Imágenes de páginas
PDF
EPUB

etiam tempore Tuathali regis et successoris ipsius Diarmitii floruisse illum significat. Unde liquet, inter primos secundi hujus ordinis sanctos esse numerandum : fallique omnino Balæum”, quum Finanum hunc cum Finano qui Aidano anno DCLI. defuncto in episcopatu Lindisfarnensi successit; ejusque magistrum Nennionem cum Nennio vel Ninio Britonum illo, toties a nobis citato, chronographo (quem anno non, ut ille voluit, DCXX. sed DCCCVIII. claruisse constat) temeritate quadam confundit atque permiscet.

Duos Finianos excipiunt duo Brendani (brenajnd Hiberni vocant) Clunardensis Finiani discipulio: alter, Neimi sive Nemaindi clari poetæ filius, “ illius monasterii fundator quo Scotice Birra nuncupatur,” ut habet in vita Columbæ Adamnanus", in ipso Hiberniæ meditullio positi ; quem anno DLXIV. quidam, anno DLXXII. alii mortem obiisse referunt: cujus ab eodem Adamnanod mentionem factam, ex antiquissimo illius codice intelleximus: altere Findlogæf (patris, sive proavi, a quo alii designare maluerunt Altis) filius; de cujus septennali navigatione prodigiosæ feruntur fabulæ. “ Sanctum senem Gildamh virum sapientissimum, in Britannia habitantem,” hunc invisisse, ejusque civitate relicta, in alia Britanniæ regione monasterium nomine Ailech et in alia, Heth dicta, ecclesiam condidisse, atque in Hibernia demum decimo septimo Calendas Junii, expletis ætatis suæ annis tribus supra nonaginta in sororis suæ Brigæ monasterio Enachduin dicto (qui locus in provincia est Connachtorum in plebe Huabruin ; sedes, ni fallor, episcopalis, quæ hodie Tuamensi archiepiscopatui unita cernitur) spiritum emisisse, et in civitate sua Cluain-fearta (quæ et ipsa sedes episcopalis est, Tuamensi antistiti subdita ; Johanni Tinmuthensi, eumque secuto Capgravio et Balæo', Cluenarcha perperam appellata) sepultum fuisse, ineditus vitae ipsius scriptor indicat. In Tuamensi vero metropoli Jarlathi filii Logæ, qui proxime in catalogo sequitur, adhuc celebris est memoria : cum quo, senectute jam confecto, Brendanum adhuc juvenem versatum idem memorat biographus; de sede quoque pontificis ista subjiciens : " In ipso jam loco, in honore sanctissimi senis Jarlathi episcopi, clara civitas ædificata est, quæ dicitur Tuaym Daghualan, in provincia Connachtorum.”

2 Jo. Balæ. centur. 1. cap. 74. et centur. 14. cap. 19. a Supra, pag. 473.

b Adamnan. lib. 3. cap. 3. © Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 518. d Lib. 3. cap. 14. e De quo supra, pag. 429. 472. 474. 484. et cap. 14. pag. 50, 51.

| Ita apud Adamnan. de vit. Columb. lib. 3. cap. 21. in vet. MS. Mocu Alti appellatum invenio.

& Albi-logum annales Inisfallenses appellant. Find enim vel Fin Hibernis Album denotat. Vid. supra, pag. 382, 383. 424. 322.

h Albanium utique, sapientis titulo nobilitatum : cum Badonicus ille alter, juxta nostras quidem rationes, senectutis annos vix attigerit. Vid. supra, pag. 470. et cap. 13. op. tom. 5. pag. 544,

De S. Comgallo Beanchorensi abbate, in præcedentibus sæpius a nobis dictum est. Ab eo Cell-Comgaillm ad Dubliniensem spectans archiepiscopum, nomen olim accepit, quam hodie Saynkill appellamus : “ Septimo anno postquam monasterium Beanchor fundatum est, sanctus pater Com gallus in Britanniam navigavit, volens quosdam sanctos ibi visitare et ibi manere ad tempus ; et constituit ibi monasterium in quadam villa in regione" Heth :" ait vitæ scriptor ; de monachis ibidem a Pictonum quorundam piratarum incursione ab ipso vindicatis narrationem postea adjiciens. Circa annum vero DLV. vel DLIX, Beanchorensis ecclesiæ fundationem, et DCI. Comgalli obitum contigisse, ex nostris edocemur annalibus. Qui hunc sequitur Coemgenus, is est, qui vulgo a nostratibus, ut et a Giraldo Cambrensi', S. Keivinus appellatur. Nomen illud Latine pulchrum genitum sonare, vitæ scriptor annotat : qui et magnum monasterium a Coemgeno fundatum

i Jo. Balæ. centur. 14. cap. 78.

