Imágenes de páginas
PDF
EPUB

verant.

"Pascha," inquit, "hoc quod agere soleo a majoribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt; quod omnes patres nostri, viri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse videatur; ipsum est quod beatus Johannes evangelista, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus quibus præerat ecclesiis celebrasse legitur." Quomodo etiam de Quartadecimanis scripserat olim Socrates!: « Τεσσαρεσκαιδεκατίται φασὶν ὑπὸ Ἰωάννου τοῦ ἀποστόλου τὴν παρατήρησιν τῆς τεσσαρεσκαιδεκάτης παραδεδόσθαι αὐτοῖς. Quartadecimani sibi dicunt a Johanne apostolo traditam esse lunæ decimæ quartæ observationem." Verum quam longe opinione Colmanus noster falleretur, Wilfridus demonstravit; contra regerendo: "Johannes, ad legis Moysaicæ decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati curabat: quod vos non facitis, qui non nisi prima Sabbati Pascha celebratis." Ipseque postea Beda, re melius pensitata, eorum opinionem ut falsam redarguit, qui Scotorum et Quartadecimanorum sententiam eandem fuisse senserunt.

"Paschæ enim diem non semper," inquit ille", "in luna quarta decima cum Judæis, ut quidam rebantur, sed in die quidem Dominica, alia tamen quam decebat hebdomada, celebrabant. Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem Dominicam, quæ prima Sabbati facta est, prima Sabbati semper esse celebrandam: sed, ut barbari et rustici, quando eadem prima Sabbati, quæ nunc Dominica dies cognominatur, veniret, minime didice

Et alibi", de Aidano nostro verba faciens: "In celebratione sui Paschæ non aliud corde tenebat, venerabatur et prædicabat, quam quod nos; id est, redemptionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in cœlos Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi. Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, quarta decima luna in qualibet feria cum Judæis, sed die Dominica semper agebat a luna quarta decima usque ad vicesimam: propter fidem videlicet Domi

1 Socrat. hist. ecclesiast. lib. 5. KεP. KB. m Bed. lib. 3. cap. 4.

n Id. ibid. cap. 17.

nicæ resurrectionis, quam una Sabbati factam, propter spem nostræ resurrectionis quam eadem una Sabbati, quæ nunc Dominica dies dicitur, veraciter futuram cum sancta Ecclesia credebat."

Sed neque illos omnes, qui luna decima quarta, in quemcunque hebdomadæ diem illa incidisset, Pascha celebrabant, in eadem cum Blasto hæresi fuisse existimandum est: de quo Tertullianus: "Latenter Judaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysis, decima quarta mensis. Quis autem nesciat, quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum redigit?" Aliud enim est, antiquatas Judæorum ceremonias ut divino jure adhuc necessario observandas nobis obtrudere: aliud, more a Christianis suis majoribus recepto, luna decima quarta jejunando Dominicæ passionis memoriam recolere. Alioqui enim et Asianis, et Cilicibus, et Syris, et Mesopotamianis omnibus infamis illa hæreticæ pravitatis macula, esset inurenda: qui, Victore Romano episcopo nequicquam reclamante, id ipsum factitabant; nec nisi communis concordiæ causa, ut ab instituto атρожараdóт recederent, a Nicænis patribus persuaderi sibi patiebantur. Unde de Antiochenis suis Johannes Chrysostomus, in oratione adversus eos habita qui primo (sive antiquo illo) Pascha jejunabant : “ Καὶ ἡμεῖς οὕτως ἐνηστεύομεν πρότερον, ἀλλ ̓ ὁμῶς προετιμήσαμεν τὴν συμφωνίαν τῆς τῶν χρόνων παρατηρήσεως. Et nos prius sic jejunabamus: sed tamen concordiam observationi temporum prætulimus." De rei tamen summa ibidem admonet, Deum quidem "virgines, quod oleum in lampadibus non haberent, a thalamo sponsi exclusisse ; alium, quod' nuptialem vestem non habens esset ingressus, sed sordidis vestimentis indutus, fornicatione et impuritate coopertus: quods autem hoc vel illo mense Pascha non

• Tertull. lib. de præscript. cap. 46. 4 Matth. cap. 25. ver. 10, 11.

P Athanas. in libro de synodis.
r Ibid. cap. 22. ver. 12, 13.

• Οτι δὲ τῷ δεῖνι μηνὶ, καὶ τῷ δεῖνι, οὐκ ἐποίησε τὸ Πάσχα, οὐδεὶς ἐκολάσθη ποτὲ οὐδὲ ἐνεκλήθη. Chrysost. op. tom. 1. pag. 612. Vide Petrum Cluniacensem, supra, pag. 491. et P. Halloix notat. in cap. 11. vitæ S. Ire

fecerit, neminem unquam punitum fuisse aut in judicium vocatum:" sed super hac re nimis.

Primi ordinis Sanctos, qui ducem habebant Patricium, "mulierum administrationem et consortia non respuisse," tradit catalogit auctor: "quia super petram Christum fundati, ventum tentationis non timebant." Ipsum tamen S. Patricium sanxisse refert Jocelinus", "ut a mulieribus viri sequestrarentur, et utrique sexui ædificia et oratoria distincta construerentur; ne nomen Dei per eos inter gentes, quibus illud prædicabant, blasphemaretur; nec infirmis scandali occasio ulla in casu tali, vel detrahendi materia tribueretur." Extatque adhuc in Patricii, Auxilii et Jernini synodo canon ejusmodi: "Monachus et virgo, unus abhinc et alia ab aliunde, in uno hospitio non commaneant: nec in uno curru a villa in villam discurrant; nec assidue invicem confabulationem exerceant." Neque aliam Senano, qui in Iniscattensi episcopatu Patricio successisse dicitur, mentem fuisse legimus; quum ad illum invisendum sacra virgo Kynrecha accessisset:

Cuix Præsul: Quid fœminis
Commune est cum monachis?
Nec te, nec ullam aliam
Admittemus in insulam.

