Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

natum, ad fidem convertisse dicitur. Tom. 5. pag. 48–52. 72, 73. qui patria postea relicta, Bavaris, Vindelicis et Rhætis evangelium prædicaverit. Ibid. et pag. 164.

CXV. Coillo Britannorum regi, Marii filio, (de quo, tom. 5. pag. 35.) natus

fuisse dicitur alter ille Lucius. Tom. 5. pag. 166. CXVII. Britanni, quorum curam Domitianus (de externo imperio non adeo solicitus) intermiserat, eo defuncto teneri sub Romana ditione non poterant: unde successor illius Hadrianus Britanniam petens, in ea multa correxit, murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui Barbaros Romanosque divideret: tom. 6. pag. 136-—138. stipitibus nimirum magnis in modum muralis sepis funditus jactis atque connexis: ut alibi facere eum consuevisse docet in vita ipsius Ælius Spartianus; a quo et reliqua illa didicimus. De ecclesiæ vero incrementis sub Hadriano, vid. tom. 5. pag. 71. ex Eusebio et Rufino.

Euchus et Achlena sive Athena, parentes S. Cataldi, et Dichus vir sapien. tissimus, in Hibernia claruisse dicuntur. Tom 6. pag. 300. CXXIV. Coillo Britannorum regi defuncto filius Lucius successisse dicitur. Tom. 5. pag. 58, 166.

CXLI. Cantabrigienses novem academicos baptizatos fuisse, Burtoniensium annalium interpolator comminiscitur. Tom. 5. pag. 71. CXLII. Berwicum a Berengario nescio quo constructum fabulantur. Tom. 6.

pag. 108.

CXLIV. "Antoninus Pius imp. Britannos per Lollium Urbicum legatum vicit, (ut docet in vita ipsius Julius Capitolinus) alio muro cespititio submotis barbaris Caledoniis ducto," in eodem videlicet angusto terrarum spatio, quod Julius Agricola præsidiis prius firmaverat. Tom. 5. pag. 61. et tom. 6. pag. 136. Unde eo tempore Appianus Alexandrinus (quem post Hadriani excessum scripsisse, ex libro 1. de bellis civilibus constat) Britanniæ partem plusquam dimidiam a Romanis occupatam fuisse memorat: tom. 5. pag. 61. De religionis vero Christianæ incrementis sub Antonino, vid. ibid. pag. 72. ex Justino martyre.

Ad Cataldum liberales disciplinas Lesmoriæ apud Momonienses profitentem, ex finitimis ac remotis regionibus innumeri confluxisse feruntur. Tom. 6. pag. 302, 303.

Hiberniæ regem, a duce Meltridis instigatum, Cataldum diaconum in vin

culis detinuisse, duce vero mortuo liberum dimisisse Tarentini tradunt. Addunt deinde, Cataldum Rachavensis ecclesiæ in Momonia factum episcopum, ducatum Meltridis (a rege in perpetuum ecclesiæ concessum) duodecim episcopis distribuisse, suamque ipsius sedem in archiepiscopalem erexisse. Tom. 6. pag. 305. 308.

Idem, patria relicta, Genevensium inter Allobrogas factus fuisse dicitur episcopus. Tom. 6. pag. 308.

CLII. Idem cum fratre Donato, primo Lupiensium in Italia episcopo, in Japygiam veniens, per annos quatuordecim eremiticam cum illo vitam ibidem egisse perhibetur, prius quam Tarentum accederet. Tom. 6. pag. 304. Timotheus Pudentis filius, evangelii in Britannia prædicator, Antonino imperium et Pio episcopatum Romanum administrante, martyrio vitam consummavisse dicitur. Tom. 5. pag. 50.

CLXI. Sub ipsa initia imperii M. Aurelii Antonini, imminebat bellum Britan

Anno Christi.

nicum; cui administrando præfectum fuisse Calphurnium Agricolam
docet, in imperatoris illius vita, Julius Capitolinus.

CLXV. Lucius Britannus Timothei discipulus, et soror ejus Emerita, apud
Curienses in Rhætia, sub M. Aurelio Antonino martyrio vitam fini-
visse dicuntur. Tom. 5. pag. 166.

