fordiam addit, quæ sita est in australi parte Lincolniæ, distans ab ea quadraginta miliaribus.
Kenanus gentis Connactica puer a tyrannide regis Læogarii, cui obses fuerat traditus, S. Kiarani episcopi opera liberatus, et bonis literis a Nathano viro religiosissimo eruditus, postea Gallias adiit, et apud Tu- ronenses in cœnobio S. Martini habitum induit monasticum. pag. 339.
Olcanus Hibernus ex Gallia, ubi diutius literis operam dederat, in patriam reversus, scholas rexit; atque innumeros discipulos, quorum plures epis- copi sancti fuerunt, eruditione et doctrina imbuit. Ibid. pag. 518. CCCCLI. Memorabile illud inter Aetium Romanæ militiæ magistrum et At- tilam Hunnorum regem in campis Catalaunicis commissum est prælium; Francis utrique parti sese adjungentibus. Meroveo quidem (ut a Blondo, Krantzio, Gaguino, Paulo Emilio et aliis habetur traditum) sub Aetii, fratre vero illius seniore (ut ex Prisco Panita colligitur) una cum Scotis, vel Scoris potius, sub Attila signis militante. Tom. 5. pag. 465, 466. Ab Hunnis Attilam secutis Ursulanas virgines fuisse cæsas nonnulli au- tumant. Tom. 6. pag. 167.
Anglo-Saxones ex patria prolixiorem armatorum classem ad se accersunt: quibus a Britannis et locus habitationis, et militantibus debita stipendia sunt concessa. Tom. 5. pag. 469. Navium XVII. hanc fuisse classem, apud Ninium legimus (licet exemplaria illius, quæ Gildæ præferunt nomen, quæque Guilielmus Malmesburiensis est secutus, XVI. tantum habeant :) XVIII. apud Monemuthensem Galfridum et Matthæum Flo- rilegum; in quibus quinque Saxonum millia, cum uxoribus et liberis, delata fuisse addit Hector Boethius. Advenisse autem hos de tribus Germaniæ populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis et Jutis, docet Beda: quarum omnium et veteres patriæ, ibid. pag. 444-459. 469. et novæ quas in Britannia demum adeptæ sunt sedes, ibid. pag. 449- 454. 470, 471. fusius explicantur.
Gildas Albanius, Patricii Magni, ut Balæus quidem vult, discipulus, ibid. pag. 36. cum presbyteri fungeretur officio, gentes quæ aquilonalem plagam Britanniæ incolebant partim a gentili errore partim ab hæretica pravitate prædicatione sua liberavisse dicitur, gentemque suam ad veram et Catholicam fidem convertisse. Tom. 6. pag. 218, 219. CCCCLIII. S. Brigida, in Lagenia genita, Fochartæ apud Louthianos in lucem est edita. Ibid. pag. 162, 248, 249. 385. 446, 447.
Hengistus Londinensem episcopum Vodinum interfecisse dicitur: quod Vortigernum regem ob nuptias, quas cum filia ipsius (Roxiena sive Rowenna fœmina ethnica) spreta justa conjuge inierat, acrius reprehen- disset. Tom. 5. pag. 90.
Anglo-Saxones, occasionem dissensionis ac dissidii aucupantes, stipendia menstrua parce nimis atque restricte a Britannis sibi suppeditata causa- bantur. Tum subito, inito ad tempus fœdere cum Pictis quos longius jam bellando pepulerant, in socios arma vertere incipiunt. Ibid. pag. 470. Anglo-Saxonicus exercitus, ut post Gildam Beda et Henricus Huntingdo- niensis referunt, “proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuavit
incendium; totamque prope insulæ pereuntis superficiem obtexit. Ru- ebant ædificia publica simul et privata; passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, præsules cum populis sine ullo respectu honoris ferro pa- riter et flammis absumebantur: nec erat qui crudeliter interemptos se- pulturæ traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus comprehensi acervatim jugulabantur. Alii fame confecti procedentes, manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis æternum subituri servitium: si tamen non continuo trucidarentur. Alii transma- rinas regiones dolentes petebant. Alii perstantes in patria, trepidi pau- perem vitam (in montibus, sylvis, vel rupibus arduis) suspecta semper mente agebant." Tom. 5. pag. 479, 480.