Tunc illa ad episcopum :
Si meum credis spiritum
Posse Christum suscipere;
Quid me repellis corpore?

Credo, inquit, hoc optime:
Sed nulli unquam fœminæ
Huc ingressum concedimus;
Esto, salvet te Dominus.

Redi iterum ad seculum,
Ne sis nobis in scandalum:

Etsi es casta pectore,

Sexum habes in corpore.

De Lismorensi civitate, in S. Carthagi1 vita, ista scripta invenimus: "6 Egregia et sancta civitas est Less-mor:

t Supra, pag. 478.

Supra, pag. 436.

y De quo supra, pag. 475. 483.

u Jocelin. vit. Patric. cap. 102.
* Vit. Senani MS. cap. 18.

cujus dimidium est asylum, in quo nulla mulier audet intrare, sed plenum est cellis et monasteriis sanctis et multitudo virorum sanctorum semper illic manet. Viri enim religiosi ex omni parte Hiberniæ, et non solum, sed ex Anglia et Britannia confluunt ad eam, volentes ibi migrare ad Christum. Et est ipsa civitas posita super ripam australem fluminis quondam dicti Nem, modo autem Abanmor, id est, amnis magnus, in plaga regionis Nandesi." De Clonfertensi etiam Ophaliensium cœnobio, in vita Lugidi sive Moluæ abbatis, habentur ista: "Constituit S. Molua ut nulla mulier ibi semper intraret: et ab illo die usque hodie nulla mulier in illud monasterium audet intrare. Magnaque multitudo monachorum hinc et inde venit ad illum locum: et recipiebat eos benigne pius pater Molua. Et in ipso loco clara civitas quæ vocatur Cluainferta-molua, id est, latibulum mirabile S. Molua, eo quod ipse in sua vita multa miracula in ea fecit, et adhuc gratia Dei per eum patrantur, in honore S. Moluæ crevit: et ipsa est in confinio Laginensium et Mumeniensium, inter regiones Osraigi et Hele et Laiges"." De S. Fechini quoque molendino et ecclesia in Midia occidentali, apud Giraldum Cambrensem leguntur ista: "In Media apud Foveram est molendinum, quod S. Phechinus in latere cujusdam saxi miraculose nimis manibus suis exculpsit. Hoc, sicut et ecclesiam sancti istius, mulieres non intrant. Nec in minori reverentia molendinum istud ab indigenis, quam una ecclesiarum sancti ejusdem haberi solet." Similiter et S. Fiacrii monasterium atque sacellum, in Meldensi territorio positum, nullam foeminam ingredi, actorum ipsius scriptores confirmant. De quo eremitæ cujusdam extat hoc distichon:

Fomina quæ læsit blasphemo murmure sanctum,
Fecit quod sancti non intret fœmina templum.

Et sequentia de S. Fiacrio ita cantitans:

z Læsiæ, in reginæ comitatu. Vide supra, pag. 374.

a Girald. topograph. Hibern. distinct. 2. cap. 5.

b Rob. Gaguin. de gest. Francor. lib. 3.

Orate ne loci intret limina
Immunis ulla fœmina.

Hæc est causa cur fœminæ
Arcentur ejus limine.

Est autem hic ipse Fiacrius, quem Eugenii IV. Scotorum Albanensium regis filium facit Hector Boethius': quum tamen Hiberniam patriam illum habuisse ex vita ejus constet, tum ea quam ex Trajectensi codice Jacobus Mosandere curavit evulgandam, tum ea quæ breviario Burdegalensi habetur inserta, necnon et illa quam Johannes Tinmuthensis in sanctilogio suo edidit: in quo, Pharoni Meldorum episcopo (cujus et Beda meminit) de patria ipsum percontanti respondisse memorantur: "Hibernia, Scotorum insula, mihi meisque genitoribus originem dedit." Quo facit et illud, in sequentiæ jam citatæ exordio :

Lucernæ novæ specula
Illustratur Hibernia:
Coruscat Meldis insula

Tantæ lucis præsentia.

Illa misit Fiacrium,

Hæc missum habet radium :
Habent commune gaudium;
Hæc patrem, illa filium.

Ad vitam solitariam
Suspirans, exit patriam :
Faronem Meldis reperit,

Cui suum votum aperit.

Qui Cuthberti nostri acta, de historiis Hiberniensium excerpta, circa annum MCLX. edidit, scribit illum " ad devitanda malæ suspicionis opprobria semper suis fœminarum interdixisse contubernia vel frequentata consortia : indeque provenisse, quod suam ecclesiam fœminas intrare non permiserit. Quod hactenus, inquit, in patria Pictorum arctius observatur, ubicunque ipsius honori ecclesia dedicatur." Atque hujus instituti duas auctor iste causas commemorat: illa tamen prætermissa, quam ante eum

c Offic. S. Fiacrii, pag. 108. edit. Paris. ann. 1620.

d Supra, cap. 15. pag. 255.

f Bed. hist. lib. 4. cap. 1.

h Vit. Cuthberti MS. lib. 2. cap. 4.

e Tom. 7. Sur. August. 30.

8 Vit. Cuthberti MS. lib. 2. cap. 6.

« AnteriorContinuar »