Imágenes de páginas
PDF
EPUB

paschalis festi orta est inter Scotiæ ecclesias discordia, et de quibusdam angelicis frequentationibus sibi manifestatis." Hæc Adamnanus.

Locus in quo habita est jam dicta synodus, campus Leniæt sive Legh-leniæ fuit, aliis Campus' albus dictus ;ad ripam fluvii, quem Ptolemæus Birgum, nos Barrow vocamus, non procul a monte Margeo positus. Præses Imelacensis fuit archiepiscopus, S. Albei? successor : primarii antagonistæ, Molaissi qui et Lasreanus Kiarelli filius, Leghleniensis cænobii abbas; et Munnu monasterii item a se Teach-munnu nomen sortiti abbas, “ in australi plaga Laginensium quæ dicitur Chenselach." Hic alio nomine Fintanus dictus, patre natus Tulcano, matre Fedelmia, postquam octodecim annos cum S. Synello mac Maynacur abbate monasterii de Cluayn-ynis in stagno Erne commoratus fuisset; ad insulam Hy eodem tempore suscepit iter, quo S. Columba vitam ibidem finiit. Estque idem Fintenus hic, de quo apud Adamnanum in libro primo, de vita Columbæ, capite secundo, longa habetur narratio: cujus hoc exordium : “ Sanctus Fintenus, qui postea per universas Scotorum ecclesias valde noscibilisa habitus est, a puerili ætate integritatem carnis et animæ, Deo adjuvante custodiens, studiis dialis, sophiæ deditus ; hoc propositum in annis juventutis conversatus in corde habuit, ut nostrum sanctum Columbam, Hiberniam deserens, peregrinaturus adiret." Iste epilogus, in libris editis desideratus : “ Hæc, mihi quodam narrante religioso sene, presbytero Christi milite, Oisseneo nomine, Ernani filio, gente Mocu-nethcorb, indubitanter didici: qui eadem omnia supra memorata verba, ejusdem ab ore sancti Finteni filii Tailchani audisse testatus est, ipsius monachus.”

In hujus vero S. Finteni sive Munnu vita, de Leghleniensi hac synodo, ista memoriæ prodita invenimus : “ Quodam tempore erat magnum concilium populorum Hiberniæ in Campo albo : inter quos erat contentio circa ordinem

y Vide supra, pag. 425.
a Al, mirabilis.

* Vid. supra, cap. 14. pag. 93.
2 Vid. supra, pag. 428.
b Lib. edit. dialecticalis, male.
© Al. qui et ipse monachus ejus extitit.

Paschæ. Lasreanus enim abbas monasterii Leighlenne, cui suberant mille quingenti monachi, novum ordinem defendebat, qui nuper de Roma venit: alii vero veterem defendebant. Sanctus autem Munnu ad hoc concilium statim non pervenit; et omnes expectabant eum : ipse jam veterem defendebat ordinem."

“ Tunc Subne filius Domnaill dux regionis Huamairche dixit: Quare tam longo tempore illum expectatis leprosum? Cui abbas Lasreanus ait: O dux, ne dicas tale verbum de sancto Munnu; quia quamvis absens corpore, est spiritu tamen præsens : et certe quod tu dicis hic ubi ipse sit jam audit; et vindicabit in te Deus injuriam famuli sui. Illo jam die ante vesperam S. Munnu venit ad concilium : et convenerunt sancti in obviam ejus. Cumque S. Lasreanus et S. Munnu salutassent se invicem ; affuit etiam prædictus dux Subne, postulans benedictionem a sancto Munnu. Cui vir Dei ait: Cur postulas benedictionem ab homine leproso? Vere tibi dico quia, quando de me male locutus es, Christus in dextera Patris sui erubuit: jam unum Christi membrum sum, et ipse caput meum est; et quicquid nocet membro, inde dolet caput. Ideo, antequam mensis iste compleatur, occident te consanguinei tui et decollabunt te; et caput tuum projicietur in flumen Berowd, et ultra non apparebit: et sic completum est, Nam in ipso mense filius fratris sui juxta rivulum Blathach occidit illum : et caput ejus projectum est in flumen, juxta vaticinium viri Dei."

