Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Anno Christi.

cit, quam juniorem illum Menevensem alterum ; quem a Menevensi sede
ad Dolensem archiepiscopale pallium transtulisse, ex Dolensis ecclesiæ
sequentia quadam Giraldus Menevensis archidiaconus confirmare nititur.
Tom. 5. pag. 95–97. IV. Theliaum igitur illum illustrem presbyterum
Landaviæ (quem tamen jam antea episcopum, sed sine titulo, una cum
Davide et Paterno ab Hierosolymitano patriarcha ordinatum retulerunt
alii) non Samsoni in Dolensi, sed magistro suo Dubricio in Landavensi
cathedra successisse ; ibid. pag. 106, 107. 123. et tom. 6. pag. 45. Da-
vide in Legionensi archiepiscopatu eidem Dubricio substituto: quan-
quam occasione retentæ a Davide antiquæ sedis suæ Menevensis et max-
ime frequentatæ, non Legionensis solum sed etiam Menevensis arcbie-
piscopus ille dictus fuerit: tom. 5. pag. 112. 123. eoque Merlinianum
illud Giraldus huc pertraxerit ;“Menevia pallio urbis Legionum induetur."

Ibid. pag. 104."
DXXIII. Calendis Februarii S. Brigida septuagenaria, annis XXX. post mor-

tem B. Patricii, obiit. Tom. 6. pag. 444—447. 463. Ejus corpus Kil-
dariæ sepultum, ad Dunensem ecclesiam postea est translatum. Ibid.

pag. 451–454.
DXXVI. Ailillus sextus episcopus Armachanus mortuus est. Successit illi

Ailillus alter. Ibid. pag. 437.
DXXVII. S. Canicus in Hibernia natus est, patre Lyadeco poeta nepote Dalani.

Tom. 6. pag. 473. 526.
Orientales Angli Britannos Christianos omni crudelitatis genere affecisse

dicuntur. Ibid. pag. 33.
Ad eundem annum S. Ailbei Imalecensis episcopi obitum annales Ultonien-

ses et Inisfallenses referunt: et Colmanum, ante annos XI. in lucem
editum, sacras ab eo literas didicisse, in ejusdem Colmani actis legimus :
ibid. pag. 529. quorum neutrum cum illorum rationibus potest consistere,
qui Ailbeum ante adventum Patricii Christianam fidem Hibernis annun-

ciavisse statuunt. Ibid. pag. 332, 333. 433, 434.
DXXIX. Comainus Brecc in Hibernia natus est. Ibid. pag. 533.

Kynotus sive Kinocus ab Arthuro rege rector scholæ Cantabrigiensis con-

stitutus fuisse fingitur. Ibid. pag. 31.
Justinianus et Honorius in Ramseia insula, Kynedus in Gowera occidentali

claruisse dicuntur. Ibid. pag. 44, 45.
S. David, cum septem Cambriæ episcopis quorum ille primas erat, Glasto-

niam venisse, et ecclesiam S. Mariæ minorem ibi construxisse dicitur :
tom. 5. pag. 112. 140, 141, ubi a Glastoniensibus ad annum DLXV. vel
DLXVI. hoc referri nota : quod tempore morti illius in Britannica his-
toria assignato longe est posterius. Vide infra, annum DXLIV. et ex
anonymo vitæ Davidis scriptore hoc quoque, si placet, accipe: “ Ipse
fundavit Glastingbernense monasterium; et deinde Badum (id est Bao
thoniam, de qua ad annum DXX.) ubi aquam mortiferam sua benedictione
effecit lavandis corporibus salubrem : deinde alia construxit monaste-

ria.”
Ab eodem Davide provincialis totius Cambriæ synodus est coacta, cui no-

men Victoria : in qua Breviensis concilii acta contra Pelagianos confir-
mata sunt, et addita alia, quæ ad commodum ecclesiæ regimen videban-

i

Anno Christi.

tur necessaria. Utriusque synodi decreta ipse David sua manu literis
mandavit, suæque et aliis per Cambriam ecclesiis servanda commenda-
vit: quæ sub eo deinceps statum habuerunt florentissimum. Tom. 5.

pag. 542.

