Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

natum, ad fidem convertisse dicitur. Tom. 5. pag. 48–52. 72, 73. qui patria postea relicta, Bavaris, Vindelicis et Rhætis evangelium prædi

caverit. Ibid. et pag. 164. cXV. Coillo Britannorum regi, Marii filio, (de quo, tom. 5. pag. 35.) natus

fuisse dicitur alter ille Lucius. Tom. 5. pag. 166. CXVII. Britanni, quorum curam Domitianus (de externo imperio non adeo

solicitus) intermiserat, eo defuncto teneri sub Romana ditione non poterant: unde successor illius Hadrianus Britanniam petens, in ea multa correxit, murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui Barbaros Romanosque divideret : tom. 6. pag. 136–138. stipitibus nimirum magnis in modum muralis sepis funditus jactis atque connexis : ut alibi facere eum consuevisse docet in vita ipsius Ælius Spartianus; a quo et reliqua illa didicimus. De ecclesiæ vero incrementis sub Hadriano,

vid. tom. 5. pag. 71. ex Eusebio et Rufino. Euchus et Achlena sive Athena, parentes S. Cataldi, et Dichus vir sapien.

tissimus, in Hibernia claruisse dicuntur. Tom 6. pag. 300. CXXIV. Coillo Britannorum regi defuncto filius Lucius successisse dicitur. Tom.

5. pag. 58, 166. CXLI. Cantabrigienses novem academicos baptizatos fuisse, Burtoniensium

annalium interpolator comminiscitur. Tom. 5. pag. 71, CXLII. Berwicum a Berengario nescio quo constructum fabulantur. Tom. 6.

pag. 108.

CXLIV. " Antoninus Pius imp. Britannos per Lollium Urbicum legatum vicit,

(ut docet in vita ipsius Julius Capitolinus) alio muro cespititio submotis barbaris Caledoniis ducto,” in eodem videlicet angusto terrarum spatio, quod Julius Agricola præsidiis prius firmaverat. Tom. 5. pag. 61. et tom. 6. pag. 136. Unde eo tempore Appianus Alexandrinus (quem post Hadriani excessum scripsisse, ex libro 1. de bellis civilibus constat) Britanniæ partem plusquam dimidiam a Romanis occupatam fuisse memorat: tom. 5. pag. 6). De religionis vero Christianæ in

crementis sub Antonino, vid. ibid. pag. 72. ex Justino martyre. Ad Cataldum liberales disciplinas Lesmoriæ apud Momonienses profiten

tem, ex finitimis ac remotis regionibus innumeri confluxisse feruntur.

Tom. 6. pag. 302, 303.
Hiberniæ regem, a duce Meltridis instigatum, Cataldum diaconum in vin-

culis detinuisse, duce vero mortuo liberum dimisisse Tarentini tradunt.
Addunt deinde, Cataldum Rachavensis ecclesiæ in Momonia factum
episcopum, ducatum Meltridis (a rege in perpetuum ecclesiæ concessum)
duodecim episcopis distribuisse, suamque ipsius sedem in archiepisco-

palem erexisse. Tom. 6. pag. 305. 308. Idem, patria relicta, Genevensium inter Allobrogas factus fuisse dicitur

episcopus. Tom. 6. pag. 308. CLII. Idem cum fratre Donato, primo Lupiensium in Italia episcopo, in Japy

giam veniens, per annos quatuordecim eremiticam cum illo vitam ibidem

egisse perhibetur, prius quam Tarentum accederet. Tom. 6. pag. 304. Timotheus Pudentis filius, evangelii in Britannia prædicator, Antonino im

perium et Pio episcopatum Romanum administrante, martyrio vitam

consummavisse dicitur. Tom. 5. pag. 50. CLXI. Sub ipsa initia imperii M. Aurelii Antonini, imminebat bellum Britan

Anno Christi.

nicum ; cui administrando præfectum fuisse Calphurnium Agricolam

docet, in imperatoris illius vita, Julius Capitolinus. CLXV. Lucius Britannus Timothei discipulus, et soror ejus Emerita, apud