Ex iis qui transmarinas petebant regiones, alii ad Bataviam putantur appu- lisse, ibique arcem Britannicam Brittenburgum dictam vel construxisse, vel a Romanis potius jam derelictam occupavisse: alii, duce Riovalo (qui Apollinaris Sidonii Riothamus, et Jornandis Riothimus esse videtur) Aremoricam, Britanniam minorem ab eis postea dictam, sibi subjecisse : ibid. pag. 481-487. cujus posterioris transmigrationis Blondus (qui eam tamen ad annum Christi CCCCLXXIV. non ita recte retulit) sub finem libri II. decadis I. ita meminit: "Britanni patria extorres, eo anno (qui fuit, Zenonis et Augustuli imperii et Odoacris regni initio, ab incli- natione rei Romanæ sexagesimus tertius) sedem ceperunt Oceano tenus, in Turonibus, Cenomannis et Cyantibus (qui et Veneti) ac per ea Galliæ Celticæ maritima loca, in quibus Britannicum nomen idiomaque ad æta- tatem usque nostram retinuerunt."
Inter Amoricanos illos colonos Fracanus consobrinus Cotonii regis Britan- nici, cum filio suo Wingualoeo (Winwaloco et Galnutio aliis dicto) fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 484.
CCCCLV. Benignum successorem suum in sede Armachana constituit S. Pa- tricius. Tom. 6. pag. 438, 439.
Ubi Saxones, ut ex Gilda et Beda refert Henricus Huntingdoniensis, "dis- persis indigenis copiam exercituum domum remiserunt (a quibus Lei- dense Burgum extructum fuisse, incerta Batavorum fert traditio) cœpe- runt Britanni, emergentes de latibulis, vires resumere animosque; con- gregatoque permaximo exercitu, in Cantiam contra Hengist et Horsa vexilla direxerunt; duce usi Ambrosio Aureliano viro modesto; qui so- lus forte Romanæ gentis præfatæ tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus nomen regium et insigne ferentibus." Tom. 5. pag. 483. 511. Neque enim ipse Ambrosius (ut depravatus Gildæ textus habet; a Polydoro fortasse ad Pauli Diaconi et Blondi narrationes conforma- tus) sed parentes ejus regia hic insignia assumpserunt. Ibid. pag. 513, 514.
Romanæ autem gentis postremus, qui purpuram in Britannia induit, Con- stantinus fuit, cum filio suo Constante monacho: quorum utrumque anno CCCCXI. in Gallia occisum fuisse constat. Tom. 6. pag. 128, 129. Ambrosium quoque regis Constantini filium et Constantis mona- chi fratrem, quo tempore sublatus est parens, adhuc in cunis jacuisse, ipsa etiam fabulosa Galfridi historia indicat. Tom. 5. pag. 89, 90. Un- de insignem illam a Gilda et Beda celebratam Ambrosii victoriam, cum Henrico Huntingdoniensi ad regni Hengisti principium, potius quam,
cum Galfrido et Matthæo Florilego, ad ejusdem exitum, referendam cen- suimus.
Et anno quidem CCCCLV. initio, ad locum olim Eglesthrep hodie Ailes- ford dictum, cum Vortigerno Britannorum rege prælio, ut Horsam cæsum fuisse, ita fratrem ejus Hengistum regnum suscepisse, Anglo-Saxonico- rum annalium scriptores referunt; ut suos videlicet victoriam adeptos ea ratione innuerent: quod et Florentio Wigorniensi persuaserunt: tom. 5. pag. 472. quum Britannici tamen scriptores, non in hoc solum sed in du- obus aut tribus quoque præliis aliis, hoc vel sequente anno gestis, supe- ratos illos fuisse asserant. Ibid. et pag. 473. 474. Et quantum annalium illorum concinnatores gloriæ suorum dederint, argumento illud fuerit; quod cum inter duas celebratissimas de Saxonibus partas victorias, Am- brosianam et Badonicam, pluribus pugnis commissis, nunc cives nunc advenas vicisse, et Gildas et Beda confirment; ibid. pag. 543, 544. neque Ambrosianæ, neque Badonicæ, neque ullius omnino Britannica, sed sua- rum solummodo victoriarum memoriam posteris transmittendam illi cu- raverint. Ibid. pag. 515.
Gildas Albanius, annos natus triginta, Britanniam Armoricam petiisse, et septem annorum spatio in Gallia remansisse traditur. Tom. 5. pag. 506 -509. Caradocus, vitæ ipsius scriptor, juvenem factum transfretavisse mare Gallicum scribit: primæ juventutis cum Irenæo, lib. 2. cap. 39. a triginta annorum ætate ducens principium: quod nemo mirabitur, qui Columbam nostrum, anno ætatis XLII. in Britanniam navigaturum, ab Adamnano, lib. 3. cap. 4. juvenem dictum observaverit. In Armoricam vero trajiciente Gilda, “adhuc parvam rem regum regnique Francorum fu- isse," alius notat biographus: "Childerico eo tempore Merovei filio, gen- tilium errori dedito, imperante Francis." Ibid. pag. 509. Ut Saxones et Franci, vicini in antiqua sua patria populi et ejusdem linguæ societate conjuncti, eodem prope tempore in proximis Britanniæ et Galliæ provin- ciis imperii sui initia posuisse videantur. Ibid. pag. 472. 486. Gildæ fratres, Mailocus (a patre sacris literis traditus et in eis bene edoctus) Egreas et Allæcus cum sorore Peteona, relictis rebus paternis, secesserunt et in locis non longe a se invicem distantibus Deo vacaverunt. Tom. 6. pag. 217.
