Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nere functus fuisse traditur, quæ tum occurrerunt, in quinto capite protulinus: quibus et illam Turonensium assertionem, in concertatione cum Dolensi ecclesia anno MCXCIX. coram Innocentio III. instituta, jam visum est adjungere: "Cum olim tota Britannia fuisset Turonensi ecclesiæ tanquam metropoli suæ subjecta; Britannis tandem conspirantibus contra regem Francorum, et proprium sibi constituentibus regem, occasione beati Samsonis quondam Eboracensis archiepiscopi qui, dum in partibus Britanniæ pateretur exilium, in Dolensi ecclesia cum archiepiscopalibus insignibus ministrarat, Dolensis ecclesia contra Turonensem supercilium elationis assumpsit; Britannis volentibus sibi novum archiepiscopum, sicut novum regem creaverant, suscitare." Huic autem Eboracensi Samsoni alium successisse Samsonem Dolensem archiepiscopum, ad annum DLXI. affirmat Matthæus Florilegus eundem nimirum illum, quem cum Paterno concilio Parisiensi adfuisse diximus.

Ejus vita a diversis conscripta, Baldrici historiæ pontificum Dolensium, Vincentii Bellovacensis historiali speculo, Johannis Tinmuthensis sanctilogio Britanniæ, et bibliothecæ Floriacensi Johannis aBosco inserta cernitur: quorum biographorum postremus genus ipsius hunc in modum explicat : "Pater S. Samsonis Demetiano ex genere, Amon nomine, exortus est: et mater ejus Anna nomine, de Venetia provincia quæ proxima est eidem Demetiæ, exorta est." Ubi per Venetiam Monemuthensis comitatus est intelligendus, Guent Britannis appellatus: Demetia vero non cum Ricemarcho1 et Caradocok ad agrum Penbrochiensem restringenda, sed cum Galfrido Monemuthensi1 et Giraldo Cambrensim ad universam australem Walliam extendenda hic est; si quidem in Glamorgania, quæ Monemuthensi proxima est provinciola, natus est Samson, quemadmodum ex Lelando Balæus" retulit.

Innocent. III. regest. lib. 2. epist. 79.

h Vit. Samson. in Floric. bibliothec. cap. 1.

i Ricemarch. in vita Davidis Menev. MS.

k Caradoc. in chronico Walliæ. pag. 71. 151. 154.

1 Galfrid. histor. Britannic. lib. 3. cap. 10.

m Girald. descrip. Cambriæ, cap. 2.

n Jo. Bala. script. Britann. centur. 1. cap. 62.

In schola egregii Britannorum magistri Iltuti educatus Samson, ab ejus cœnobio (ut prius dictum) in vicinam insulam trajiciens, sub Piro abbate vixit, eique vita functo in monasterii regimine successit; et quarto post susceptum illud munus anno, cum eruditis quibusdam Scotis adiit Hiberniam. Inde rediens, Amonem patrem ex insulano illo monasterio eductum, una cum Hibernico abbate quem dæmone liberaverat et quodam fratre presbytero, in eremo juxta Habrinum flumen (Sabrinam Hafren Britanni vocant) collocavit. Ipse ad interiora eremi penetrans, in secretissimo quodam specu diu vitam duxit. Postea abbas in monasterio a S. Germano constructo constitutus, a Dubricio in cathedra B. Petri apostoli collocatus, et episcopus ordinatus est. Demum "ad Armoricas terras Britannicæ gentis, data sibi benedictione patris Dubricii abbatisque Iltuti et totius cleri et populi, recessit:" sed prius, "assumptis quibusdam secum fratribus citra Abrinum mare perrexit, terram matremque suam visitavit, et ecclesiam ab ea factam consecravit."