Curienses in Rhætia, sub M. Aurelio Antonino martyrio vitam fini

visse dicuntur. Tom. 5. pag. 166. CLXVI. Cataldus Hibernus, M. Aurelio Antonino imperium et Aniceto Syro epis

copatum Romanum administrante Tarentum ingressus, Tarentinos ad

fidem reduxisse et pontifex illis præfuisse dicitur. Tom. 6. pag. 308. CLXXVI. Lucius Britannorum rex, Coilli filius, missis ad Eleutherum Ro

manum episcopum literis, ut Christianus efficeretur petiit: tom. 5. pag. 53–63. Quibus rationibus inductus id fecerit. Ibid. pag. 65–69. Legati ad id impetrandum Romam ab eo missi, Elvanus et Medwinus fuisse dicuntur: ibid. pag. 69. Doctores ab episcopo Romano remissi, Faganus et Duvianus; qui ipsum cum subjecto populo ad fidem convertentes baptizaverint : ibid. pag. 74–77. licet alii a Marcello, Tungrorum ac Trevirorum episcopo, Lucium baptizatum fuisse ; atque ex eo tempore proventum ecclesiarum Tungrensium ex Britannia provenisse

tradiderint. Ibid. pag. 74. CLXXVIII. De Cantabrigiensium academicorum tribus millibus ab hisce con

versis et baptizatis fabula. Tom. 5. pag. 159, 160. CLXXIX. Epistola Eleutheri Romani episcopi ad Lucium regem, leges Roma

nas et Cæsaris petentem, scripta fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 127, 128. Lucius Londini ecclesiam S. Petri in Cornhill fundavisse, et primam ecclesiam metropolitanam totius regni constituisse traditur : ibid. pag. 88. cui etiam construendæ Theanus primus Londinensium archiepiscopus et Ciranus archipincerna regius operam contulisse feruntur. ibid. Secundam metropolim (quam alii tamen primam fuisse malunt; ibid. pag. 122.) Eboraci collocatam fuisse volunt : vel Fagano, vel Theodosio nescio quo, primo archiepiscopo ibidem ordinato. Ibid. pag. 93, 94. Tertiam in urbe legionum ad Iscam fluvium apud Cambrenses positam : ibid.

pag. 101. cui septem episcopatus subjecti fuerint. Ibid. pag. 111—123. Giraldus Cambrensis quinque metropoles, juxta provinciarum Romanarum

numerum, tom. 5. pag. 120. commentus, duodecim episcopatus earum unicuique assignat. Ibid. pag. 116. Alii, ethnicorum Aaminum et archiflaminum loco, tres tantum archiepiscopatus, et XXV. vel XXVIII. episcopatus, substitutos fuisse asserunt: ibid. pag. 79. 124. in quibus, Wintoniensis, ibid. pag. 154. Congersburiensis, ibid. pag. 87. et

Landavensis, ibid. pag. 103. 109. speciatim recensentur. CLXXX. Anno conversionis suæ quinto, Wintoniensis ecclesiæ structura a Lu

cio perfecta fuisse dicitur ; Fagano et Duviano eandem dedicantibus, et monachis in ea secundum S. Marci sive Ægyptiorum regulam vitam asceticam professis Devotum quendam abbatem præficientibus. Tom. 5.

pag. 153–156. CLXXXII. Bangoriæ in agro Flintensi Christianorum philosophorum collegium

constitutum fuisse aiunt. Tom. 5. pag. 161. CLXXXIV. Faganus et Duvianus Romam redeuntes, ab Eleuthero eorum quæ

acta fuerant confirmationem impetravisse ; et cum compluribus aliis comitibus inde denuo reversi, gentem Britonum in fide Christiana confirmasse referuntur. Tom. 5. pag. 126, 127.

Anno Christi.
CLXXXV. Westmonasterii, destructo templo Apollinis, ecclesia S. Petri primum

fundata fuisse dicitur. CLXXXVII. Rex Lucius, ut apud Matthæum Parisiensem et Westmonasteri

ensem, atque in historia Roffensi legitur,“ possessiones et territoria ecclesiis et viris ecclesiasticis abundanter conferens, chartis et munimentis omnia communivit: ecclesias vero cum suis cemiteriis ita constituit esse liberas, ut quicumque malefactor ad illa confugeret illæsus ab omnibus remaneret." Tom. 5. pag. 153. Cujusmodi prædiorum donationem et asyli privilegium suæ ecclesiæ specialiter concessa, Wintonienses monachi

memorant. Ibid. pag. 153, 154. Faganus et Duvianus in insula Avalonia per novem annos commorati, vetu

stam S. Mariæ ecclesiam restauravisse ; indeque discedentes, duodecim e sociis suis ibidem reliquisse, atque ipsis et eorum successoribus terras, ą. tribus regibus paganis duodecim Philippi apostoli discipulis concessas, regis Lucii charta confirmandas curavisse perhibentur. Tom. 5. pag.

130, 131, 132. 143. Doveriæ ecclesiam B. Mariæ, et Cantuariæ ecclesiam S. Martini construc

tam fuisse aiunt. Tom. 5. pag. 157, 158. Theano in Londinensi archiepiscopatu Elvanus successisse, bibliothecam

juxta ecclesiam metropoliticam S. Petri in Corne-hill condidisse, et Druidum complures ad fidem Christianam convertisse dicitur. Tom. 5.

pag. 88.