CCCCLVI. Vortimerus Brito, Vortigerni filius, eodem anno tria prælia cum Hengisto prospere conseruisse fertur: in quorum postremo, juxta Lapi- dem tituli in Thanato insula gesto, Saxones fugatos, relictis uxoribus et liberis, in Germaniam rediisse scribunt. Tom. 5. pag. 473, 474. 512. B. Patricius Ultoniam, quam omnium Hibernicarum provinciarum primam ad Christum converterat, sæpius circuibat: ubi, in Dalnaradia agens, ecclesiam Mucmoriensem a Colmanelo sive Colmano (Dromorensi postea episcopo, ut ex vita ipsius intelligimus) et Benchorensem a Comgallo, ipsis sexaginta ante utriusque nativitatem annis, ibi ædificandam præ- dixisse fertur. Ibid. pag. 506. et tom. 6. pag. 430, 431.
CCCCLVII. Vortimerus, spes Britonum, mortem obiit: qua audita, Hengistus et Æsc sive Oisc filius ipsius, novis auxiliis e patria receptis confirmati, Britannos prælio ad Creccanfordiam initio ita contuderunt; ut Londi- num fuga se recipere coacti, nunquam postea bello Cantuarios lacessere ausi fuerint. Tom. 5. pag. 474. 514.
CCCCLVIII. Sen-Patricius sive Senex Patricius Glastoniæ, ut videtur, mor- tuus est: cujus obitus et locum et tempus ad magnum nostrum Patri- cium, cui ille domesticus fuerat, alii temere transtulerunt. Tom. 6. pag. 445. 458, 459.
CCCCLIX. Annis post Vortigerniani regni initium XII. orta inter Guitolinum et Ambrosium discordia, Guoloppinum prælium factum fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 461. 511, 512.
CCCCLX. Auxilius episcopus, S. Patricii nepos, in civitate quæ Ceall-usalli nomen ab eo accepit, vitam finiit. Tom. 6. pag. 384. Hildebertus Scotorum archiepiscopus, Sedulii magister, floruit.
Circa hæc quoque tempora, Fingarem sive Guignerum, ex Britannia Ar- morica in patriam reversum, Hiberniam Christi legibus subditam inve- nisse; indeque, relicto regno quod Clitone patre defuncto ad ipsum spectabat, una cum Piala sorore et 777. viris (quorum septem episcopi erant, a S. Patricio baptizati) in Cornubiam profectum, atque Christia- nam hanc universam multitudinem ab infideli Cornubiæ rege Theodorico trucidatam fuisse, Anselmus narrat. Ibid. pag. 431.
CCCCLXI. Mansuetus, episcopus Britannorum, concilio Turonici I. interfuit et subscripsit. Tom. 5. pag. 486, 487.
Eodem anno, ut Matthæus Florilegus et Johannes Fordonus volunt, Hen- gistus cum tribus armatorum. millibus in Britanniam advectus, Vorti- gernum cum proceribus suis ad pacificum colloquium invitavit : conven- tuque juxta Ambrii cœnobium, haud longe a Sarisburia, Calendis Maiis habito; proditione Saxonum, et ipse Vortigernus captivus abductus et Britannici proceres CCCCLX. nefarie jugulati sunt: quorum corpora ab Eldado Glocestrensi episcopo in vicino cœmiterio, Christiano more, post- modum sepulta fuisse dicuntur. Ibid. pag. 475-478. Ereptum ex hac clade filium cujusdam consulis, qui ibidem occubuit, Abenum dictum in monte qui ex nomine ejus Abendun vocatur vitam eremiticam duxisse; indeque confluentium hominum frequentia turba- tum latenter recessisse, et in Hibernia vitam finiisse ferunt. Ibid. pag. 476. CCCCLXII. Hoc anno, ut idem habet Florilegus, Vortigernus, vitæ et libertatis suæ redimendæ gratia, Saxonibus quas petierant regiones concessit (East-sexe, Suth-sexe et Middle-sexe Ninius eas fuisse ait, a Saxonibus qui occupaverant novis istis nominibus insignitas :) qui in Britannos deinde sævientes, Christianam religionem miserum in modum protrive- runt. Ibid. pag. 478-480.
