus ;

Anno Christi.

puerum illum "regi Temoriæ Anmireo obsidem" fuisse datum, non paucis
antequam Davidis episcopi magisterio se tradiderat annis. Tom. 6. pag.
537. Alius vitæ ejusdem scriptor, " ad regem Hiberniæ illum qui mora-
batur in Themoria" obsidem ductum fuisse puerum ; posteaque in Bri-
tannia peregrinatum fuisse, et in cænobiis quibusdam vitam egisse, refert:
nulla vel regis Ainmirei vel episcopi Davidis speciatim facta mentione.
Ut vel in regis alicujus Ainmireo antiquioris tempora pueritiam Ædani
incurrisse, vel in Menevensi Davidis jam defuncti cænobio monasticam
illum vitam coluisse, dicendum videatur. Nam ut, cum aliis, Davidem
annos CXLVII. vixisse, aut ad annum Christi DCIV. vitam produxisse
dicamus, ægre adhuc persuaderi nobis patimur. Tom. 5. pag. 105. 112,
113. et tom. 6. pag. 43, 44. Quod ipsum etiam de Ædani discipulo
Swithuno alias Scholano dicto sentimus : quem ad Davidem ab eo mis-
sum, et Wintoniensem postea factum fuisse episcopum perhibent. Tom.

5. pag. 390.
Gildas Badonicus a rege Ainmireo accersitus in Hiberniam, plurima ibidem

emendasse traditur. Tom. 6. pag. 470, 471. 476. 520.
DLXIX. Ainmireo Hiberniæ monarchæ occiso successerunt Boethanus et Eo-

chanus. Ibid. pag. 470. 515.
DLXX. Gildas Badonicus obiit. Ibid. pag. 470.

Laisreanus qui et Molasse, filius Nadfraichi, mortuus est. Ibid. pag. 531.

532.
Machutes (qui et Maclovius) Britannus, Brendani filii Findlogæ Hiberni

discipulus, Alethanæ ecclesiæ primus episcopus præfuit, annis XL.

Tom. 5. pag. 97. et tom. 6. pag. 50.
Frigidianus regis Ultoniæ filius, Lucensis in Italia episcopus, claruit. Tom.

6. pag. 412.
Eugenius episcopus Ardsrathanus ; ibid. pag. 526. Nessanus ; ibid. pag.

478. 501. 531. Coemgenus sive Keivinus, monasterii Glindelachen-
sis fundator ; ibid. pag. 524, 525. Berchanus, quem sensu oculorum pri-
vatum, sed spiritu prophetico præditum fuisse aiunt; ibid. pag. 534.
Moditeus, sive Meducius ille fuerit ; ibid. pag. 528. Colmanus filius
Darane, monasterii Dairmorensis in Eliana regione conditor, et Colma-
nus Dub-culinn sive Duib-chuilind dictus, ibid. pag. 529, 530. in Hiber-

nia claruerunt.
DLXXI. Brendanus filius Luaignei, monasterii Birrani fundator, in Hibernia

diem clausit extremum ; quem S. Columbæ in Iona insula agenti statim

innotuisse narrat Adamnanus. Ibid. pag. 415. 523.
DLXXII. Æda sive Hugo (in Adomnani ineditis Aidus filius Ainmurech dic-

tus) Hiberniæ factus est monarcha, annis XXVI. Ibid. pag. 515.
DLXXIV. Aidanus sive Ædanus filius Gabrani, a B. Columba in Iona insula

Scotorum Albiensium rex inauguratus est. Ibid. pag. 145. 252.
DLXXVII. Ceaulinus occidentalium Saxonum rex, prælio cum tribus Britan-

norum regibus Christianis ad Deorham inito, eos interemit; et exercitu
ipsorum profligato, tres urbes munitissimas, Glocestriam, Cirecestriam et

Bathoniam receperunt. Ibid. pag. 90, 91.
Brendanus Findlogæ filius(de cujus septennali navigatione prodigiosae ferun-

tur fabulæ) XVII. Calendas Junii, expletis ætatis suæ annis XCIII. in

Anno Christi.