Ibid. pag.

Paulus Britannus, Iltuti discipulus, comitis Withuri et Childeberti regis

Francorum opera Ossissimorum sive Leonensis in Armorica factus est

episcopus. Ibid. pag. 539. et tom. 6. pag. 77, 78.
Kieranus filius artificis, accepta licentia a magistro suo Finiano, ad Ninni-

duin primum in quadam sylva stagni Erni commorantem, deinde ad
Endeum Aranensis insulæ abbatem profectus fuisse dicitur: tom. 6. pag.
525. sub quo annis VII. trituratoris in eadem insula illum exercuisse
officium vitæ Endei scriptor significat : licet ipsum Endeum admodum
longævum fuisse oporteat, si eo usque vitam produxerit: de quo vidend.
ibid. pag. 428. 533, 534. ubi de Brendano Findlogæ filio ipsum invi-

sente.
DXXXI. Hoc anno, Aprilis die septimo, datum habetur commentitium regis

Arthuri diploma; per nepotem suum Wolwanum (ut nugatores fingunt)
ad Kynotum Cantabrigiensis scholæ rectorem transmissum: tom. 5. pag.
159. et tom. 6. pag. 33. quod non aliam meretur fidem, quam aniles
illa de rebus ab Arthuro extra Britanniam gestis fabulæ (de quibus, tom.
6. pag. 34–38. 176.) ab Hectore Boethio quoque, licet et ipso fabulatore

maximo, impugnatæ. Histor. Scotor. lib. 9. fol. 163. b.
DXXXIV. Cerdicus Occiduorum Saxonum rex interiit : qui fædere cum Mo-

dredo nepote regis Arthuri inito, septem ab eo Angliæ comitatus acce-
pisse dicitur. Tom. 6. pag.

38.
DXXXVI. Ailillus, septimus episcopus Armachanus, mortuus est.

437.
DXXXVII. Hoc anno, vel DXXXV. ut alii volunt, XIII. Calendas Septembris

Mocthæus Ludunensis episcopus, S. Patricii discipulus mortem obiit.

Ibid. pag. 415.
DXXXVIII. Pulso in exilium Silverio, in Romanam sedem intrusus est Vigi-

lius : ad quorum alterutrum, ab avunculo Arthuro, Walwanus, Lothi
regis Pictlandiæ et filiæ Utheri Pendraconis regis Britannorum filius,
duodecim annorum juvenis, educandus putatur fuisse missus. Ibid. pag.

31, 32.
Kieranus filius artificis, relicta Aranensi insula, ad Cathaianam profectus

est : in qua sub Senano, insulæ illius abbate et episcopo, magister hospi-

tum est constitutus. Ibid. pag. 525.
DXL. Gildas Badonicus, in Iltuti schola studiorum suorum primis fundamentis

positis, tom. 5. pag. 539. Iren perrexit; quam ego non aliam quam
Hiberniam esse existimo: in qua eo tempore, post Armachanam et Fi.
niani scholam, celebris fuit Rossensis alia, a S. Fachnano viro sapiente
constituta ; in qua S. Brendanus artes liberales prælegisse dicitur. Tom.

6. pag. 471, 472.
Mendabnaucus (aliis Modomnoch dictus) Davidis Menevensis discipulus,

apes in Hiberniam (Solini tempore ibi desideratas) primi detulisse di-
citur : quod alii tamen S. Dominico Ossoriensi tribuendum autumant.
Ibid. pag. 521, 522.

Anno Christi.