k Ibi constructum est monasterium cui nomen Tuaym (al. Dagualand) vit. Brendan. Cluanserensis MS.

| Supra, pag. 430. 475. 481. 482. 483 .et cap. 6. et 13. op. tom. 5. pag. 160. 505, 506.

m Bulla Alexandri III. ad Laurent. in nostra Hibernicarum epistolarum sylloge, num. 48.

" In qua Brendanum etiam ecclesiam construxisse, jam dictum est.

• Girald. topograph. Hibern. distinct. 2. cap. 28. Vide etiam vitam Laurentii Dublin, archiepisc. apud Surium, Novemb. 14.

narrat in inferiori parte vallis, quæ " quondam Scotice vocabatur Gleand-de, modo autem Gleand-da-loch, id est, Vallis duorum stagnorum.” Et “ in ipso loco," inquit, “ clara et religiosa civitas in honore S. Coemgeni crevit, quæ nomine prædictæ vallis in qua ipsa est Gleandaloch vocatur : ipsaque civitas est in oriente Laginensium, in regione quæ dicitur Fortuatha.” Antiqua hæc episcopalis sedes Dubliniensi metropoli posterioribus temporibus est annexa.

Annis centum et viginti vitæ exactis, tertio Nonas Junii, circa annum DCXVIII. vel DCXXII. ad Christum Coemgenus migravisse dicitur. Huic proximus Ciaranus, junior ille est, filius artificis: de quo in dicta Coemgeni vita legimus : “S. Coemgenus ad visitandum S. Kiaranum abbatem, qui instituit suam civitatem in Cluain-mac-nois (quæ est in occidentali plaga regionis Midi, super ripam fluminis Synna, contra provinciam Conachtorum) perrexit: sed S. Kiaranus antequam S. Coemgenus ad se pervenisset tertio die de hoc seculo ad Christum migravit.” Et in actis ipsius Kerani sive Ciarani : “accepta Finiani, licentia properavit ad S. Ninnidium, in sylva stagni Erne commorantem abbatem monasterii. Post profectus ad S. Endeum" Arnensem abbatem, a quo acceptus benigne : inde ad S. Sonanum ad insulam Cathai, ad flumen Synan; ubi magister hospitum factus, sed invidia monachorum quibus displicuit tanta Kerani liberalitas erga pauperes, secessit ad quandam aliam insulam nomine Anginam; in qua fundato cænobio maximam collegit multitudinem monachorum optimorum, et reditus acquisivit amplissimos ad usus pauperum: cui post abbas ibidem successit S. Adompnanus, Momoniensis genere. Tandem inde decessit ad construendum cænobium Cluaynense seu Clayn-mac-noys in Midia.” Sedem autem illam Cluain-mac-nois et insulam Inis-Aingean dictam, una cum centum ecclesiis sive cellis in Midia et Breaghmuid, a Dermitio Cervailli filio Hiberniæ rege

p Vid. supra, pag. 473. et 502. et Jocelin. in vit, Patricii, fin. cap. 113. 4 Magistri sui ; supra, pag. 473. r De quo postea, pag. 533. * Vid. supra, pag. 454. ! De quo supra, pag. 466. 468. 515. et cap. 15. pag. 236.

dono illum accepisse, liber Navanensis confirmat: ubi et eundem cum Christo Servatore annorum numerum, XXXIII. scilicet; vivendo exegisse traditur.