CXCVII. Severus imperator, post cæsum Clodium Albinum rebus Britannia

ordinatis, in duas præfecturas insulæ administrationem dispertiit. Tom.

5. pag. 120. CC. Donaldas Scotorum Albiensium rex cum gente sua, Paschasii Siculi et

aliorum doctorum a Victore Romano episcopo huc missorum opera,

fidem Christianam suscepisse dicitur. Tom. 6. pag. 148-151. CCI. Lucius primus Christianus rex Britonum, sine sobole quæ sibi succederet,

defunctus et Glocestriæ sepultus fuisse traditur. Tom. 5. pag. 168, 169.

cum pag. 63, 163. Virius Lupus Britanniæ præses a Mæatis, juxta murum habitantibus (quum

ad eos defendendos Caledonii, contra pacta conventa, essent parati) magna pecunia pacem redimere coactus est, paucis quibusdam captivis

receptis. Tom. 6. pag. 203. Britannorum inaccessa Romanis loca Christo subdita, scripsit hisce tempo

ribus Tertullianus. Tom. 5. pag. 61, 173. CCVIII. Severus imperator, tertio ante obitum anno cum exercitu in Britan

niam profectus est : ubi Geta juniore filio ad jus dicendum in parte insulæ Romanis subjecta relicto, et seniore Bassiano secum assumpto, aggerem ditionis Romanæ eo tempore limitem (illum videlicet Hadriani murum cespititium) transgressus, Mæatarum primum, deinde Caledoniorum (qui altero illo Antonini Pii cespititio muro ab illis disterminabantur) fines, ad extremam usque insulæ partem, penetravit: atque suorum quinquaginta millibus morte absumptis, et hostibus ea conditione ad fædus faciendum coactis, ut non parva regionis parte cederent, ad socios demum est reversus : ex Herodiano et Dione. Tom. 5. pag. 168. et tom, 6. pag. 113.

[ocr errors]

Anno Christi.

Idem murum lapideum, ubi antea cespititium Hadrianus posuerat, a mari

ad mare per transversam insulam duxit. Tom. 6. pag. 135—139. Fulgenius sive Fulgentius, cum Britonibus suis a Severo in Caledoniam

pulsus, in Scythiam transfretavisse dicitur, indeque Pictos auxiliares

secum adduxisse. Tom. 6. pag. 110. 151–153.
CCXI. Mæatis una cum Caledoniis deficientibus Severus, dum expeditionem in

eos parat, Eboraci IV. die Februarii extinctus est (corpusque ejus rogo
est impositum, in loco qui ad hunc usque diem Severs-hill sive Severi
collis nomen retinet:) duobus filiis, Bassiano (qui Antoninus Caracallus

dictus est) et P. Septimio Getæ imperio relicto. Tom. 5. pag. 198.
De Amphibalo principis Cambrise filio et aliis Britanniæ juvenibus a Ze-

phyrino Romano episcopo ad fidem conversis stultissima fabula. Ibid. CCXVI. Hector Boetius, in Scotorum regum catalogo mendosissimo, hoc anno

Donaldo primo apud eos regi Christiano 'filium Ethodium successisse
narrat; tom. 6. pag. 151. Nostri vero chronographi Chonarem tunc
summum Hiberniæ principatum tenuisse, et Dal-riedæ dominium (unde
Dal-reudinorum sive Scotorum Albiensium regnum longe post hæc tem-
pora duxit originem) filio suo Cairbri-riedæ sive Eochaig-riedæ post se

reliquisse scribunt. Ibid. pag. 146.
CCXXI. H. Boethius hoc anno (licet rationes ipsius ann. CCXXXII. vel

CCXXXIV. potius postulent) Ethodio a stipatoribus suis occiso Athir

conem filium successisse scribit. Tom. 6. pag. 153.
CCXXXVI. Maximo sive Maximino imp. et Africano consulibus, passa fuisse

dicitur Ursula Britannica, cum undecim virginum millibus : tom. 6.
pag. 160. de quibus prodigiosæ et secum invicem pugnantes narrationes

revelationum specioso titulo obductæ venditantur. Ibid. pag. 153-173. Origenis, de fide Christiana a Britannis recepta, testimonia. Tom. 5.

pag. 173.

pag. 174.

CCXLVIII. S. Guthagonum, regis Scotiæ filium, in lucem editum Dempsterus

asserit. Tom. 6. pag. 316. CCLVI. S. Mello sive Melanius Britannus, a Stephano Romano episcopo baptizatus, et Rhotomagum ad prædicandum evangelium missus est, tom. 5.

