Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Gabriel Pennottus, et ab apostolico illo exemplari et ab Ægyptiorum institutis clericorum suorum canonicorum originem repetens, eum ordinem et Patricium in Hibernia, et post illum Hibernosd in Anglia et Belgio propagavisse primitus existimat. Sive autem antiqui illi nostri regulares fuerint clerici, sive alterius alicujus generis monachi; verissimum esse illud constat, quod in superiore legimus catalogo, diversas eos habuisse regulas. In eorum enim codicum antiquiore, e quo descriptus iste est catalogus, quatuor sequebantur regulæ, Hibernico sermone antiquissimo exaratæ et nostris temporibus pene ignorabili. I. Columbækilli: ad quam omnia Columbiensium monasteria, quorum centum ab ipso Columba' condita fuisse perhibentur, tam in Hibernia et Albania quam in ipsa Anglia fuisse conformata, par est credere. Ex: horum enim collegio primi Lindisfarnenses episcopi, Aidanus, Finanus et Colmanus, prodeuntes, monasticum hoc vivendi institutum in Northumbriæ regnum introduxerunt: quibus succedens postea Wilfridus Anglus, primum" se ibi S. Benedicti regulam a monachis observari jussisse jactitat. Ut maximopere fallatur Johannes Trithemius, et eum, cum aliis, hic secutus Arnoldus Wion in Ligno suo vitæ, qui Columbienses nostros cænobitas in Benedictinorum numero reponendos esse judicavit. II. Comgalli Beanchorensis : in cujus “ monasterioi et cellis tria milia monachorum fuisse perhibentur ;” uti nuper etiam monuimus. III. Mochuttai; qui Carthagus ille est, celeberrimi Ratheniensis cænobii abbas, et Lismoriensis ecclesiæ antistes primus: unde et Lismoria ab ipso Lismor Mochuda, et ipse a Rathenia Carthagh Raithen accepit cognomentum. Carthagus enim, ut in vita illius habetur,“ vulgo vocatur Mochutu: et ista duo nomina unam personam significant.” IV. Albei Imelacensis archiepiscopis : de quo et in hoc et in præcedente capite plura diximus.

b Pennot. histor. clericor. canonic. lib. 2. cap. 4, 5. et lib. 3. cap. 49. sec. 1. c Id. lib. 2. сар. . 34.

d Id. lib. 3. cap. 49. sec. 2. e Vid. supra, cap. 15.pag. 239. 243. Supra, cap. 15. pag. 228, 229. & Bed. hist. ecclesiast. lib. 3. cap. 4, 5. 26. h Guil. Malmesburiens. lib. 3, de gest. pontific. Anglor. i Vita S. Mocoemogi, MS.

* Supra, pag. 427, 428.

Ex his, Albeus ad primum pertinet sanctorum ordinem, in quo etiam ipsius S. Patricii regulæ Jocelinus' meminit; tres alii ad secundum ; uti et Kieranus filius artificis, a quo regulam monasticam conscriptam fuisse liber Navanensis indicat, et Brendanus Findlogæ filius: de cujus regula, in vita ipsius legimus. “ Scripsit S. Brendanus regulam ab angelo, secundum quam ordinavit vitam suam: et illa usque hodie manet apud successores S. Brendani.” Neque alia est illa lex Ciarani et Brendani, cujus amplificatum usum ad annum DCCXLIII. in annalibus Ultoniensibus observavimus. Hisce vero et duos Comgalli discipulos addere possumus: Lugidum, qui et Moluæ nomen obtinuit, et Columbanum, de quo diximus, Luxoviensis et Bobiensis monasterii conditorem : Prioris illius regulam scriptor vitæ ipsius a Gregorio I. Romano pontifice ita laudatam fuisse memorat : “ Sanctus abbas Daganus pergens Romam, duxit secum regulam quam sanctus Molua ordinavit et dictavit monachis suis. Et legens sanctus Gregorius papa illam regulam, dixit coram omnibus : Ille sanctus, cujus est hæc regula, circumsepsit sepem circa familiam suam usque ad cælum. Et mandavit sanctus Gregorius papa suam orationem et benedictionem sancto Moluæ : et de hoc sanctus Molua gaudens, gratias egit Deo."

