Imágenes de páginas
PDF
EPUB

generis monachi et clerici gerere soleant coronam. Monachi enim, tota supra aures capitis parte abrasa, inferiorem ad modum coronæ (puræ tamen et illibatæ non, ut olim, spineæ) intonsam relinquunt; clerici vero brevi tantum in vertice utuntur orbe: quem morem, ut ab hæreticis in Hispaniam introductum, ita olim condemnaverat Toletanusa canon : "Omnes clerici vel lectores, sicut Levitæ et sacerdotes, detonso superius capite toto, inferius solam circuli coronam relinquant: non sicut hucusque in Galliciæ partibus facere lectores videntur, qui prolixis, ut laici, comis in solo capitis apice modicum circulum tondent. Ritus enim iste in Hispania hucusque hæreticorum fuit. Unde oportet, ut pro amputando ab ecclesiis scandalo hoc signum dedecoris auferatur, et sit una tonsura vel habitus, sicut totius Hispaniæ est usus. Qui autem hoc non custodierit, fidei Catholicæ reus erit."

Ut Romanorum vero a Petro, ita ab ea diversæ orientalium tonsuræ originem a Paulo Beda repetit; de Theodoro, Tharsi in Cilicia nato, scribens: "Subdiaconus' ordinatus, quatuor expectavit menses, donec illi coma cresceret, quo in coronam tonderi posset. Habuerat enim tonsuram, more orientalium, sancti Pauli apostoli. Tò δὲ κείρεσθαι τὴν κάραν ὁλοτελῶς, κατὰ μίμησιν τοῦ ἁγίου Ἰακώβου τοῦ ἀδελφοθέου, καὶ Παύλου τοῦ ἀποστόλου, καὶ TV λOITTν. Radi toto capite, ad imitationem fit sancti Jacobi Dei fratris, et Pauli apostoli, et reliquorum:” inquit Germanus Constantinopolitanus archiepiscopus, in rerum ecclesiasticarum theoria: ubi et "duplicem coronam, circumpositam capiti sacerdotis, ex capillorum significatione, imaginem referre venerandi capitis apostoli Petri" scribit: quum simplicis suæ coronæ usum eidem Petro, ut primo auctori, Latini acceptum referant.

Ita Gregorius Turonensis, " Petrus apostolus, ad humilitatem docendam, caput desuper tonderi instituit."

a Concil. Toletan. IV. can. 10.

b Bed. lib. 4. hist. cap. 1.

c ̔Ο ἐν τῷ κεφαλῇ τοῦ ἱερέως περικείμενος διπλοῦς στέφανος ἐκ τῆς τῶν τριχῶν σημειώσεως, εἰκονίζει τὴν τοῦ ἀποστόλου Πέτρου τιμίαν κάραν. German. C. P.

d Lib. 1. de gloria martyrum, cap. 28.

Stephanus presbyter, qui et Æddiuse "Servus Dei Vilfridus desiderio concupiscens tonsuræ Petri apostoli formulam, in modum coronæ spineæ caput Christi cingentis, a sancto Dalfino archiepiscopo Lugdunensi libenter suscepit." Beda, in vita S. Cuthberti episcopi (ut ab Amalario Fortunato est citatus; nam in libro edito locum non invenio :)" Postquam servitutis Christi jugum, tonsuræque Petri formam in modum coronæ spineæ caput Christi cingentis, Domino adjuvante, susceperat." Egbertus Eboracensis archiepiscopus, in jure sacerdotali: "Petrus apostolus clericali tonsura primo usus est, gestans in capite imaginem coronæ spineæ Christi:" et Alcuinus, in libro de divinis officiis: "Fertur B. Petrus primus hujusmodi tonsuram sibi fecisse ad similitudinem spineæ coronæ Domini.”