CLXVI. Cataldus Hibernus, M. Aurelio Antonino imperium et Aniceto Syro epis-
copatum Romanum administrante Tarentum ingressus, Tarentinos ad
fidem reduxisse et pontifex illis præfuisse dicitur. Tom. 6. pag. 308.
CLXXVI. Lucius Britannorum rex, Coilli filius, missis ad Eleutherum Ro-
manum episcopum literis, ut Christianus efficeretur petiit: tom. 5. pag.
53-63. Quibus rationibus inductus id fecerit. Ibid. pag. 65-69.
Legati ad id impetrandum Romam ab eo missi, Elvanus et Medwinus
fuisse dicuntur: ibid. pag. 69. Doctores ab episcopo Romano remissi,
Faganus et Duvianus; qui ipsum cum subjecto populo ad fidem conver-
tentes baptizaverint: ibid. pag. 74-77. licet alii a Marcello, Tun-
grorum ac Trevirorum episcopo, Lucium baptizatum fuisse; atque ex eo
tempore proventum ecclesiarum Tungrensium ex Britannia provenisse
tradiderint. Ibid. pag. 74.
CLXXVIII. De Cantabrigiensium academicorum tribus millibus ab hisce con-
versis et baptizatis fabula. Tom. 5. pag. 159, 160.
CLXXIX. Epistola Eleutheri Romani episcopi ad Lucium regem, leges Roma-

nas et Cæsaris petentem, scripta fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 127, 128.
Lucius Londini ecclesiam S. Petri in Cornhill fundavisse, et primam eccle-
siam metropolitanam totius regni constituisse traditur: ibid. pag. 88.
cui etiam construendæ Theanus primus Londinensium archiepiscopus et
Ciranus archipincerna regius operam contulisse feruntur. ibid. Se-
cundam metropolim (quam alii tamen primam fuisse malunt; ibid. pag.
122.) Eboraci collocatam fuisse volunt: vel Fagano, vel Theodosio nescio
quo, primo archiepiscopo ibidem ordinato. Ibid. pag. 93, 94. Tertiam
in urbe legionum ad Iscam fluvium apud Cambrenses positam : ibid.
pag. 101. cui septem episcopatus subjecti fuerint. Ibid. pag. 111-123.
Giraldus Cambrensis quinque metropoles, juxta provinciarum Romanarum
numerum, tom. 5. pag. 120. commentus, duodecim episcopatus earum
unicuique assignat. Ibid. pag. 116. Alii, ethnicorum flaminum et ar-
chiflaminum loco, tres tantum archiepiscopatus, et XXV. vel XXVIII.
episcopatus, substitutos fuisse asserunt: ibid. pag. 79. 124. in quibus,
Wintoniensis, ibid. pag. 154. Congersburiensis, ibid. pag. 87. et
Landavensis, ibid. pag. 103. 109. speciatim recensentur.
CLXXX. Anno conversionis suæ quinto, Wintoniensis ecclesiæ structura a Lu-

cio perfecta fuisse dicitur; Fagano et Duviano eandem dedicantibus, et
monachis in ea secundum S. Marci sive Ægyptiorum regulam vitam as-
ceticam professis Devotum quendam abbatem præficientibus. Tom. 5.
pag. 153-156.

CLXXXII. Bangoria in agro Flintensi Christianorum philosophorum collegium
Tom. 5. pag. 161.

constitutum fuisse aiunt.
CLXXXIV. Faganus et Duvianus Romam redeuntes, ab Eleuthero eorum quæ
acta fuerant confirmationem impetravisse; et cum compluribus aliis co-
mitibus inde denuo reversi, gentem Britonum in fide Christiana confir-
masse referuntur. Tom. 5. pag. 126, 127.

[ocr errors]

Anno Christi.

CLXXXV. Westmonasterii, destructo templo Apollinis, ecclesia S. Petri primum fundata fuisse dicitur.

CLXXXVII. Rex Lucius, ut apud Matthæum Parisiensem et Westmonasteriensem, atque in historia Roffensi legitur," possessiones et territoria ecclesiis et viris ecclesiasticis abundanter conferens, chartis et munimentis omnia communivit: ecclesias vero cum suis comiteriis ita constituit esse liberas, ut quicumque malefactor ad illa confugeret illæsus ab omnibus remaneret." Tom. 5. pag. 153. Cujusmodi prædiorum donationem et asyli privilegium suæ ecclesiæ specialiter concessa, Wintonienses monachi memorant. Ibid. pag. 153, 154.

i

Faganus et Duvianus in insula Avalonia per novem annos commorati, vetustam S. Mariæ ecclesiam restauravisse ; indeque discedentes, duodecim e sociis suis ibidem reliquisse, atque ipsis et eorum successoribus terras, a tribus regibus paganis duodecim Philippi apostoli discipulis concessas, regis Lucii charta confirmandas curavisse perhibentur. Tom. 5. pag.

130, 131, 132. 143.

Doveriæ ecclesiam B. Mariæ, et Cantuariæ ecclesiam S. Martini constructam fuisse aiunt. Tom. 5. pag. 157, 158.

Theano in Londinensi archiepiscopatu Elvanus successisse, bibliothecam juxta ecclesiam metropoliticam S. Petri in Corne-hill condidisse, et Druidum complures ad fidem Christianam convertisse dicitur. Tom. 5. pag. 88.