S. Columbani regula in omnium manibus extat, in lucem sæpius edita ; a Melchiore Goldasto primum in Paræneticis veteribus, deinde a Thoma Messinghamo in Florilegio sanctorum Hiberniæ, Johanne Tomco in Columba sacra, et Carolo Stengelio in Corona sua lucida: ubi et veteris cujusdam Benedictini in regulam hanc breve hoc appositum legitur proæmium: “Incipit præfatio regulæ cænobialis patrum de Hibernia subsequentis. Equidem sanctus pater Benedictus in hanc regulam qualitate ordinis pænitentiæ modos constituit. Sed unde, de quibusdam causis intimavit, dicens: Si quis hoc aut illud perpetraverit, disciplinæ regulari subjaceat. Ipsius quippe disciplinæ mensuram in arbitrium abbatis judicandum permisit: quia dum qualitatis morum vel pænitentiarum innumerabilis est diversitas, potuit ei fieri in arbitrium onerosa prolixitas. Etenim ipse, per humilitatem spiritus, præcedentium patrum disciplinæ auctoritatem recipit : quia (ut fertur) omnium sanctorum spiritu plenus fuit. Igitur de eadem emendatione disciplinæ quibusdam verbis instituta subter inserta nectuntur.” Ex qua præfatione Clemens Reynerus", licet, ut ipse quoque agnoscit “ subobscura, et scriptoris incuria in aliquibus vocabulis depravata," cum aliis aliquot non magni momenti testimoniis collata, “omnes monachos qui de schola fuere S. Columbani, regulæ S. Benedicti sese subdidisse" contendit; quod ipsum etiam, præter Trithemium et illius sequaces Constantinus Caietanus' asserit ; quam recte, jam non disputo.

| Jocelin. vit. Patricii, cap. 165. 167. et 174. m Supra, pag. 473.

Ordericus quidem Vitalis S. Columbanum“ Spiritu sancto edoctum monachilem regulam edidisse, primumque Gallis tradidisse" scribit; sed discipulos ipsius addit, “ ædificationis causa, normam suscepisse Benedicti: ita tamen ut non abhorrerent sui statuta magistri, almi videlicet Columbani. Ab ipso siquidem, modum divinæ servitutis et ordinem didicerunt; et formam orationum pro cunctis ordinibus qui in Ecclesia Dei sunt, nigredinem vestium, aliasque observationes sumpserunt: quas pro religione et honestate ipsius tenuerunt, et sequaces eorum usque in hodiernum diem reverenter observare appetunt.” Unde rationem intelligimus, cur toties in antiquis monimentis regulas Benedicti et Columbani simul conjungi videamus;

Leodebodus abbas S. Aniani in testamento9 suo Floriacense coenobium se conditurum significat, " in quo monachi juxta regulam sanctissimi Benedicti et domini Columbani consistere debeant:" et Bertefridus Ambianensis episcopus in privilegio Corbeiensi' monasterio anno DCLXIV. concesso monet, " ut ipsi monachi sub regula sancti Benedicti vel sancti Columbani conversari et vivere debeant:" et non longe post, Hildulphus Trevirensis archiepiscopus in consimili privilegio', cænobia a Deodato Nivernensi episcopo in valle Galilæa apud Lotharingos constructa fuisse memorat, “ubi monachos vel peregrinos sub sanctissimorum patrum Benedicti et Columbani regula victuros deliberabat collocare devotus ;" et Theodoricus II. Francorum rex in donatione anno DCCXXIV. data Maurimonasteriensibus juxta Argentinam cænobitis gratiam facit, sub sua defensione, “ cum omnibus rebus suis et monasterii sui, secundum normam patrum domini Benedicti et domini Columbani, quietos residere atque securos." Non quod una eademque esset utriusque regula : sed quod Columbani sectatores, majoris profectus ergo, duas illas celeberrimas asceticæ vitæ normas conjunxissent; quæ mediis hisce temporibus in Italia, Gallia et Germania solæ enitebant et apparebant. Unde quum ՝ Robertus abbas Molismi in Burgundia, " discipulis persuaderet, ut labore manuum viverent, decimas et oblationes clericis qui in diæcesi deservirent relinquerent, femoralibus, staminiis pelliciisque abstinerent: illi contra nitentes, a consuetudinibus quæ in occiduis orbis monasteriis observabantur, quas constat institutas esse a beato Mauro discipulo S. Benedicti et a beato Columbano, recedere abnuerunt."

ut quum

n Reyner. de antiquitate Benedictinor. in Anglia, tractat. 1. sec. 1.