S. Servanus senex, Kentigerno a se discedente, migravit ad Dominum.

Tom. 6. pag. 214, 215.
Kentigernus, anno ætatis suæ XXV. Glascuensis ecclesiæ et C'umbrensis

diæceseos ab Hibernico quodam episcopo præsul consecratus, egregie mu-

nere suo functus fuisse dicitur. Ibid. pag. 224, 225.
Finanus qui et Winninus Romæ, ubi septem annis manserat, sacerdotii

gradum adeptus, in patria sua Hibernia multis annis episcopi functus

est officio. Ibid. pag. 522, 523.
Ilundus sive Jandus episcopus in Hibernia claruit. Tom. 6. pag. 534.
Docus abbas, S. Canici magister, in Britannia claruit. Ibid. pag. 520.
Jltutus, Atrochius et Isanus abbates mortem obierunt. Ibid. pag. 42, 43.
Paternus, postquam per annos XXI. in Lan-paternensi a se denominata

ecclesia vixisset, a rege Caradauco (qui, ultra terminos Britanniæ regno
propagato, minorem Britanniam regno suo subjugaverat) in Armoricam
revocatus, Venetensem episcopatum ibi obtinuit ; et in Samsonis metro-
politæ Dolensis intima familiaritate versatus est. Tom. 5. pag. 114. et
tom. 6. pag. 45–47. In Lan-paternensi vero episcopatu Kinocum sive
Cenaucum ille habuit successorem. Tom. 5. pag. 106. 114. et tom. 6.

pag. 43.

S. Finiani discipuli in Hibernia fuere celebres : tom. 6. pag. 472, 473.

Kieranus filius artificis ; Columba Cille; Columba alter, Cruinthaini
filius, Tirdaglasiæ apud Momonienses juxta Sinne um fluvium conditor ;
ibid. pag. 533. Brendanus filius Findlogæ, trium millium (ut præter alios
habet Wernerus Laerius in temporum fasciculo) monachorum pater ; ibid.
pag. 474. Brendanus alter, Neimi sive Nemaindi clari poetæ filius, Bir-
rani monasterii in meditullio Hiberniæ positi conditor; tom. 5. pag. 518.
et tom. 6. pag. 523. Moby Clarinech ; Laisreanus qui et Molasse, filius
Nadfraichi, monasterii Damh-inis in stagno Ernensi conditor ; tom. 6.
pag. 531. Sinellus filius Maenaci sive Maynacur, abbas monasterii de
Cluayn-inis in stagno eodem ; ibid. pag. 503. Canicus nepotis Dalani
filius, monasterii Campuli Bovis sive Achadh-bho et Cellæ Canici sive
Kilkenniæ conditor; ibid. pag. 526. Ruadanus, monasterii Lothrani in
regione Muscraiana conditor; Nannyd Lamdere, Mugenocus Killicumuli,
episcopus Sennachus; et Coemanus, qui et Commanus, Fealconi filius,

Rosscommaniæ apud Connacienses fundator. Ibid. pag. 532.
DXLII. Cambalanicum prælium in Cornubia gestum : in quo rex Arthurus et

nepos ejus Walwanus, contra fratrem Modredum depugnans, cum aliis
multis ceciderunt. Tom. 5. pag. 105. 144, 145. 459. 544, et tom. 6.

pag. 32. 33—42.
In Glastoniensi vero insula sepultus est Arthurus : tom. 5. pag. 144—149.

et tom. 6. pag. 38–42. ut et Weneveria uxor ejus secunda, tom. 5. pag.
144-148. Hanc ex nobili genere Romanorum editam, Arthurum,
quum confectis bellis Britannicis, circa annum DXXI. totius patriæ sta-
tum in pristinam dignitatem reduxisset, uxorem accepisse ; eamque hoc
anno ad urbem Legionum diffugientem, in templo Julii martyris vitam
monasticam suscepisse, tradit historia Britannica. Lib. 9. cap. 9. et lib.
10. cap. 1. Ut secunda dicta videri possit, respectu Guennivaræ alte-
rius ab Arthuro in ipso regni sui initio ductæ ; quam a Melua Sommer-
settensium rege raptam ad annum DIX. ex Caradoco Lancarvanensi an-

Anno Christi.