sororis suæ Brigæ monasterio Enach-duin dicto vita functus, Cluain-
feartæ sepultus est. Tom. 6. pag. 50. 523, 524. De ejus regula monastica,

vid. pag. 484.
DLXXIX. Fintanus, qui et Munnu, XVIII. ante mortem B. Columbæ annis

cum S. Sinello Mac Maynacur (sive Maenaci filio, ibid. pag. 473.) abbate

monasterii de Cluayn-ynis in stagno Erne moratus est. Ibid. pag. 503.
S. Kentigernus et S. Columba congressi, multa de Christianæ religionis ar-

canis coram Brudeo Pictorum rege disseruerunt. Aliquanto post tem-
pore ad castrum Calidoniæ profecti, vicinarum regionum incolas ad veræ
pietatis observationem sermonibus suis incitarunt. Sexto post mense
inde discedentes ; Kentigernus ad sedem suam Glascuensem, Columba in

Hebrides primum, inde in Hiberniam abiit. Tom. 6. pag.247. 250, 251.
DLXXX. Claruerunt apud Hibernos, Congellus, monasterii Cambasiani abbas ;

tom. 5. pag. 506. Evinus, qui vitam S. Patricii, partiin Latino partim
Hibernico sermone, conscripsit; tom. 6. pag. 373. Lugidus, qui et Mo-
lua, discipulus Comgalli, cænobii Clonfertensis in Ophalia conditor ; Ibid.
.pag. 484. 501.511. 527. 541. Ædus filius Bricci episcopus, monasterii
Enach-midbrenir conditor ; ibid. pag. 534. Cormacus, qui eremum in Oce-
ano ter frustra quæsivit ; ibid. pag. 528, 529. Lugudus filius Tailchani,
in monasterio Cloni-finchoil senex Christi miles ; ibid. pag. 527. et Col-
manus filius Beognai, qui (præsentibus Ædo filio Anmirechi, Columba
Chille et S. Canico) ab Ædo Flan (al. Slani) duce nepotum Neill in Mi-
dia saltum Fidh-elo dictum accepit, ibique monasterium Land-elo sive

Linalli construxit. Ibid. pag. 475. 529, 530.
DLXXXI. Hoc anno Malgonem sive Maglocunum regem Britonum factum Mat-

thæus Florilegus significat: quod ut de Cambrensium Britonum regno
accipiamus, electionis illius formula suadet, quæ in antiquissimo libro de
legibus Britannorum descripta extat : tom. 5. pag. 98. 112. utcunque
Britannicæ consarcinator historiæ, non modo totam insulam obtinuisse,
sed etiam " sex comprovinciales oceani insulas, Hiberniam videlicet, at-
que Islandiam, Godlandiam, Orcades, Norwegiam, Daciam, adjecisse diris-
simis præliis potestati suæ," affirmet : tom. 6. pag. 64. ex Insularis Dra-
conis titulo, quem Gildas illi tribuit, commenti occasione arrepta : quum
ne totius quidem Cambriæ regem illum fuisse Gildas agnoverit (utpote
Vortiporium eodem tempore Demetarum tyrannum nominans) nedum
totius insulæ, aut aliarum insularum ab ea remotissimarum, minimeque
omnium, Norwegiæ et Daciæ, quæ ne inter insulas quidem veniunt nu-
merandæ. Nam quod ille quidem “ robustus armis et major multis
potentia, multos tyrannos depulisset tam regno quam etiam vita ;"
ibid. pag. 64. haud inepte Draconis illum metaphora designare Gil.
das poterat : Insularis etiam adjecto epitheto, vel quia in vicinis insu.
lis grassatus ille fuerit, (ut tom. 5. pag. 98. ex Camdeno dictum) vel
(quod ego potius senserim) quia in Angleseia sive Mona insula sedem
regni is habuerit; quæ non modo ut Venedotiæ (cujus rex, eo quo
Gildas scripsit tempore, Maglocunus fuerat) provincia princeps, sed
etiam ob soli ubertatem Matera Cambriæ totius, commune Cambro-
Britannorum elogio celebratur. Neque multo majorem meretur fidem

a Mon mam ('ymry.