Leguntur hæc in Samsonis vita, quæ in Landavensi habetur regesto: cum quibus conferenda quæ in S. Maglorii vita memorantur, a Laurentio Surio edita: "B. Samson, cum semper esset divinis rebus intentus et religioni præcipue addictus, a clero et populo electus est episcopus ; et a quibusdam ejus gentis præsulibus, licet invitus, juxta sanctorum patrum decreta est ordinatus. Cum autem diu in ea gente (majoris videlicet Britanniæ) versatus esset : valefecit plebi suæ, et cum B. Maglorio nonnullisque clericis et laicis in Britanniam minorem prædicandi causa trajecit. Ubi cum, agente Childeberto Francorum rege, episcopi ministerium accepisset; per omnem regionem illam longe lateque diffusa est fama nominis ejus:" unde etiam cum aliis usu et necessitudine est conjunctus, tum S. Germanos; qui Parisiensis factus episcopus, Parisiensi illi de quo diximus cum Samsone subscripsit concilio.

• Vit. Samson. in Floriac. biblioth. cap. 3. Vincent, specul. histor. lib. 21. cap. 105.

P Supra, pag. 43.

Vid. supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 97.

• Vit. Samson. in Floriac. bibliothec. cap. 10, 11.

VOL. VI.

4 Ex regesto Landavensi.

E

Ex Amonis, patris Samsonis, fratre Umbraféle, et Annæ, matris Samsonis, juniore sorore Afrella, in majore Britannia natus est Maglorius: qui cum cognato suo Samsone, ab Iltuto "ett liberalibus disciplinis, et sacris literis egregie est institutus." Samson "patruum" Umbrafelem presbyteratus officio jam perfunctum monasterii in Hibernia abbatem" constituit; et postquam episcopus factus est, Maglorium filium ejus diaconum ordinavit, in minorem Britanniam secum abduxit, et in Dolensi sive episcopatu sive archiepiscopatu reliquit successorem. Nam et archipræsul Dolensis in Lotharii et Ludovici diplomate nominatus reperitur Maglorius: licet in Turonensis II. concilii hisce temporibus, anno videlicet DLXVII. habiti canone nono metropolitani nomine non alium quam Turonensem archiepiscopum designatum constet; ubi cautum est, "ne quis Britannum aut Romanum in Armorico, sine metropolitani aut comprovincialium voluntate vel literis, episcopum ordinare præsumat."

Amonis et Umbrafelis sororem Derwelam sive Darwalam matrimonio conjunxit sibi Wentus comes, Guinicastrensis urbis conditor; atque ex ea jam decrepita filium suscepit, qui Machuti et Maclovii nomen obtinuit. Eum mater sexagesimo sexto (ut aiunt) ætatis suæ anno, nocte vigilia Paschatis, in valle Carvana apud Morganenses peperit: ubi et baptizatus puer est et educatus a Brendano Hiberno abbate, qui Lhancarvanensi' monasterio post Ellenium præfuit; et Clonafertæ demum in patria sua obiit, anno vel DLXXVII. vel DLXXXIII. nam et utrumque annales nostri Ultonienses indicant, et in utroque dies decimus septimus Calendas Junii in Dominicam incidit; quod quo decessit ille tempore contigisse vitæ scriptor annotat. Maclovius vero in Britannia Armorica Alethæ urbis factus est episcopus, ubi Rinctus amnis mare influit:

Vit. Maglorii, apud Surium, tom. 5. Octob. 24.

u Vit. Samson. in regesto Landavensi.

w Vid. theatr. antiquitat. Paris. Jacobi Breulii.

* Vit. Machut. in bibliotheca Floriacensi a Jo. Bosc. edit. cap. 1. et 8.

y Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 530.

2

Supr. cap. 12. op. tom. 5. pag. 486.

a Rance,

[ocr errors]

