Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Turgotus assignavit unicam; sic in Dunelmensium episcoporum historia rem totam referens: "Ante paucos sane sui episcopatus annos monasterium in Coldingham per culpam incuriæ flammis absumptum est: quod tamen a malitia inhabitantium in eo contigisse, omnes qui novere facillime potuerunt advertere. Erant siquidem in eodem loco, diversis tamen separatæ mansionibus, monachorum sanctimonialiumque congregationes: qui paulatim a regularis disciplinæ statu defluentes, inhonesta invicem familiaritate decipiendi occasionem inimico præbuerant." Recitatis deinde ex Beda1 cœnobii illius sordibus, et incendio postea subsecuto, Turgotus subjicit:

"Nec multo post vir Domini Cuthbertus episcopalik sublimatus cathedra, ne sui vel præsentes vel futuri quandoque tali exemplo Dei super se iram provocarent, omne ab eis feminarum separavit consortium: ne indiscreta illarum societas servis Dei aliquod sui propositi periculum, et ex eorum ruina inimico generaret gaudium. Omnibus ergo et viris et fœminis consentientibus, omne suis et in præsenti et post futuris temporibus muliebre interdixit consortium; earumque ab ecclesiæ suæ ingressu penitus amovit introitum. Unde in insula sedis episcopalis ejus facta ecclesia quæ lingua indigenarum Grene-cyric, id est, Viridis ecclesia appellatur (eo quod in campi virentis planitie sita sit) jussit ut illo missas et verbum Dei audituræ mulieres convenirent; nec propius ecclesiæ, in qua ipse cum monachis conversabatur, unquam accederent. Quæ consuetudo usque hodie diligenter observatur: in tantum, ut nisi metus hostilis vel concrematio loci compellat, nec in cœmiteria quidem ipsarum ecclesiarum ubi ad tempus. corpus ejus requieverat mulieribus introire liceat." Hæc Turgotus prior Dunelmensis.

Explicatis jam illis, in quibus tres sanctorum Hiberniæ ordines vel consensisse dicuntur vel discordasse: ad tempora eorum venio, quæ per Hibernicorum monarcharum successiones habentur descripta. Et in recentiore quidem hujus catalogi exemplari primus ordo "a tempore Leo

Bed. hist. lib. 4. cap. 25.

VOL, VI,

Anno DCLXXXV.

L L

degarii filii Neyl qui regnavit triginta septem annis, et Aylelli cognomento Molt qui triginta annis regnavit, et Lugdech qui septem annis regnavit, usque ad tempora extrema Tuathall Meyl1 Garb duravisse" dicitur. Secundus ab extremis Tuathall Maylm Gairb temporibus, per triginta annos quibus Dermitius Mac Kairvaill regnavit, et pro tempore quo duo nepotes Murcadayth qui septem annis regnaverunt, et pro tempore quo Æd Mac Aynmerech qui triginta annis regnavit." Tertius, "pro tempore Æda Allain qui tribus annis tantum regnavit, et pro tempore Dompnalli qui triginta annis regnavit, et per tempora filiorum Maylcoba" et pro tempore Æda Slain," vel potius, "filiorum Mailcobi Adæ Slaine:" uti superius locus hic a nobis est correctus. Ubi observandum, in meliore et antiquiore catalogi hujus codice istorum regum nulli, uno Æda Allain excepto, annorum quibus dominati sunt numerum esse assignatum: neque eum qui hic est appositus cum accuratiore nostrorum scriptorum chronographia satis congruere. Quod ut planius percipiatur, et trium horum ordinum tempora rectius distinguantur; veriorem regiæ hujus successionis descriptionem, ex Ultoniensibus nostris annalibus, visum est hic subjicere.

Anno Christi
CCCCXXXIII.

CCCCLXIII.

I.

I. Læogarius filius Neyll; regnavit post adventum S. Patricii annis triginta.

II. Ailell Molt, filius Nathi, annis viginti.

CCCCLXXXIII. III. Lugaidus vel Lugdach, Læogarii filius; annis viginti

DVIII.