66

Quas vero ob causas ritus iste a Petro fuerit introductus, exponit Aldhelmus, in epistola ad Geruntium Britannorum Cornubiensium regem : Nos, secundum sacrosanctam Scripturæ auctoritatem, de tonsura nostra veritatis testimonium perhibentes, diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum sumpsisse asserimus. Primitus, ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum pro redemptione nostra crucis patibulum subiturus a nefanda Judæorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur. Deinde, ut sacerdotes veteris et novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur. Postremo, ut idem apostolus suique successores et sequipedæ ridiculosum gannaturæ ludibrium in populo Romano portarent: quia et eorum barones et hostes exercitu superatos sub corona vendere solebant." Quibus et causas consimiles, ex vetere libro canonum titulorum LXVI. in bibliotheca Cottoniana reperto, adjicere liceat: "Romani dicunt, quod Petrus primus clericus tonsurando usus est, gestans in capite imaginem coronæ spineæ Christi: idque quinque de causis. I. Ut adsimilaret Christi coronam. II. Ut clerici a laicis in tonsura et habitu et operibus discerne

e In vita S. Wilfridi, cap. 6.

f Coronæ hujus icon in margine MS. Cottoniani est opposita. Amalar, ecclesiast. offic. lib. 4. cap. 39.

rentur. III. Ut sacerdotes veteris Testamenti reprobarent, in illo loco ubi columba super caput Christi descendit. IV. Ut derisionis gannituram in regno Romano propter Dominum sustinerent. V. Ut a Simone Mago Christianos discerneret, in cujus capite cæsaries ab aure ad aurem tonsa anteriore parte; cum antea Magi in fronte cirrum habebant."

Diversum enim ab hoc Britonum, Pictorum et Hibernorum ritum, quo anteriore tantum capitis parte tondebantur clerici, rotunda quidem tonsura, sed imperfecto orbe ab aure ad aurem circumducto, ut in odium et contemptionem adducerent, originem illius alii quidem ad Simonem Magum, alii ad subulcum quendam Læogarii regis, cujus tempore Hibernis evangelium annunciare cœpit B. Patricius, referendam censuerunt. Ita enim Aldhelmus, in illa ad Britannorum Cornubiensium regem et sacerdotes epistola, θέσιν suam satis confidenter διαφυλάττων. "Rumor, ecclesiæ fidei contrarius, longe lateque percrebuit, quod sint in provincia vestra quidam sacerdotes et clerici, tonsuram S. Petri apostolorum principis pertinaciter refutantes: seque tali excusationis apologia pertinaciter defendentes vivunt, quod auctorum et præcessorum suorum tonsuram imitentur, quos divina illustratos gratia fuisse grandiloquis affectionibus contestantur: qui si a nobis solicite sciscitentur, quis primus auctor rasuræ hujus et tonsuræ extiterit; omnino aut veritatem ignorando, aut falsitatem dissimulando obmutescunt. Nos autem, secundum plurimorum opinionem, Simonem magicæ artis inventorem hujus tonsuræ principem fuisse comperimus."

Similiter et Ceolfridus, in altera illa ad Pictorum regem epistola: "Tonsuram eam, quam Magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet? quæ aspectu, in frontis quidem superficie coronæ videtur speciem præferre; sed ubi ad cervicem considerando perveneris, decurtatam eam quam te videre putabas invenies coronam" et vetustus ille Cottonianus canonum codex : "Romani dicunt tonsuram a Simone Mago sumpsisse initium, cujus tonsura de aure ad aurem tantum con

tingebat; pro excellentia ipsa magorum tonsura, qua sola frons anterior regi solebat. Auctorem autem hujus tonsuræ in Hibernia subulcum regis Loigeri filii Nil extitisse, Patricii sermo testatur : ex quo Hibernenses pene omnes hanc tonsuram sumpserunt." Patricium certe ritum, cui ipse assueverat, Romanum huc introduxisse, synodi ab ipso, una cum Auxilio et Isernino episcopis, habitæ canon, in hoc etiam codice commemoratus, satis ostendit; quo excommunicandus declaratur clericus, "si non more Romano capilli ejus tonsi sint." Ut si in primo sanctorum nostrorum ordine, quod utrumque superioris catalogi habet exemplar, una tonsura fuerit observata ; non ab aure usque ad aurem, quod in posteriori apographo omnino non est inventum, sed circumducta potius universo capiti corona expressam eam fuisse, existimandum omnino videatur.