a qua, duodecimo post Christum seculo, Johannes de Craticula sedem episcopalem in peninsulam duobus passuum millibus inde distantem, insulam Aaron prius dictam, transtulit; ubi nunc urbs Macloviensis sive S. Malo, ab hoc primo suo præsule nomen sortita. Is vero ubi Alethæ quadraginta sedisset annis, a malevolis civibus episcopatu pulsus, maledictis Britannis (Aremoricis utique non, ut Magdeburgenses centuriatores habent, Anglis) in Gallias abiit; ubi a Leontio Santonum (non Saxonum; ut iidem, vitiata Sigebertini chronici exemplaria secuti, retulerunt) episcopo humaniter est exceptus. Britannos demum, post septennalem terræ suæ cladem veniam postulantes, data rursum benedictione absolvit : et apud Santones decimo septimo Calendas Decembris in Dominicæ noctis conticinio vita finita, extra urbis muros honorifice sepultus est a Leontio, non Burdegalensi (ut Baronio est visum) sed Santonensi episcopo; quem Remensi concilio circa annum DCXXX. habito interfuisse Flodoardus author est. Inter μaкpoẞlovs enim Machutus numeratur: utpote cui ultra ætatem centenariam, triginta quidem annos Sigebertus", triginta vero et tres Johannes Tinmuthensis, ex quo suam Machuti legendam mutuatus est Capgravius, et Floriacensish bibliothecæ biographus (sive Bilius Armoricanus diaconus is fuerit sive quis alius) attribuit. Videndumque, ex præcedentibus, an non ad hunc spectet, quod magistro ipsius Brendano ex Eusebio, vel Eusebiani potius chronici continuatore Sigeberto, attribuit Johannes de Garlandia, in libro septimo elegiarum suarum.

Fracta pace Deus irascitur: edocet illud
Prælustri sancto Scotia clara viro.

Brandanus Eusebio maledixit teste Britannos:
Iccirco flebant multa pericla pati.

h Vit. Machut. cap. 16.

b Johan. Tinmuthensis, in vita Machuti.

Sigebert. in chronic. et eum secutus Matthæus Florilegus, ann. 561. d Centur. 6. cap. 10. col. 7. 53.

e Baron. ann. 566. sec. 19.

Flodoard. histor. Remens. eccles. lib. 2. cap. 5.

Sigebert. Gemblac. in vit. Maclovii, cap. 26. apud Surium, tom. 6. No

vemb. 15.

Trans mare se misit, et eos prece solvit eorum ;
Et peregre licuit ire venire viro.

Frangentes igitur pacem maledictio franget;
Gratia nec fractos quæ reparabit erit.

In Britannia sancti Leonorii episcopi et confessoris memoriam Calendis Juliis celebrari, in additionibus ad Usuardi martyrologium Johannes Molanus annotat. Pater illi nobilissimus Britannus fuisse dicitur nomine Hoeloc, mater Almapompa, magister toties a nobis laudatus Iltutus sive Heltutus, vir sapientissimus. Postquam "divina dispositione factus esset episcopus, cum septuaginta duobus discipulis et aliis servitio fratrum deputatis, navim ascendit, et in Galliam transivit: ubi cum fratribus suis sylvam complanavit. Illo autem tempore Childebertus -rex Franciæ imperabat simulque Britanniæ transmarinæ." Ita vitæ Leonorii' scriptor: qui in majori degens Britannia, transmarinæ nomine Armoricam intelligit, ut et Childeberti appellatione primi Christiani Francorum regis Clodovei filium; a quo, et conjuge ipsius Ultrogodi, quam Gregorius Turonensisk Wltrogotham, Venantius Fortunatus' Ultrogothonem vocat, et optimatibus regni, sanctum antistitem honorifice exceptum fuisse narrat. Addit idem Commorum quendam eo tempore ducatum Britanniæ Armoricæ occupavisse, excluso legitimo hærede Iudualo, ducis Britanni Rigualdi filio, de quo in vita huic æqualis Samsonis, Landavensi registro inserta, ita legimus: "His diebus comes Commorus externus omnibus Britannis præerat: qui Ionam Britannorum indigenam comitem occiderat, filiumque ejus Indualum regi Hildeberto et reginæ in captivitate custodiendum tradiderat :" quomodo etiam Induualum filium Ionæ filii Riadam, in ejusdem Samsonis vita, quamm Johannes a Bosco in lucem dedit, appellatum invenimus.

Gildam Britonem floruisse Pelagio secundo pontifice Romano, qui factus est pontifex circiter annum salutis

Histor. Francor. scriptor. ab Andrea du Chesne edit. tom. 1. pag. 536.
Gregor. histor. Francor. lib. 4. cap. 20. et lib. 5. cap. 43.

Fortunat. lib. 6. epigram. 8.

m Vit. Samson. in Floriacensi bibliotheca, cap. 4.

« AnteriorContinuar »