Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Eum vulgo pejchjn rabajn Fechinum Foveræ vel Fouriæ appellant: ab habitationis loco, quem Latine Favoriam, Hibernice balle-leabajɲ, quasi Kiriath-sepher1 aut Urbem librorum dixeris, appellatum invenio. Abbas vero Fechinus, ut in vita ejus habetur, ex nobilibus ortus parentibus, "Kelcharnano et Lasrea, atque a S. Nathineo presbytero in sacris literis ac bonis moribus eruditus," in suo postea "monasterio trecentos circiter monachos, secundum regulam a sanctis patribus institutam, in scientia et bonis moribus regebat." Unde in hymno de eodem cani solitum:

Dehinc fuit monachorum
Dux et pater trecentorum :
Quos instruxit lege morum,
Murus contra vitia.

Insulæ præterea cujusdam incolas ethnicos, cum rege suo Guari, ad fidem Christi convertisse dicitur, patratis quibusdam miraculis: ad quorum fidem firmandam, æqualis ipsius Ailerani sapientis testimonium recentior biographus ita advocat; "Hæc miracula, ne cuiquam in dubitationis scrupulum veniant, sapienti viro Ailerano referente, et aliis multis fidelibus idem contestantibus, comprobata sunt."

In Ultoniensibus annalibus, ad annum DCLXIV. (nostræ æræ DCLXV.) quo maxima illa pestilentiak et vastitas Hiberniam pervasit, Dormitatio Feichini Favair et Ailerani sapientis consignata legitur. Illius nimirum Ailerani sive Helerani sapientis, cujus superius facta est mentio: et cujus ingenii unicum, atque illud perexiguum, monimentum adhuc habemus reliquum: Sedulii junioris collectaneo in Matthæum insertum, atque ita prænotatum: "Incipit typicus ac tropologicus genealogiæ Christi intellectus: quem sanctus Aileranus Scottorum sapientissimus exposuit." An vero Airendanus ille, qui proxime in catalogo sequitur, Aileranus hic est? an sanctus Airedus

h Vid. supra, pag. 511.

i Josu. cap. 15. ver. 15. Judic. cap. 1. ver. 11.

k"Fechine Fobhair quievit in Christo: et cæteri multi in ea nocte dormierunt de mortalitate." Annales Inisfallens.

! Supra, pag. 375.

potius? quem S. Aidani, de quo diximus, Fernensis antistitis æqualem fuisse, docet in hujus vita Johannes Tinmuthensis; et in loco qui dicitur Aird-sinnaidh habitavisse, ex alio ejusdem Aidani sive Ædani actorum descriptore, cum eo comparato, intelligimus.

Failanus sanctus ille videtur fuisse Foilanus, Hibernici reguli filius, a S. Coemgeno sive Keyvino (ut in illius vita legitur) baptizatus et educatus. Idem vero cum S. Foillano Fossensi fuisse existimari potuisset, quem anno DCLIV. martyrizatum Sigebertini chronici interpolator retulit: si non ille episcopus fuisse diceretur, et Failanus inter presbyteros in nostro catalogo recenseretur. Erat autem Foillanus Philtani (ut eum interpolatorm ille appellat) reguli Hibernici filius, Fursei et Ultani frater: cui Furseum monasterii" a se "constructi in castro quodam quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est, urbs Cnobheri vocatur" (Suffolciensium Burg-castell illud est) curam commisisse legimus, de quo Beda: "Reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo:" et scriptor vitæ Fursei, Beda antiquior: "Germano proprio Folnano (sive Fullano, ut idem postea nominat) sancto admodum viro, cum sanctis Gobbona et Tibulla presbyteris, monasterii et animarum dereliquit curam." Postea vero" Foillanus Romam ivit, petiturus a Martino pontifice episcopalem benedictionem ad infidelium conversionem:" qua accepta, " temporibus regis Francorum Sigiberti, cum Grimoaldus esset major domus regiæ et Erkenaldus quasi patricius, post excessum fratris sui Fursei" in Galliam perrexit; ubi B. Gertrudis nobilissimæ virginis sancto usus contubernio, ejus dono, ut habet Sigebertus", "Fossense monasterium fundavit, ubi

m Sigebert. chronic. ann. 593. Vid. Andr. Saussaii martyrolog. Gallican. Januar. 16. pag. 43. Hertmann. Schedel. in chronic. fol. 124. et Johan. Tinmuthens. vel Capgravium, in vita S. Foillani.

n Bed. hist. lib. 3. cap. 19.