DXIII.

DXXXIV.

quinque.

Interregnum, annis quinque.

IV. Muircheartach', Ercæ filius; annis uno et viginti.
V. Tuathal Mælgarbs; annis decem.

[blocks in formation]

q "Oillill Molt rex Hiberniæ in bello magno in regione Midi occisus est." Lib. 3. vit. S. Patricii, MS.

Supra, pag. 446.

• Tuatali regis, et successoris ipsius, meminit Johannes Tinmuthensis in vita S. Finani.

DXLIV.
DLXV.

DLXVI.
DLXIX.
DLXXII.

II.

VI. Dermitiust I. Cervailli filius; annis uno et viginti.
VII. Fergusius et Donaldus I. Muircheartachi filii, Erca ne-
potes; anno uno.

VIII. Ainmireus", filius Setnai; annis tribus.

IX. Boethanus et Eochanus ; annis tribus.

X. Æda I. sive Hugo, Ainmirei filius; annis viginti sex.

III.

DXCVIII.

DCIV.

DCXII.
DCXV.
DCXXVIII.
DCXLII.
DCLVIII.

XI. Æda II. sive Hugo Slane, et Colmanus, filii Dermi-
tii I. annis sex.

XII. Æda III. qui et Hugo Vairidnach sive Allain, filius
Donaldi; annis octo.

XIII. Mælcobus, Edæ III. filius; annis tribus.
XIV. Suibneus Mendius; annis tredecim.

XV. Donaldus II. Ædæ I. filius; annis quatuordecim.
XVI. Conallus et Cellachus, filii Mælcobi; annis sexdecim.
XVII. Dermitius II. et Blathmac, filii Ædæ II. annis septem.

Hos enim anno DCLXV. in mortalitate magna, cum qua sanctorum iste catalogus terminatur, vita decessisse, ex iisdem Ultoniensibus annalibus intelligimus: in quibus etiam ad annum præcedentem hæc annotata invenimus: "Tenebræ in Calendis Maii in nona hora: et in eadem æstate cœlum ardere visum est. Mortalitas in Hiberniam pervenit in Calendis Augusti :" quæ cum illis Bedæ conferenda: "Anno Dominicæ incarnationis DCLXIV. facta est eclipsis solis die tertio mensis Maii, hora circiter decima diei. Quo etiam anno subita pestilentiæ lues, depopulatis prius australibus Britanniæ plagis, Nord-humbrorum quoque provinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desæviens, magnam hominum multitudinem stravit. Hæc autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat.' Ubi in die eclipseos, quæ

99

Supra, pag. 466. et cap. 15. pag. 236.

"Supra, pag. 469, 470.

w Brandubh occidit regem Hiberniæ Edum filium Ainmireach, et maximam cædem nobilium virorum totius Hiberniæ cum eo fecit." Vit. S. Edani sive Moedhog.

x Ædh Slane, rex magnus Temoriæ. Vit. S. Edi episc.

y" Domnaill nepos Amureg vel Ainmuireg," Adamnano in vit. Columb.

lib. 3. cap. 5.

z Hist. ecclesiast. lib. 3. cap. 27.

mortalitatem hanc antecessit, designando Bedam fuisse deceptum atque ipsis Calendis Maiis, ut nostri habent annales, tenebras illas contigisse, calculus demonstrat astronomicus. Ne ipsum enim textum Bedæ depravatum hic esse existimemus, et pro die tertio diem primum mensis Maii in eo esse reponendum, quod Dionysius Petavius*, diligentissimus chronologus, innuit: explicatio illa nobis persuadet, quæ in fine libri de temporibus legitur: "Eclipsis solis facta est indictione septima, quinto Nonas Maias:" et in ejusdem chronico: "Facta est eclipsis solis, quam nostra ætas meminit, quasi decima hora diei, quinto Nonas Maias."