CXCVII. Severus imperator, post cæsum Clodium Albinum rebus Britanniæ ordinatis, in duas præfecturas insulæ administrationem dispertiit. Tom. 5. pag. 120.

CC. Donaldus Scotorum Albiensium rex cum gente sua, Paschasii Siculi et aliorum doctorum a Victore Romano episcopo huc missorum opera, fidem Christianam suscepisse dicitur. Tom. 6. pag. 148–151.

CCI. Lucius primus Christianus rex Britonum, sine sobole quæ sibi succederet, defunctus et Glocestriæ sepultus fuisse traditur. Tom. 5. pag. 168, 169. cum pag. 63, 163.

Virius Lupus Britanniæ præses a Mæatis, juxta murum habitantibus (quum ad eos defendendos Caledonii, contra pacta conventa, essent parati) magna pecunia pacem redimere coactus est, paucis quibusdam captivis receptis. Tom. 6. pag. 203.

Britannorum inaccessa Romanis loca Christo subdita, scripsit hisce temporibus Tertullianus. Tom. 5. pag. 61, 173.

CCVIII. Severus imperator, tertio ante obitum anno cum exercitu in Britan

niam profectus est: ubi Geta juniore filio ad jus dicendum in parte insulæ Romanis subjecta relicto, et seniore Bassiano secum assumpto, aggerem ditionis Romanæ eo tempore limitem (illum videlicet Hadriani murum cespititium) transgressus, Mæatarum primum, deinde Caledoniorum (qui altero illo Antonini Pii cespititio muro ab illis disterminabantur) fines, ad extremam usque insulæ partem, penetravit: atque suorum quinquaginta millibus morte absumptis, et hostibus ea conditione ad fœdus faciendum coactis, ut non parva regionis parte cederent, ad socios demum est reversus: ex Herodiano et Dione. Tom. 5. pag. 168. et tom. 6. pag. 113.

Anno Christi.

Idem murum lapideum, ubi antea cespititium Hadrianus posuerat, a mari ad mare per transversam insulam duxit. Tom. 6. pag. 135–139. Fulgenius sive Fulgentius, cum Britonibus suis a Severo in Caledoniam pulsus, in Scythiam transfretavisse dicitur, indeque Pictos auxiliares secum adduxisse. Tom. 6. pag. 110. 151–153. CCXI. Mæatis una cum Caledoniis deficientibus Severus, dum expeditionem in eos parat, Eboraci IV. die Februarii extinctus est (corpusque ejus rogo est impositum, in loco qui ad hunc usque diem Severs-hill sive Severi collis nomen retinet:) duobus filiis, Bassiano (qui Antoninus Caracallus dictus est) et P. Septimio Getæ imperio relicto. Tom. 5. pag. 198. De Amphibalo principis Cambria filio et aliis Britanniæ juvenibus a Zephyrino Romano episcopo ad fidem conversis stultissima fabula. Ibid. CCXVI. Hector Boetius, in Scotorum regum catalogo mendosissimo, hoc anno Donaldo primo apud eos regi Christiano filium Ethodium successisse narrat; tom. 6. pag. 151. Nostri vero chronographi Chonarem tunc summum Hiberniæ principatum tenuisse, et Dal-riedæ dominium (unde Dal-reudinorum sive Scotorum Albiensium regnum longe post hæc tempora duxit originem) filio suo Cairbri-rieda sive Eochaig-riedæ post se reliquisse scribunt. Ibid. pag. 146.

CCXXI. H. Boethius hoc anno (licet rationes ipsius ann. CCXXXII. vel CCXXXIV. potius postulent) Ethodio a stipatoribus suis occiso Athirconem filium successisse scribit. Tom. 6. pag. 153.

CCXXXV. Maximo sive Maximino imp. et Africano consulibus, passa fuisse dicitur Ursula Britannica, cum undecim virginum millibus: tom. 6. pag. 160. de quibus prodigiosæ et secum invicem pugnantes narrationes revelationum specioso titulo obductæ venditantur. Ibid. pag. 153–173. Origenis, de fide Christiana a Britannis recepta, testimonia. Tom. 5. pag. 173.

CCXLVIII. S. Guthagonum, regis Scotia filium, in lucem editum Dempsterus asserit. Tom. 6. pag. 316.

CCLVI. S. Mello sive Melanius Britannus, a Stephano Romano episcopo baptizatus, et Rhotomagum ad prædicandum evangelium missus est, tom. 5. pag. 174. Vid. Andreæ Saussayi martyrolog. Gallican. Octob. 22. pag. 767, 768. CCLXIII. Findocum Athirconis filium cæsum fuisse narrat Hector Boethius : eoque tempore, Culdeorum ductu, Albienses suos Scotos Christi dogma accuratissime amplexatos fuisse addit. Tom. 6. pag. 173-176.