« Postea S. Munnu Lasreano abbati coram omnibus populis dixit: Nunc tempus est ut hoc concilium finiatur, ut unusquisque ad suum locum recedat. Contendentes de ordine Paschæ, dixit S. Munnu, breviter disputemus : sed in nomine Domini agamus judicium. Tres optiones dantur tibi, Lasreane. Duo libri in ignem mittantur, liber veteris ordinis et novi; ut videamus quis eorum de igne liberabitur. Vel duo monachi, unus meus et alter tuus, in unam domum recludantur, et domus comburatur: et videbimus, quis ex eis evadat intactus igne. Aut eamus ad sepulcrum mortui justi monachi, et resuscitemus eum ; et indicet nobis, quo ordine debemus hoc anno Pascha celebrare. Cui S. Lasreanus ait : Non ibimuse in judicium tecum: quoniam scimus quod, pro magnitudine laboris tui et sanctitatis, si diceres ut mons Marge commutaretur in locum Campi albi, et Campus albus in locum montis Marge; hoc propter te Deus statim faceret. Erant enim illi tunc in Campo albo, cui imminet mons Marge. Postea consentientes populi cum sanctis, ad sua reversi sunt.” Vel, ut in alio libro plenius legitur : “ Consentientes igitur omnes juxta sententiam viri sancti, ad propria cum gaudio sunt reversi."

d Al. Berbha.

Annus ille æræ Christianæ DCXXX. fuisse videtur ; quo Hiberni cyclum octoginta quatuor annorum secuti, paschalem Dominicam Calendis Aprilibus, integra ante tempus in Alexandrina Enneadecaeteride, a Romanis jam recepta, præstitutum septimana, observabant: quum anno proxime insequente totarum quatuor hebdomadum inter utrumque calculum intercederet differentia ; illis vigesimo primo Aprilis, Romanis vero vigesimo quarto Martii die Pascha suum celebrantibus: quo illam Cummiani narrationem spectare minime dubitamus : “ Misimus', quos novimus sapientes et humiles esse, velut natos ad matrem: et prosperum iter in voluntate Dei habentes, et ad Romam urbem aliqui ex eis venientes, tertio anno ad nos usque pervenerunt: et sic omnia viderunt, sicut audierunt : sed et valde certiora, utpote visa quam audita, invenerunt. Et in uno hospitio cum Græco et Hebræo, Scytha et Ægyptiaco, in ecclesia sancti Petri simul in Pascha, in quo mense integro disjuncti sumus, fuerunt: et ante sancta sic testati sunt nobis, dicentes : Per totum orbem terrarum hoc Pascha, ut scimus, celebratur.” Eodemque referri posse existimamus, quod in Lasreani vita legimus; ipsum, extremis vitæ suæ temporibus cum sanctis quinquaginta viris, Romam concessisse ; Romanumque pontificem et "eum præsulem consecravisse, et revertenti legationis in

e Al. intrabimus. | Epist. Hibernic. syllog. num. 11. op. tom. 4. pag. 442. & Vide supra, pag. 432.

Hibernia officium commisisse." Anno autem DCXXXIX. Molissam sive Lasreanum hunc vivere desiisse, ex annalibus nostris intelligimus.