• Vid. Martini Farsensis abbatis scholia in vitam S. Atagni, edit. August. Vindelic. ann. 1627.

P Orderic. Vital. hist. ecclesiastic. lib. 8. ad ann. Dom. 1094.

9 Apud Helgaldum Floriac. ante vitam Roberti regis, a P. Pithæo edit. indeque apud Carolum Sausseyum, in annal. eccles. Aurelian. lib. 4. cap. 1.

r Tomo 1. concilior. Galliæ, pag. 504.

Etsi vero sub Valentiniano abbate, quem ipsius Benedicti fuisse discipulum, et Romæ annis multis Lateranensi monasterio præfuisse, in libri secundi dialogorum suorum Gregorius docet exordio, Britanniæ et Scotiæ, sive Hiberniæ, ordinem ostensum fuisse Benedicti, Petrus" Casinensis diaconus significet: a Columbano tamen nostro proprium conditum fuisse canonem, in vita ipsius Jonas abbas

s Vit. S. Deodati. cap. 13. in tomis Surii et Mosandri ; Junii 19.

Apud Jodoc. Coccium, in Dagoberto suo, cap. 6. u Rob. de Monte, de immutatione ordinis monachorum : apud Camden, in Hibernia, pag. 767.

* Petr. Diac. in catalog. abbat. Casin. et Lateran. apud Constantin. Cajetan. pro Johanne diacono cardinal. lib. 2. cap. 8. pag. 244.

[ocr errors]

clare confirmat; de monasteriis ab eo constructis hunc scribens in modum: “ His ergo in locis monachorum plebibus constitutis, ipse vicissim omnibus intererat, regulamque quam tenerent Spiritu sancto repletus condidit: ex qua, qualis et quantæ disciplinæ vir sanctus fuerit, prudens lector vel auditor agnoscit.” Neque aliam par est credere Sangallensibus in Helvetia cænobitis ab eorum conditore S. Gallo traditam initio fuisse regulam: de quo Nicolaum Oudartum, si placet, canentem audias :

Sancta Columbani placuit sic regula Gallo,

Protinus ut generis spreverit omne decus,
Discipulumque illi se junxerit: et suo lerno

Plus Araris lentas mox adamarit aquas.
Unde ablegatus Brunichildis fraude, Suevum

Devia adit; functus nomina datque loco.

De diversa tonsuræ ratione, ut ad eam jam accedamus; Naitanum* Pictorum regem abbas Ceolfridus jam olim admonuit, quod neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo tonsi, neque nunc Ecclesia Catholica, sicut una fide, spe, et charitate in Deum consentit, ita etiam 'una atque indissimili totum per orbem tonsuræ sibi forma congruit." Omnibus tamen anteponendam ille censuit, quam in capite suo gestavisse Petrum credidit, utpote a consuetudine Romanorum, qui ad Petrum omnium suarum traditionum originem referebant, ad Anglo-Saxones suos traductam : quamque iis “ qui vel monachi votum vel gradum clericatus habebant" ferendam esse judicavit, ad “ formam coronæ quam in passione sua spineam portavit in capite” Servator noster effictam et figuratam. Ejusque suasionibus gentem Pictorum ita commotam fuisse refert Beda”,

attonderentur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; quasi novo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subdidissent."

Ubi notandum, apud Romanos olim eandem fuisse tonsuram et clericorum et monachorum: quum hodie non modo tonsura in rasuram sit conversa, sed diversi etiam

ut

y Bed. lib. 5. hist. cap. 22.

x Al. Nechtunum.
2 Bed. lib. 5. in fine capitis.

« AnteriorContinuar »