Maximum nimirum illud solare deliquium, utpote digitorum eclipticorum pene duodecim, et sævissima peste subsecuta maxime memorabile, complures eorum quibuscum Beda est versatus non poterant non meminisse. A quibus cum accepisset, initio Maii mensis illud factum, et non nisi novilunii tempore accidere potuisse cognovisset ; neomeniæ diem ex cycli decennovenalis Dionysiani abaco indagandum esse censuit : ex quo, quum aureum anni illius numerum XIX. die Maii tertio primam lunam indicare deprehenderet, non alio quam illo solis illam defectionem contigisse conclusit. Nondum enim satis perspectum fuerat, quam esset fallax cyclica illa neomenias eruendi ratio: cujus errorem suo tempore per ipsa phænomena toti orbi patefactum fuisse Marianus Scotus declaravit de anno MLXXXII. : quo idem ipse decimus nonus cycli annus decurrebat, ita scribens: "Prima paschalis luna quarto Nonas Aprilis toti orbi apparuit; quum secundo Nonas Aprilis esse deberet:" ad quem scilicet aureus numerus XIX. in vulgatis calendariis cernebatur appositus. Ipsis vero novem ante natum Bedam annis conspectam esse illam, de qua diximus, eclipsim, ex ecclesiasticæ ejus historiæ fine colligimus; ubi anno Dominicæ incarnationis DCCXXXI. ætatis suæ quinquagesimum nonum se egisse significat. Ut maximopere hic fallatur Gerhardus Mercator: qui eclipsim hanc a Beda visam,

a Petav. de doctrina tempor. lib. 8. pag. 855.

Mercat. in demonstrat. temporum methodo, cap. 3.

66

et tertio illo die Maii observatam fuisse sibi persuasit; et posito hoc quasi fundamento constituendæ novæ suæ astronomiæ, necesse esse" ait, "latitudinis medium motum ab anno Domini CXXXV. vel CCCXLVIII. ad hunc DCLXIV. gradibus plus minus quinquaginta tardiorem fuisse quam calculus Ptolemæi habet, et media distantiæ motum novem circiter diebus celeriorem."

His vero, in astronomorum gratiam, quasi per transennam strictim consideratis, ad catalogum nostrum redeo: cui ut magna illa mortalitas finem, ita regnum Læogarii, filii Nelli magni, Næigiallach a nostris dicti, et sub eo S. Patricii ad nos adventus præbet initium. "In quinto Loigere regis anno exorsum esse Patricium prædicare fidem Dei," scribit Ninius. Anno ejusdem quarto in Hiberniam eum venisse tradunt alii: quæ inter se facile conciliari poterunt, si dicamus sub exitum anni CCCCXXXII. Patricium adiisse Hiberniam, anno regis illius quarto desinente; et evangelium ibidem annunciare cœpisse, quinto ejusdem ineunte. Huic vero Læogario interminatum esse B. Patricium, quod doctrinæ suæ vehementer restitisset, ex ejus progenie nullum regem postea futurum; referunt Probus, Jocelinus, Johannes Tinmuthensis, operis tripartiti auctor et alii, qui Latine res Patricii sunt persecuti. Sed qui vetere lingua Hibernica acta ejus descripsit, fidelis reginæ interventu, infantem quem ipsa tum prægnans alvo continebat a maledictione hac exceptum fuisse narrat. Fuit autem ille Lugaidus, tertio loco in regum serie commemoratus: quo totius Hiberniæ regnum obtinente, beatam Deo animam reddidit ipse Patricius, non, ut Jocelinus voluit, Forcherno vel Forthkerro; cujus nominis omnino nullus in universa monarcharum Hibernicorum serie conspicitur.

Sub B. Patricio "Episcopi clari et sancti et spiritu sancto pleni, tercenti quinquaginta numero, ecclesiarum fundatores," primum sanctorum ordinem in nostro catalogo constituunt. Totidem vero episcopos ab ipso Pa

e De quo supra, cap. 15. pag. 115. e Jocelin. cap. 49,

d Vid. supra, fin. cap. 16. pag. 371. Supra, pag. 442.

« AnteriorContinuar »