• Jo. Molan. natal. sanctor. Belgii, Octob. 31. et Andr. Saussaii martyrolog. Gallican. Octob. 30. pag. 794.

P Jo. Tinmuthensis et Capgrav, in vita Foillani.

4 Sigebert. chronic. ann. 648.

etiam martyrio coronatus quiescit." Martyrio' autem occubuit cum tribus discipulis in sylva Carbonaria, loco Ampolinis: ubi constructa est abbatia S. Foillani ordinis Præmonstratensis; quæ adjacet muris Rhodiensis oppidi, in parœcia (ut in epistola CCLII. Bernardus loquitur) episcopi Cameracensis. Cæterum sanctus martyr quietem accepit in monasterio Scottorum, quod Fossæ vocatur: ut verbis Eginhardi (in historia miraculorum Marcellini et Petri martyrum) Johannes Molanus retulit: quibus et illa Johannis Tinmuthensis, in vita S. Foillani nos adjungimus: "Sepultum est corpus ejus cum maximo honore in monasterio quod frater ejus ædificavit super fluvium qui Bervenna dicitur, et in exitu loci Fossas nuncupatur."

Commani honorabilis presbyteri, ut coævi, Adamnanus meminit: qui fortasse Comanus ille Fernanus fuerit, quem anno DCLXXVIII. obiisse Ultonienses annales indicant. Commianus non alius esse videtur quam Cummianus, cujust de paschali controversia ad Segenium Hyensem abbatem a nobis edita est epistola. Anno DCLXIV. (qui nobis est DCLXV.) gravissima illa peste per totam sæviente Hiberniam, duos abbates Clonenses (Cluana-mac-nois vocant) sublatos fuisse, dicti annales confirmant; Colmanum Cass, et Cummenium: quorum forte alter Cummianus, alter qui hunc in catalogo nostro proxime excipit Colmanus fuisse putari posset: quanquam de Colmano vix est ut quicquam certi statui possit: quum et B. Colmanus filius Fiachra S. Ædani Fernensis antistitis æqualis, et Colmanus Stellain abbas Tiri-daglas, qui anno DCXXXIV. mortem obiit, et alii ejusdem nominis supra CCXXX. in Hibernicorum nostrorum sanctorum matriculis descripti reperiantur.

Qui reliqui sunt, Ernanus et Cronanus presbyteri, Cromanus Ernianusque" presbyteri fuisse videntur, quibus a Romano clero, anno DCXL. sede pontificia post Severini

Molan. nat. sanct. Belgii, Octob. 31.

s Adamnan, vit. Columbæ, lib. 3. cap. 23.

Vid. supra, pag. 501. 505. et cap. 15. pag. 245.

" Hermannum vocant edita Bedæ exemplaria, lib. 2. cap. 19. contra veterum MSS. fidem.