De S. Columba, tum in decimo quinto" tum in hoc ipso decimo septimo capite, pluribus a nobis actum est. Caineci abbatis, qui et Cainnichus et Canicus, ac nobis vulgo S. Kenny dicitur, aliquoties Adamnanus" in vita ejusdem Columbæ meminit : ubi et monasterium ipsius Latine campulum bovis' appellatum asserit. Hibernice Achadhbho civitas S. Cainici in vita ipsius nuncupatur, et ager boum exponitur : quæ et Ossoriensis antistitis sedes episcopalis aliquando fuisse dicitur. Ita enim in Ossoriensium episcoporum catalogo annotatum invenimus : “ Anno Domini MCII. obiit reverendus pater Felix Odullane episcopus Ossoriensis ; cujus ecclesia cathedralis tunc erat apud Aghboo in superiori Ossoria." Hodie Kilkenniæ sedes illa posita et defixa est : quod nomen cellam sive fanum Cainici denotat; male enim in utroque Miræi provinciali, tum vetere tum novo", Kilkenniensis et Ossoriensis ut diversi episcopatus proponuntur. Anno DXXVII. S. Cainicum in lucem editum, DXCIX. diem suum obiisse ; ex nostris dicimus annalibus. Qua ratione septuaginta duos tantum annos vixisset ille, quum “octogesimo quarto ætatis suæ anno felicem animam tradidisse Deo,” in incerto quodam vitæ ipsius scriptore invenerim. « In insula de Roscre cum esset homo Dei quatuor evangeliorum volumen scripsit: quod usque hodie in loco ejus manet: et hoc volumen vocatur Glass-Kynnis ab antiquis;" alius refert biographus. In tertio ejusdem vitæ scriptore, cum Cainico et Comgallo ætate conjunctus Eugenius episcopus de Ardratha fuisse legitur : ille ipse videlicet Eugenius, qui episcopatum Ardsrathanum, cujus

u Supra, pag. 229, 230, &c.

Supra, pag. 466-469. 474. 483. * Adamnan. lib. 1. cap. 4. ubi, pro Chamnecho, ex MSS. Cainichus est repo.: nendus et lib. 3. cap. 21. ubi in vetere MS. a Dalano proavo suo, Mocu Dalan appellatur.

* Id. lib. 2. cap. 12. y Notit. episcopatuum ab Aub. Miræo edit. Antverp. ann. 1613. lib. 1.

pag. 80.

2 Ibid. lib. 4. pag. 220.

à Supra, pag. 417.

sedes ad urbem S. Columbæ Derensem postmodum est translata, condidisse dicitur. Videndum igitur, num hic Eogenius Mac-laisreus fuerit, qui proxime in catalogo sequitur : an Eoganus ille, cujus hæc in vita Coemgeni facta habetur mentio : “Parentes S. Coemgeni tradiderunt eum sanctis senioribus Eogano, Lochano et Æneæ sive Ennæ ;) ut in cella eorum Christo nutriretur: et apud illos sanctos beatus Coemgenus sedulo legebat."

De Lugeo etiam et Ludeo quærendum, an non alter Lugidus ille fuerit, de quo diximus", abbas Clonfeartensis, S, Comgalli discipulus, vel etiam Lugidus episcopus, a quo ipsum Comgallum Clonmacnoisæ sacros ordines accepisse scriptor vitæ Comgalli indicat; alter autem vel S. Lugudius! Tailchani filius, quem in “ monasterio quod Scotica nominatur lingua Cloni-finchoil senem Christi militem claruisse, vel Lugaidus cujus cognomentum Scotice Laithir” dicebatur, quem S. Columbæ legatum Adamnanuse fuisse memorat. Hunc Dempsterus' S. Lugadium nominat; et monasterii in insula Raclina a se conditi abbatem fuisse asserit. Ea insula Plinio Ricnea dicta est, Ricina Ptolemæo, Rechrea Adamnano, Raclinda Buchanano, Rachra Johanni Leslæo, Rachryne Johanni Fordono in Scotichronico. Quo etiam referendum quod in vita Comgalli legimus : "Cum S. Comgallus cellulam voluisset ædificare in insula nomine Reachbraind; venerunt triginta milites, et tenentes manum ejus eum inde expulerunt." Et in annalibus Ultoniensibus, ad DCXXXIV. vel DCXXXV. “ ecclesia Rechran fundata est.” In quibus etiam ad annum DCCXCIV. (qui nobis DCCXCV. est) combustio et vastatio Rechrain per Gentes refertur: Danis Gentium nomine hic intellectis, qui circa hæc tempora, ut a Caradoco Lancarvanensi in chronico suo Cambrico est notatum, "maximam Hiberniæ partem

annum

b Derrie Columkille ; quam anno DXLVI. fundatam fuisse Ultonienses docent annales.

© Supra, pag. 484. 501. 511.
d Adarnnan. vit. Columbæ, lib. 3. cap. 31. ex vet. MS.
e Ibid. lib. 2. cap. 25. Vid. etiam lib. 1. cap. 13. et lib. 2. cap. 5.
| Dempst. hist. eccles. Scot. lib. 11. num. 798.
& Adamn. lib. 2. cap. 27.

« AnteriorContinuar »