notavimus. Quæ an illa Guanora regis Arthuri uxor fuerit, cujus in
Albania ostendebatur tumulus (quem si mulieres calcavissent, steriles
inde se futuras credebant; ut ex gentilium suorum opinione Hector Boe-

thius retulit) ipsi Scoti Albienses viderint.
Arthurum cognato suo Constantino, filio Cadoris ducis Cornubiæ, di-

adema Britanniæ reliquisse ; tom. 5. pag. 105. 144. et tom. 6.
pag. 56. eumque Modredi filiorum alterum Wintoniæ in ecclesia
S. Amphibali, alterum Londini in fratrum quorundam cænobio ab-
sconditum, ante altaria trucidavisse, tom, 6. pag. 57, 58. narrat Gal-
fridus Monemuthensis et eum secutus Matthæus Florilegus. At Gildas,
qui ipso Constantino regnante libellum suum edidit, eum non Britannici
regni monarcham sed Damnoniæ sive Cornubiæ tyrannum fuisse signi-
ficat: ibid. pag. 57. neque S. Amphibali ecclesiam ille nominat in qua,
sed sancti cujusdam abbatis amphibalum (sive exterius vestimentum)
sub quo nefaria illa cædes commissa fuerit. Ibid. pag. 58. Videndum-
que an non ad Constantinum etiam spectet, quod de Ambrosii Aureliani
posteris apud eundem Gildam legitur ; suis temporibus ejus sobolem
magnopere ab avita bonitate degeneravisse. Tom. 5. pag. 511. Ut
enim ipsum Ambrosium ab eo qui Romanæ gentis postremus purpuram
in Britannia induit Constantino, ita et Constantinum hunc nostrum ab
Ambrosio genus duxisse, indeque proavi (a quo regiæ dignitatis splen-
dor in familiam suam primum inductus fuerat) nomen usurpavisse, pro-

babile videri posset atque verisimile.
DXLIII. Kentigernus, post mortem Marken regis Cumbrensis provinciæ, sedem

Glascuensem relinquere coactus, Meneviam ad S. Davidem iter cepisse,
et juxta Caerleon multos ad fidem convertisse atque ecclesiain construx-

isse dicitur. Tom. 6. pag. 85. 226.
Idem a rege Venedotiæ Cathwallaino loco accepto, Elguæ cænobium ex-

truxit, et episcopatus sedem constituit, impediente primum subregulo
Malgone vel Maglocuno, sed postea adjutante: tom. 5. pag. 112. 115. et
tom. 6. pag. 85, 86. vid. et pag. 87. ubi Pelagianis se opposuisse, et tom.

5. pag. 392. ubi Oxonii literis operam dedisse dicitur.
DXLIV. Malso vel Maglocunus ille, in primis adolescentiæ suæ annis avunculo

rege Cathwallaino cum fortissimis militibus oppresso, Venedotiæ reg-
num invasit. Tom. 5. pag. 64. 86. Vitæ S. Paterni scriptor “Mailgu-
num hunc (sic enim appellat) regem borealium Britonum ad debellan-
dos et deprædandos australes Britones cum exercitu venisse, semper
tentatorem sanctorum" extitisse, et speciatim S. Paternum injuria affecisse
memorat. Ibid. pag. 46. 66. Eundem novam civitatem Bangor, ad
fluvium (vel sinum marinum potius) Menai dictum, erexisse Johannes

Rossus author est. Tom. 5. pag. 112. 161. et tom. 6. pag. 44.
Daniel portus illius, in quo nova illa civitas Bangor est erecta, episcopus

defunctus est, et in Berdseia insula sepultus. Tom. 6. pag. 43.
Theonus, Glocestrensis episcopus, ad Londinensem archiepiscopatum trans-

latus fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 88–90. 390. et tom. 6. pag. 43.
David Menevensis, et Legionensis antistes, Calendis Martiis, feria tertia, in

Menevensi suo cænobio mortuus, et jubente Malgone Vendotorum rege,
in eadem ecclesia sepultus est. Tom. 5. pag. 98. 105, 106. et tom. 6.
pag. 44. Successit illi in archiepiscopatu Kinocus sive Cenaucus, qui an-

Anno Christi.

tea Lampaternensis ecclesiæ fuerat episcopus. Tom. 5. pag. 106. 114,

115. et tom. 6. pag. 31. 43. 45.
Eodem quo ex hac vita David emigravit die, de imminente reipublicæ et

ecclesiæ Britannicæ dissipatione Kentigernus, Elvius sive Elguensis
episcopus, prophetavisse dicitur : tom. 6. pag. 88. eodemque die in Hi-
bernia Senanus, qui B. Patricio in episcopatu Iniscattensi successerat,

vitam finivisse. Ibid. pag. 436. 510.
Tuathalo Mælgarb jugulato successit in regno Hiberniæ Dermitius I. Cer-

vailli filius : ibid. pag. 514. 523. Kierano filio artificis (sedem Iniscat-
tensem, quo illum fama Senani attaxerat, ob monachorum illi supersti-
tum invidiam relinquenti) Cluain-macnois et insulam Anginam, cum
centum ecclesiis sive cellis in Midia et Breaghmuid dono dedit. Ibid.
pag. 525. Kieranus vero, civitate Clonardensi cum suis villulis magis-
tro suo Finiano donata (qui celeberrimam suam scholam eo deinde
transtulit) in Angina insula maximum ipse fundavit monasterium, et ad

usus pauperum reditus acquisivit amplissimos. Ibid. pag. 473. 525.
DXLVI. Diare Columcill fundata est : tom. 6. pag. 527. not. urbs videlicet epis-

copalis Derriensis in Ultonia, ubi a B. Columba celebre conditum est mo-
nasterium, Roberetum Calgachi sive Calcagi ab Adamnano in illius vita
appellatum; ut distingueretur ab altero illo Roboreo sive Roboreti
CAMPO Dearmach dicto, ubi non minus celebre in mediterranea Hiberniæ
parte, in comitatu nimirum regio, ab eo positum est cænobium. Ibid.
pag. 231. 474. Columba vero regulam monasticam condidit: et centum
monasteriorum, partim in Hibernia, partim postea in Britannia, fundator

extitit. Ibid. pag. 228. 243. 474. 483.
DXLVIII. Kieranus filius artificis, in Angina insula successore Dompnano

sive Adomnano Momoniensi relicto, cænobium Clonense sive Cluan-mac-
nois-in Midia proximo ante obitum suum anno construxit. Ibid. pag.

473. 502. 525.
Petrocus Britannus relicto Lodoricensi suo monasterio, in quo per triginta

annos commoratus discipulos doctrina et pietate illustres Credanum,
Medanum et Dachanum instituerat, Romam et Hierosolymam visitavisse,
deinde ad Indiam et orientalem Oceanum penetravisse, ibique in ignota
quadam insula integro septennio theoricæ vitæ vacavisse dicitur. Ibid.

pag. 84.

DXLIX. Kieranus, annos tantum XXXIII. natus, in Clonensi sua civitate obiit;

tertio antequam Coemgenus sive Keivinus abbas Glindelacensis ad eum
visitandum illuc pervenerat die. Ibid. pag. 473. 525. De monastica

Kierani regula, vid. pag. 404.
DL. Quartus cyclus paschalis octoginta quatuor annorum incipit.

Nonis Aprilibus (vel die præcedente, ut volunt alii) Tigernacus episcopus,

cænobii Cluanensis in Monachanensi comitatu conditor, mortem obiit.
Ibid.

pag. 417.
Colmanus sive Colmanelus, Dromorensis episcopus, in aquilonali parte flu-

minis Locha nobile construxit monasterium. Ibid. pag. 430. 529.
Coemanus, monasterii Ead cruin sive Enach-truim abbas, Mocuminus, et

Fintanus abbas monasterii Cluainædnach, discipuli Columbi filii Cru-
inthaini, in Hibernia claruerunt. Tom. 5. pag. 506. et tom, 6. pag.
532, 533.

« AnteriorContinuar »