Audiamus jam Bedam, de hac inter nostros agitata controversia in chronico suo ista breviter annotantem : “ Eo tempore exortum apud Scotos in observatione Paschæ errorem Quartadecimanorum Honorius papa per epistolam redarguit. Sed et Johannes, qui successori ejus Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem Pascha eis simul et pro Pelagiana hæresi, quæ apud eos reviviscebat, scripsit.” Ex quo obiter corrigendus venit, tum Marianus Scotus, apud quem error quatuordecim annorum, pro Quartadecimanorum magno errore legitur: tum Hermannus Contractus, vel Sangallensis potius monachus qui vulgatum ipsius chronicon interpolavit, in quo ad annum DCXXX. “ hæresis de Pascha et Pelagiana Britanniam turbavisse” dicitur ; pro Scotia vel Hibernia nostra perperam posita Britannia. Mortuus autem est Severinus quarto Nonas Augusti, anno (non, ut significavit Baronius, DCXXXIX. sed) DCXL. et ante illius exitum a Johanne nuper electo pontifice, et reliquis cleri Romani viris primariis, ad Tomianum, Armachanum eo tempore archiepiscopum, Segenum (quem Hyensem illum abbatem fuisse sentimus, cui Cummiani de paschali hac quæstione dicatus est commentariolus) et alios Hiberniæ doctores missæ sunt literæ: quibus ita eos sunt affati :

Reperimus quosdam provinciæ vestræ, contra orthodoxam fidem, novam ex veteri hæresim renovare conantes; Pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et quartadecima luna cum Hebræis celebrare nitentes.” Contra quos pluribus deinde astruebant, “ Dominicum Paschæ diem a quintadecima luna usque ad vicesimam primam lunam, quod in Nicæna synodo probatum est, oportere inquiri.” Refert hæc Beda, ecclesiasticæ suæ historiæ libro secundo, capite undevigesimo, ex prioribus illis epistolæ verbis colligens, “et nuperrime temporibus illis hanc apud eos hæresim exortam; et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse implicitos.”

6 Molassum.

Et verum quidem est, non universos Scotos, sed boreales tantum, eo tempore paschalem Romanorum calculum admittere noluisse: qui enim in australibus Hiberniæ partibus morabantur, ad Honorii papæ admonitionem, ut dictum est, jam illum receperant. Sed illud quoque considerandum fuerat, non minus recentem apud ipsos Romanos fuisse consuetudinem, a decima quinta luna ad vigesimam primam Pascha celebrandi, quam apud Scotos, a decima quarta ad vigesimam. A decima sexta enim luna, ut ostendimus usque ad vigesimam secundam Romani Pascha suum antea observabant: Nicænæ synodi limites (siquidem ejusmodi aliqui ab ea præscripti fuerint) non minus in eo prætergressi, quam eos postea antegressi sunt Scoti. Quin et minorem multo cum Hebræis syncretismum fovisse Scotos, quum in decimum quartum forte primi lunaris mensis diem eorum Pascha incidisset, quam Romanos decimo quinto ejusdem mensis die suum Pascha celebrantes, æqui rerum æstimatores judicabunt. Die enim decimo quinto festum agebatur Azymorum, summa Judæorum festivitas : quum decimi quarti diei postremum tantum trihorium sacrum haberetur. Et epulantibus quidem Judæis, Scoti Pascha otavpúoljov jejunantes observabant: Romani vero die decimo quinto Pascha avaotáokMov non minore cum lætitia quam Judæi festum suum Azymorum transigebant.

Et tamen Scotorum ritum hunc non modo hæresim, sed etiam“ novami ex veteri hæresim," Romanis appellare libuit : non novam quidem simpliciter, ut Bedæ visum, sed, respectu ad veteres Quartadecimanos habito ; quorum sententiam a Scotis renovatam fuisse, falsis quorundam rumoribus decepti, suspicabantur. Colmanus quidem Scotus, in Pharensik colloquio anno DCLXIV. habito, celebrandi Paschatis rationem quam a B. Columba et majoribus suis acceperat eandem ipsam fuisse putabat quam, Johannis apostoli exemplum secuti, Asiani olim observa

* Supra, pag. 501. i Vid. Hieron. supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 255. k Bed. lib. 3. hist. cap. 25.

« AnteriorContinuar »