Verum hic libere profitetur abbas Ceolfridus, quodi "tonsuræ discrimen non noceat quibus pura in Deum fides et charitas in proximum sincera est: maxime cum nunquam patribus Catholicis, sicut de Paschæ vel fidei diversitate conflictus, ita etiam de tonsuræ differentia legatur aliqua fuisse controversia." Quod ipsum etiam, et eadem pene loquendi formula, de paschalis temporis antiquitus apud nos observati dissonantia Petrus abbas Cluniacensis prudenter monuit: ad Bernardum Clarævallensem de hujusmodi rituum àdiapopía ita scribens: "Frustrak rem patentem multiplicibus testimoniis vel exemplis cingerem maxime cum nec apud antiquos ipsius paschalis temporis dissonantia, nec apud modernos ipsius sacrificii Christiani inter Græcos et Latinos nota varietas, charitatem lædere vel schisma aliquod unitatis gignere potuerit. Testes sunt præcedentis rei patres sancti, et eorum quos ecclesiæ reliquerunt approbati libri; quod alio tempore oriens, alio occidens, alio in eadem Britanniæ insula Angli, alio Scoti, Christiani scilicet antiquiores, Pascha Domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nos

h Forte expellenda.

Bed. hist. lib. 5. cap. 22.

* Petr. Cluniac. lib. 4. epist. 17. tom. 12. bibliothec. Patr. part. 2. pag. 95. edit. Colon. al. lib. 5. epist. 16.

tri, qui Romanam ecclesiam et totam Latinam linguam offerre Deo salutare sacrificium azymi panis videmus; cum Græca ecclesia, et maxima orientis pars, ac Barbaræ sed Christianæ gentes, sacrificare de fermentato dicantur. Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a charitate mutua desciverunt: quia nihil quod fidem vel charitatem læderet in his omnibus invenerunt."

Ut autem Lunaticæ hujus controversiæ, quæ nostros tantopere exercuit, origo rectius intelligatur: notandum est, aliam cyclorum paschalium rationem Romæ fuisse observatam quum in Hiberniam venit Patricius; aliam quum Alexandrinorum cyclum decemnovennalem, a Dionysio Exiguo explicatum, Romani pontifices demum admiserunt. Prioribus enim illis temporibus Romæ octoginta quatuor annorum receptam fuisse periodum, ab anno æræ Christianæ CCCLXXXII. dinumeratam, ex Paschasini Lilybetani1 ad Leonem I. epistola, cum Prosperi Aquitanici (qui eidem Leoni fuit ab epistolis) integriore chronico collata, intelligimus. Ita enim de Paschate anni CCCCXLIV. (non CCCCLV. ut, harum rerum imperitissimus, credidit Baronius) scripsit Paschasinus. "Cum ROMANA SUPPUTATIO quæ in cyclo concluditur, cujus ipse de quo agitur erit annus LXIII. quia cœpit consulatu Antonii et Syagrii, nobis dubietatem adferret; eo quod septimo Calendarum Aprilium dies Dominica et luna vigesima prima incurreret, et iterum nono Calendarum Maiarum die (ut rei veritas habet) Dominica dies et luna decimanona obveniret: in hoc ambiguo fluctuantes, ad Hebræorum, hoc est legalem supputationem nos convertimus; quæ cum a Romanis ignoratur, facile errorem incurrunt.” Ad eundem vero Antonii et Syagrii consulatum, anno CCCLXXXII. peractum, annotavit Prosper; "Finis" cycli quarti, et exordium quinti:" quum suo loco de primo

m

1 Vid. supra, cap. 9. op. tom. 5. pag. 306.

m Ita habent duo antiquissimi, quibus hic usus sum, MSS. non LXIV. ut in hac inter Leoninas edita legitur epistola.

"Hist. Francor. scriptor. ab Andr. du Chesne edit. tom. 1. pag. 201.

« AnteriorContinuar »