Vid. Andreæ Saussayi martyrolog, Gallican. Octob. 22. pag. 767, 768. CCLXIII. Findocum Athirconis filium cæsum fuisse narrat Hector Boethius :

eoque tempore, Culdeorum ductu, Albienses suos Scotos Christi dogma

accuratissime amplexatos fuisse addit. Tom. 6. pag. 173—176. CCLXXIII. Ex Helena natus est Constantinus Maximus. De cujus utriusque

patria (quam multi Britanniam, alii aliam constituunt) diversæ referun

tur diversorum sententiæ. Tom. 5. pag. 212-234. Eum Abingdonienses monachi apud se educatum fuisse fabulantur. Tom.

5. pag. 234.

CCLXXXV, Diocletiano et Maximiano Herculio imperantibus (illo videlicet

Augusti, hoc Cæsaris dignitatem obtinente) Carausius Menapiæ civis

purpuram sumpsit, et Britanniam occupavit. Tom. 6. pag. 110, 111. CCLXXXVI. Carausio in Britannia et aliis alibi rebellantibus, Diocletianus

Maximianum Herculium ex Cæsare fecit Augustum, Constantium vero,
Constantini magni patrem, et Maximianum Galerium Cæsares ; tom. 6.

Anno Christi.

pag. 111. Carausio tamen, quum bella frustra tentata essent contra

virum rei militaris peritissimum, remissum est insulæ imperium. Ibid. Constantius, repudiata Helena, Constantini matre, Theodoram, Maximiani

Aug. privignam, conjugem accipere coactus est : ex qua sex suscepit li

beros. Tom. 5. pag. 217. Pictis, e Scythia adversus Severum a Fulgenio conductis, Carausius locum

mansionis inter Britannos in Caledonia concessisse dicitur : tom. 6.
pag. 110. eosque muro inter fretum Dunbritannicum atque Edenburgi-
cum reædificato, et septem castellis munito, a reliqua insula disclusisse.

Ibid. pag. 111, 112.
Scotorum e veteribus primus hisce temporibus meminit Porphyrius philoso-

phus, Pictorum Eumenius rhetor. Tom. 6. pag. 112. 273. CCXCIII. S. Serfum episcopum Orcadianis evangelium. prædicavisse fingit

Dempsterus. Tom. 6. pag. 213. CCXCV. Allectum, qui, cæso Carausio, imperium Britannicum triennio occupa

verat, Asclepiodotus præfectus prætorio oppressit : tom. 5. pag. 174. a cujus etiam copiis collegam Allecti Livium Gallum cum suis Londini paulo post cæsum fuisse refert historia Britannica, lib. 5. cap. 4. ad amniculum qui ab eo Gale-broc sive Wal-broke nomen acceperit. Ibid.

pag. 191.

CCXCVIII. Primus cyclus 84. annorum, ex quo Romani Dominicas suas Pas

chales a luna XVI. ad XXII. supputabant, hic incipit. Tom. 6. pag.

492501. CCXCIX. S. Guthagonus, regis Scotiæ filius, cum servo suo Ghillo, Oostkerckæ

in Flandria peregrinus obiit : si Dempstero credimus. Tom. 6. pag. 315. CCCIII. Mense Martio, a Diocletiano in oriente et Maximiano Herculio in oc

cidente immanis adversus Christiani nominis professores moveri cæpta est persecutio : tom. 5. pag. 176. 202. quæ in parte Britanniæ Romano imperio subjecta nobilissimo martyrio beavit innumeros, ibid. pag. 174. nec tamen Christianam in ea religionem prorsus extinxit, ibid. pag. 207. aliis ad sylvas et speluncas, ibid. pag. 177. aliis in Caledoniam, a Romanorum dominatione liberam, confugientibus ; quos a Crathlinto rege benigne exceptos, et in Mannia insula collocatos, Hector Boethius sua fide asserit: addens etiam in insula illa, ab ethnica superstitione eo tempore purgata, sedem episcopalem Sodorensem constitutam

fuisse, et antistitem in ea primum Amphibalum Britonem. Maii die XXIII. S. Albanus Verolamiensis, Britannorum protomartyr, ad

Derswoldinam sylvam Holm-hurst dictam gladio percussus occubuit : tom. 5. pag. 176—202. una cum milite, Heraclio (ut volunt) dicto ;

qui ferire eum jussus recusavit. Ibid. pag. 179. 203. Julii die I. Aaron et Julius, urbis Legionum cives, passi sunt. Ibid.

pag. 177. 204. Septembris die XVI. S. Albani magister, quem posteris Amphibalum ap

pellare placuit, morte crudelissima affectus fuisse dicitur; cæsis prius e
Verolamiensi municipio 999. viris, ab ipso in fide Christiana institutis.

Tom. 5. a pag. 180. ad 204. pag. 235. et tom. 6. pag. 59.
Septembris die XVII. Socrates et Stephanus in Britan. martyrio vitam

finierunt Tom, 5. pag. 205.

« AnteriorContinuar »