Anno Christi.

quod ex Kentigerni legenda retulimus; eum, Galwedia et Albania
conversa, suos misisse discipulos ad Orcades, Norwegiam et Islandiam

luce fidei imbuendas. Tom. 6. pag. 228.
DLXXXII. Winochus Britto, veniens de Britannia, sanctilate clarebat in Gallia.

Sigebert. in chronic.
DLXXXIV. Malgone Britonibus et Aidano Scotis Albiensibus imperante, in

Fedhanlea juxta Stanmoriam Ceaulinus occidentalium Saxonum rex et
filius ejus Cuthwinus cum Britannis acerrimo prælio conflixerunt: in
quo Cuthwinus occubuit, et Angli fugati sunt. Ceaulinus tamen, rursus
reparato exercitu, tandem victores vicit ; persequensque Britannos, regio-

nes multas et innumerabilia spolia cepit. Tom. 6. pag. 90.
Brudeo vel Bridio Pictorum regi hoc anno (ut ex Ultoniensibus anna-

libus intelligimus) vita functo Garnardus filius Domnachi successisse di-

citur ; qui Abernethianam fundavit ecclesiam. Ibid. pag. 256.
Ruadanus eodem anno (ut Tigernaci docent annales) mortuus est in Lo-

thrano a se condito cænobio; a quo et Ruadan Lothra cognomentum

ille accepit. Ibid. pag. 472.
DLXXXVIII. Conversio Constantini ad Dominum, in annalibus et Ultonien-

tus.

sibus et Tigernaci annotata habetur : qui Constantinus ille est, Damno-
niæ sive Cornubiæ rex, asperius a Gilda in querulo suo libello appella-

Ibid. pag. 56, 57. Hunc enim, liberis et conjuge orbatum, terreni
regni pertæsum, clain suis abiisse in Hiberniam, ibique vitam egisse mo.

nasticam, nonnulli scribunt. Ibid. pag. 59.
Constantino, Cornubiense regnum deserenti, suffectus est Gerennius : ad

quem Theliaus Landavensis episcopus cum suis pestem ictericiam eo
tempore in patria sævientem fugiens divertisse legitur. Morbo enim
illo epidemico universam Cambriam, cui Malgo (qui et Maglocunus)
tunc præerat, miserum in modum devastante ; quidam in Hiberniam,
plures vero in Franciam perrexerunt. Inter quos Theliaus, cum suis
comitibus, Cornubia relicta, Britanniam Armoricam petiit : ubi a soro-
ris suæ marito Budico, rege terræ illius (quæ ab eo Cerniubudic nomen
accepit) et Samsone Dolensi antistite honorifice exceptus est. Tom. 5.

pag. 98. 106, 107, 110. et tom, 6. pag. 72–82.
DLXXXIX. Columbanus, discipulus Comgalli, ex Hibernia cum Gallo aliisque

probatis discipulis venit in Burgundiam : ubi Luxoviense monasterium
condidit. Tom. 5. pag. 505, 506. et tom. 6. pag. 229. 270. 275. 279.

282. 476.481.483, 484-De monastica illius regula, vid. pag. 484-487.
Edus episcopus, Bricci filius, in Hibernia mortuus est. Tom. 6. pag. 533,

534.
DXC. Leithredense sive Miatorum pralium commissum est : in quo, Scotorum

Abiensium regi Ædano infelix contigit victoria ; duobus ipsius filiis,
Arthurio et Echodio Find (sive Eugenio Albo) una cum trecentis de ex-

ercitu ipsius aliis interfectis. Ibid. pag. 253.
Constantinus monachus, ex Hibernia ad Scotos Albienses instituendos mis-

sus, in Britanniam una cum S. Columba (non tamen in prima illius pro-
fectione; quando regem Cornubiæ adhuc Constantinum extitisse Gilde
proximo post eam anno editus ostendit libellus) navigavit : ubi fidem
Christi et Scotis prædicans et Pictis, totam terram Kenterianam conver-
tit; ibidemque tandem impiorum manibus passus martyrium, in Govani-

« AnteriorContinuar »