mortem vacante, inscripta habetur epistola". Adamnanus* Erenei meminit vel (ut alia legunt exemplaria,) "Ernenei filii, Craseni per omnes Scotia sive Hiberniæ (quod ipsum et alii hic habent codices) ecclesias famosi, et valde notissimi." Et cum Hibernis, ut et Anglis, jepen ferrum denotet, et jernan nomen inde deductum quasi Ferreolum ; hunc eundem esse Stephanus Vitus existimat, de quo alibi Adamnanus ita meminit: "Christi miles valde senex, cui nomen etiam potest dici Ferreolus, Scotice vero Ernene, gente Mocu fir roide, (ita enim habebat antiquissimum quo ille usus est, ex Benedictino Augiæ Divitis in Suevia cœnobio petitum, exemplar) inter aliorum S. Columbæ monachorum reliquias et ipse sanctus monachus, in Dorso Thomæ sepultus cum sanctis resurrrectionem expectat." Fuit et Cronanus filius Silni, quem anno DCLXV. mortem obiisse notant annales: et Cronanus abbas Odrani filius; de quo in vita ipsius legimus, "S. Conanus ad orientalem Mumeniæ plagam, in propria sua patria id est Ele, venit; et stetit juxta gronnam Lurgan contra terram Osraigi, quæ occidentalis Laginensium plaga est. Cellam itaque prope stagnum Cree, in quo est insula modica, in qua est monasterium monachorum semper religiosissimorum, ædificavit; quæ Cella Sean-ross nominatur." A quo postea loco, ut deserto et avio, ad regalem viam habitationem transferens, 66 magnum monasterium ædificavit: et ibi crevit clara civitas, quæ vocatur Ross-cree; in qua post multa miracula sanctus senex Cronanus in Christo requievit." Ea in Tipperariensi comitatu sita, non procul a regionis Ele sive Eliæ Carolinæ confiniis, anno MCCLXXXI. Edmundo Butler comiti Carickiano, Jacobi primi comitis Ormondiæ parenti, a rege Edvardo I. est donata: fuitque olim sedes episcopalis, licet hodie Laonensi episcopatui habeatur an

nexa.

S. Lugido sive Moluæ, qui Gregorio I. Romanum pontificatum administrante obiit, superstites fuisse in vita ejus memorantur, Cronanus hic in insula Cre tunc habitans,

Epist. Hibernic. syllog. num. 9. op. tom. 4. pag. 427.

x Adamnan. vit. Columbæ, lib. 1. cap. 3. Vid. supra, pag. 502. y Id. lib. 3. cap. 31.

S. Scellanus ipsius Lugidi discipulus (cui inter alios illa Romani cleri, de qua diximus, inscripta etiam fuisse videtur epistola) et vir sanctus et sapiens nomine Manchenus. A Richardo Armachano archiepiscopo scripta esse dicitur vita" Sancti Manchani, septem ecclesiarum patroni, canonici regularis D. Augustini; qui exemplo suæ sanctitatis multos ex variis Hiberniæ partibus ad Christi fidem convertit. Ubi per ipsum primo ædificatum esse traditur monasterium canonicorum regularium de Mohill" apud Monterolis; cui dotatæ, donatæ, dedicatæ sunt multæ et variæ glebæ, terræ, feudi, vasallæ, decimæ, primitiæ, reditus, fructus, proventus, oblationes, &c. quæ omnia et singula cum consensu cleri et populi rata et confirmata sunt, et in omni tempore et ætate, ab anno sexcentesimo octavo (quo floruit S. Manchanus) prioribus monasterii de Mohill sponte, libere, et pie conferuntur et dotantur." In Ultoniensibus etiam annalibus ad annum DCLI. (qui nostræ æræ DCLII. est) Mancheni, et aliorum simul Hiberniæ sapientum, ita consignatus habetur exitus: "Obitus Segenia abbatis Iæ, id est, filii Fiachnæ; et quies Aidhlogo mac Camain abbatis Cluana-mac-nois: et dormitatio Mancheni abbatis Menodrochit." Unde lucem accipit locus ille librorum de mirabilibus sacræ scripturæ authoris, de undecimo DXXXII. annorum cyclo magno hunc in modum scribentis:" Undecimus", a consulatu Paterni et Torquati ad nostra usque tempora decurrens, extremo anno Hiberniensium moriente Manichæo, inter cæteros sapientes peragitur. Et duodecimus nunc tertium annum agens, ad futurorum scientiam se præstans, a nobis qualem finem sit habiturus ignoratur."

Manichæi nomen ab infami illo hæresiarcha notissimum fuit, qui Paracletum se fingens, ea appellatione id ipsum exprimi voluit. Apud Hebræos enim Menachem

sive Manahem non aliud quam consolatorem sonat: cujus nominis regem Israeliticum a Sulpicio Severo Manem

z In Letrimensi comitatu.

a Vid. supra, cap. 15. pag. 245.

b Lib. 2. de mirabilib. scripturæ, cap. 4. app. tomi 3. oper. Augustini, pag. 17. Ann. Christ. 655. quo author scripsit.

[merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »