Imágenes de páginas
PDF
EPUB

men.

etiam, ut istum alterum, contracto vocabulo nuncupatum observare liceat. A voce illa vulgatissima in Manchenum nostrum Manichæi vel Manicheni potius derivatum est no

Eundem enim esse hominem, cujus obitus in nostris annalibus et opere de mirabilibus Scripturæ designatur, et loci et temporis convenientia consensusque dubitare nos non sinit. Cyclos suos scriptor ille ab orbis conditi deducens exordio, in annorum mundi supputatione (cum Victorio Aquitano in paschali suo canone, et Romana ecclesia in suo martyrologios) Eusebii Cæsariensis rationes est secutus : quæ ad Christi nativitatem in anno Cæsaris Augusti XLII. positam 5199. ad initum vulgaris nostræ epochæ annos 5200. dinumerant. Undecim DXXXII. annorum cycli annos 5852. conficiunt: unde deducti 5200. annum æræ Christianæ 652. relinquunt, cycli undeciini extremum; quo inter cæteros Hiberniensium sapientes author hic Manichæum, Ultoniensium annalium concinnator Manchenum, mortem obiisse significat.

Ad tertium etiam hunc ordinem referendus est S. Carthagus, de quo diximus", qui et Mochudæus (primus Ratheniensis cænobii abbas, et Lismorensis civitatis episcopus) cum duodecim suis in Ratheniensi monasterio discipulis : quorum primus fuit Mochue filius Niellani: qui

primus monachus in monasterio Rathen factus:" postea cellam “ in proximo civitatis Rathen obtinuit, in loco qui dicitur Cluain-dachran:" tum“ Mochoemog filius. Vairt; tres filii Nascaind, Gobbanus, Sraphanus et Lasreanus : Molua Lugair, Mochoemog filius Cuait, Aidanus ; qui habuit cellam in regione nepotum Torna, prope montem Luachra.” Item Fiachna: qui cellam prope Coningnibh tenuit; sed apud Aidanum sodalem suum in fine nepotum Torna conditus, cellæ ipsius suum nomen reliquit. Nam, ut a biographo est notatum,“ ille locus Scotice Ceallfiachna nominatur; qui prius Cella Aidani Redaire vocabatur.” Neque prætermittendi Mochoemeg episcopus et Findlugus, S. Carthagi in eadem schola Ratheniensi; neque Fachtna filius Monghich, Mocholmog filius Gillem, Mocholmog Cainnich, Fachtnanus, Fergus, Conaire, Silennus, Segenus, Trienus, et Liber episcopus, S. Barri', (qui et Lochanus et Barrocus et, communi cum Finiano Clunardensik nomine, Find-barrus dictus est) in Corcagiensi ecclesia, discipuli.

| Vid. supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 461. 6 Martyrolog. Roman. et Usuard. Decemb. 25.

Supra, pag. 474, 475. 483. 510, 511.

Ad eundem etiam tertium sanctorum ordinem pertinent, S. Camminus de Inishkealtair, quem circa annum DCLIII. mortuum esse annales Inisfallenses ; et S. Cumminus Fada sive Longus, quem anno DXCII, natum et DCLXII. defunctum Ultonienses nos docent annales. Insula Keltra, ut eam scriptor vitæ S. Columbæ Cruinthain et Marianus Scotus' appellat, in lacu Dergid posita est, in quem ad sexdecim ab urbe Limiricense milliarium Sineus fluvius illabitur: ubi et ædes sacra cernitur, quæ Templi Cammini nomen adhuc retinet. Habebatur psalterium, cujus unicum tantum quaternionem mihi videre contigit, obelis et asteriscis diligentissime distinctum: collatione cum veritate Hebraica in superiore parte cujusque paginæ posita, et brevibus scholiis ad exteriorem marginem adjectis. Atque illud S. Cammini manu fuisse descriptum, communi traditione ferebatur. Cumminus vero Fada sive Fota, filius fuit Fiachna regis Jar-muman, id est, occidentalis Momoniæ : atque hymni illius author fuisse dicitur, cujus initium; Celebra Juda festa Christi gaudia. Eum scholiastes compositum notat tempore Domnalli filii Ædæ filii Ainmerech ; hoc est, Donaldi II. qui in nostro” regum indiculo decimum quintum locum obtinet.

Verum sanctorum Hiberniæ, non dicam acta describere, sed vel ipsa nomina numerando percensere, magni res esset studii multæque operæ : ideoque hanc lampadem aliis, quibus ista curæ esse intelligimus, lubentes tradimus. Interim dum nos, persoluto hoc quod patriæ et civibus nostris deberi a nobis existimabamus officio, de Hebræorum, Græcorum, Romanorum, aliarumque gentium temporibus antiquioribus digerendis cogitationem suscipimus; a D. Jacobo Waræo Dubliniensi, equite aurato et regii apud nos ærarii rationali dignissimo, Hiberniæ nostræ annales, una cum patriorum scriptorum catalogo (e quibus eorum quæ hac in parte desiderantur non exiguum peti poterit supplementum) benevolus Lector expectabit.

1

Supra, pag. 521.

* Supra, pag. 468. 522. ! In Florentii Wigorniensis chronico; ad annum 1043. secundum Dionys. m Vid. Camden. pag. 737. in Desmonia. " Supra, pag. 515.

FINIS.

VOL. VI.

NN

AD

BRITANNICARUM ANTIQUITATUM

COLLECTANEA

INDEX CHRONOLOGICUS.

N N 2

« AnteriorContinuar »