Eodem anno B. Patricius, post constitutam ecclesiam Hibernicam et ordi- natos per universam insulam episcopos et presbyteros, Romam adiit: ubi a pontifice, qui Hilarus tum fuit, eorum quæ in Hibernia egerat con- firmationem, simul cum pallio et legati pontificii titulo, obtinuisse di- citur. In reditu vero, aliquantisper in Britannia patria sua moratus, monasteria multa fundavisse atque a Paganis destructa refecisse, et cum alia de futuro Britanniæ statu prænunciavisse, tum B. Davidis utero materno inclusi sanctitatem prævidisse et prædixisse, traditur. Tom. 6. pag. 431. 432.
Exactis in Gallia annis septem, Gildas Albanius e Gallia in Britanniam
reversus, Pembrochiensis regionis promontorium Pepidiauc dictum tem- pore Trifuni regis adiisse dicitur, ibique in urbe maritima Cair-morva inde dicta verbum Dei populo prædicavisse; quum præsens adesset Non- nita, Davidem infantulum in utero gerens. Adfuisse quoque tunc Albeum Mumenensium nostrorum episcopum addunt alii: a quo (non autem a Relveo Menevensium episcopo, ut in breviario Sarisburiensi et Giraldo Cambrensi legitur) natus David in loco juxta Meneviam Port-cleis ap- pellato baptizatus fuisse existimatur. Tom. 5. pag. 507-509. et tom. 6. pag. 432, 433. Nessanus diaconus Albeo familiaris fuisse traditur. Tom. 6. pag. 531. Ubi Samsonem episcopum civitatis quæ vocatur Dol-omhoir in extremis finibus Letha (i. e. Dolensis civitatis in Britan- nia Armuric-lææthana) tum fuisse, scriptor vitæ Albei asserit: quod aliter subsistere non potest, quam illa Britannica historiæ admissa hy- pothesi, quæ Samsonem ab Ambrosio Aureliano Eboracensem archie- piscopum constitutum, posteaque a Saxonibus in Armoricam pulsum fu- isse tradit. Vid. infra.
CCCCLXIII. Læogario, Nelli magni filio, occiso successit in regno Hiberniæ Ailell Molt Nathi filius. Tom. 6. pag. 514.
B. Patricius in Hiberniam reversus, triginta episcopos, ex transmarinis par- tibus congregatos et a se consecratos, in messem misit Dominicam: sy- nodisque episcoporum sæpius celebratis, cuncta constituit et ordinavit. Ibid. pag. 434. 449. Iniscattensem vero episcopatum ipse adiisse, diu- que tenuisse videtur: in quo Senanum, nondum natum, sibi postea suc- cessurum prædixisse dicitur. Ibid. pag. 436.
Gildas Albanius, scholas in Britannia aperiens, discipulos ad ipsum conflu- entes bonis artibus et disciplinis instituit. Tom. 5. pag. 507. Faustus Britannus (qui, apud Gallos exulans, Maximo in Lirinensi primum abbatia atque in Reiensi deinde episcopatu successit) hæresim Pelagi- anam refutandi specie obtenta, profunda calliditate usus eandem inter- polatam omnibus venditavit. Ibid. pag. 395. 488-505. et tom. 6. pag. 2.
CCCCLXV. Benigno in Armachano archiepiscopatu Jarlaithus filius Trenæ successit: tom. 6. pag. 437. illo in Glastoniensem, ut putatur, abbatiam secedente. Ibid. pag. 438, 439.
Hengistus et filius ejus Æscus, prælio ad Wippedsfleet commisso, duodecim Britannici exercitus duces occiderunt. Tom. 5. pag. 477. not. CCCCLXVI. Tertius cyclus paschalis octoginta quatuor annorum incipit. Vortigernus rex Britonum, turri ad quam confugerat in oppido Genereu igne admoto, ab Ambrosio Aureliano et exercitu ipsius, combustus fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 440. 512. Post cujus mortem, filiorum alterum Pascentium in regionibus Buelt et Guorthigirniaun, largiente Ambrosio, regnavisse ; ibid. pag. 521. alterum Faustum, ex incesto cum filia stupro genitum sed pro sancto habitum, in loco magno juxta ripam Renis vel Remneii fluminis a se condito mansisse, author est Ninius. Ibid. pag. 440. Ambrosii nobilitatem, fortitudinem et modestiam, Gildas et Beda; ibid. pag. 511. 513. pietatem in restaurandis ecclesiis et vera religione propa- ganda, Galfridus Monemuthensis et Hector Boethius prædicant: licet Judæorum et hæreticorum patrocinium Gothefridus Viterbiensis, sine ullo authore, illi affingat. Ibid. pag. 94. 515, 516. 519, 520. Ipsum VOL. VI.
« AnteriorContinuar » |