CCLXXIII. Ex Helena natus est Constantinus Maximus. De cujus utriusque patria (quam multi Britanniam, alii aliam constituunt) diversæ referuntur diversorum sententiæ. Tom. 5. pag. 212-234.

Eum Abingdonienses monachi apud se educatum fuisse fabulantur. Tom. 5. pag. 234.

CCLXXXV. Diocletiano et Maximiano Herculio imperantibus (illo videlicet Augusti, hoc Cæsaris dignitatem obtinente) Carausius Menapiæ civis purpuram sumpsit, et Britanniam occupavit. Tom. 6. pag. 110, 111. CCLXXXVI. Carausio in Britannia et aliis alibi rebellantibus, Diocletianus Maximianum Herculium ex Cæsare fecit Augustum, Constantium vero, Constantini magni patrem, et Maximianum Galerium Cæsares; tom. 6.

Anno Christi.

pag. 111. Carausio tamen, quum bella frustra tentata essent contra virum rei militaris peritissimum, remissum est insulæ imperium. Ibid. Constantius, repudiata Helena, Constantini matre, Theodoram, Maximiani Aug. privignam, conjugem accipere coactus est: ex qua sex suscepit liberos. Tom. 5. pag. 217.

Pictis, e Scythia adversus Severum a Fulgenio conductis, Carausius locum mansionis inter Britannos in Caledonia concessisse dicitur: tom. 6. pag. 110. eosque muro inter fretum Dunbritannicum atque Edenburgicum reædificato, et septem castellis munito, a reliqua insula disclusisse. Ibid. pag. 111, 112.

Scotorum e veteribus primus hisce temporibus meminit Porphyrius philosophus, Pictorum Eumenius rhetor. Tom. 6. pag. 112. 273. CCXCIII. S. Serfum episcopum Orcadianis evangelium prædicavisse fingit

Dempsterus. Tom. 6. pag. 213.

CCXCV. Allectum, qui, caso Carausio, imperium Britannicum triennio occupaverat, Asclepiodotus præfectus prætorio oppressit: tom. 5. pag. 174. a cujus etiam copiis collegam Allecti Livium Gallum cum suis Londini paulo post cæsum fuisse refert historia Britannica, lib. 5. cap. 4. ad amniculum qui ab eo Gale-broc sive Wal-broke nomen acceperit. Ibid. pag. 191.

CCXCVIII. Primus cyclus 84. annorum, ex quo Romani Dominicas suas Paschales a luna XVI. ad XXII. supputabant, hic incipit. Tom. 6. pag. 492-501.

CCXCIX. S. Guthagonus, regis Scotia filius, cum servo suo Ghillo, Oostkerckæ in Flandria peregrinus obiit: si Dempstero credimus. Tom. 6. pag. 315. CCCIII. Mense Martio, a Diocletiano in oriente et Maximiano Herculio in occidente immanis adversus Christiani nominis professores moveri cœpta est persecutio: tom. 5. pag. 176. 202. quæ in parte Britanniæ Romano imperio subjecta nobilissimo martyrio beavit innumeros, ibid. pag. 174. nec tamen Christianam in ea religionem prorsus extinxit, ibid. pag. 207. aliis ad sylvas et speluncas, ibid. pag. 177. aliis in Caledoniam, a Romanorum dominatione liberam, confugientibus; quos a Crathlinto rege benigne exceptos, et in Mannia insula collocatos, Hector Boethius sua fide asserit: addens etiam in insula illa, ab ethnica superstitione eo tempore purgata, sedem episcopalem Sodorensem constitutam fuisse, et antistitem in ea primum Amphibalum Britonem.

Maii die XXIII. S. Albanus Verolamiensis, Britannorum protomartyr, ad Derswoldinam sylvam Holm-hurst dictam gladio percussus occubuit : tom. 5. pag. 176-202. una cum milite, Heraclio (ut volunt) dicto; qui ferire eum jussus recusavit. Ibid. pag. 179. 203.

Julii die I. Aaron et Julius, urbis Legionum cives, passi sunt. Ibid. pag. 177.204.

Septembris die XVI. S. Albani magister, quem posteris Amphibalum ap

pellare placuit, morte crudelissima affectus fuisse dicitur; cæsis prius e Verolamiensi municipio 999. viris, ab ipso in fide Christiana institutis. Tom. 5. a pag. 180. ad 204. pag. 235. et tom. 6. pag. 59.

Septembris die XVII. Socrates et Stephanus in Britan. martyrio vitam finierunt Tom. 5. pag. 205.

« AnteriorContinuar »