Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cessit, ut ab eo pœnitentiam condignam causa præfati belli acciperet. Angelus vero Domini comitator ejus apparuit: qui præ nimio splendore obtutibus humanis non videbatur, nisi tantum a sancto viro Finniano, qui Finnbarrus nominatur. Cumque a viro Dei pœnitentiam condignam S. Columba quæreret, respondit: Oportet, ut quot instigatione belli ad infernum dejecti sunt, tot per exemplum tuum ad cœlum vehantur. Cui S. Columba gaudens dixit: Judicium rectum judicasti de me. In illo vero tempore, quo hæc fiebant, seniores Hiberniæ miserunt per nuncios fideles epistolam ad S. Gildam de genere Saxonum, ut charitatem mutuam nutrirent. Cumque literas per ordinem legeret, et epistolam a Columba scriptam in manibus teneret, statim illam osculatus est, dicens: Homo qui scripsit hanc, Spiritu sancto plenus est: et ait unus de nunciis Ut dixisti ita est; sed tamen a synodo Hiberniæ reprehenditur, eo quod cognatos suos in periculo mortis constitutos belligerare jusserit. Tunc S. Gildas reprehensionem hanc de Columba audiens, respondit: O quam stultum est genus vestrum, nihil prudenter intelligens!"

Hoc prælium, quod poetica magis quam historica fide habetur hic descriptum, est Culedreibnense illud, quod altero ante relictam a Columba Hiberniam anno, id est, DLXI. gestum fuisse, ex Adamnano declaravimus: in quo tria millia cecidisse, et Diarmitii filii Cearbhailli exercitum per orationes Columcilla devictum fuisse, annales nostri confirmant. Ut sequente anno DLXII. legatio hæc seniorum Hiberniæ ad Gildam, non Saxonum (ut per incuriam huic excidit biographo) sed Britonum doctorem, missa fuisse videatur: quo quidem tempore, extra majoris Britanniæ terminos egisse Gildam dicendum est, si et nostra admittatur hypothesis, quad anno DLXIV. edidisse eum quam habemus de Britanniæ excidio epistolam opinati sumus, et illa Floriacensis libri altera; quæ eum ae fratribus rogatum religiosis, qui ad eum e Britanniis venerant, post decem annos ex quo inde recesserat," epistolam

b Vid. Adamnan. vit. Columbæ, lib. 3. cap. 3. edit. Canisii.

e Supra, cap. 15. pag. 236.

e Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 509.

66

Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 544.

Unam

illam scripsisse statuit. Nempe Constantinum Damnoniæ tyrannum ita in ea affatus est Gildas: "Age jam quasi præsentem arguo, quem adhuc superesse non nescio." Inde extra Britanniam eum fuisse, quum ista scriberet, collegit auctor ille. "Siluisse" præterea se Gildas in prologo suo dixerat, "cum immenso cordis dolore, spatio bilustri temporis vel eo amplius prætereuntis;" posteaque vel " cogitatuum rationibus vel fratrum religiosis precibus coactum, persolvisse debitum multo tempore antea exactum." Et hoc bilustri spatio, quo de opusculo hoc scribendo ille deliberaverat, per decem annos a Britannia illum abfuisse conclusit idem: recte secusne, alii viderint. Duplicem quoque legationem ex Hibernia ad Gildam eodem fere tempore missam auctor ille memorat. a "B. Brigida, quæ ipso tempore insignis erat in Hibernensi manens insula, et monasterio virginum præerat abbatissa, virgo præclara:" cui ab eo nolam, a se fusam, donatam fuisse ait; illam fortasse ipsam, quam in Sommersettensium parva Hibernia a Brigida relictam, Glastoniensium antiquitatum libellus indicat. Alteram ab Ammerico Hiberniæ rege: cujus ita ille meminit; "Eo tempore regnabat Ammericus rex per totam Hiberniam, qui et ipse misit ad B. Gildam, rogans ut ad se veniret; promittens se ipsius doctrinis in omnibus obediturum, si veniens ecclesiasticum ordinem in suo regno restauraret: quia pene Catholicam fidem in ipsa insula omnes reliquerant. Cum hæc itaque audisset Gildas Christi miles beatissimus, munitus armis cœlestibus, petivit Hiberniam, Christum prædicaturus."

Juxta nostras rationes, in fine capitis decimi tertii expositas, Gildas epistolaris libelli auctor natus fuerit triennio ante mortem Brigidæ: et ex annalium Hibernicorum fide, anno demum æræ nostræ DLXVI. hoc est, post Brigidæ excessum quadragesimo quarto regnare cœperit Ainmireus Setnai filius, actorum S. Colmani Elo concinnatori Anmirech, actorum S. Ædani sive Moedoghi collectori Ainmireach, Adamnano Amuregh, vel (ut emendatior habet

f Vit. Gildæ ex Floriacensi bibliotheca edit. cap. 9 et 10. g Supra, pag. 464, 465.

h Supra, cap. 15. pag. 255.

codex) Ainmuireg, et Ainmurech, huic vitæ Gildæ scriptori Ammericus appellatus. Quibus positis, neque ad idem tempus ambas hasce historias referre possumus, neque ad eandem etiam personam: sed Brigidæ quidem virginis ad Gildam Albanium, Ainmirei vero regis legationem ad Gildam Badonicum spectare dicamus, necesse est; quos (ut a Gregorio Nazianzeno1 duos Cyprianos) a biographo hoc confundi, jam antea monuimus. Illud vero constat, posteriorem hanc legationem ad extrema posterioris Gildæ tempora esse referendam: quum ex Ultoniensibus annalibus, et anno DLXIX. Ainmirum regem occisum fuisse intelligamus, et anno proxime sequente hunc ipsum, ut illi eum appellant, obiisse Gillam; licet biennio ante mortem regis Ainmirechi in annalibus Inisfallensibus quietem Gilldais episcopi annotatam etiam invenerimus. Sed quid ab hoc sive Gilda sive Gilla in Hibernia præstitum fuisse auctor ille narrat, audire fuerit operæ pretium.

"Inventus," ait is de Gilda, "a quibusdam nobilibus viris quondam sibi notis, regi Ammerico est præsentatus. Quem cum vidisset, multis precibus eum rogabat, plurimaque offerens dona postulabat, ut apud se maneret, et sicut ei prius mandaverat, ecclesiasticum restauraret ordinem in regione eadem. Quia penitus Catholicam fidem, a maximo usque ad minimum, omnes amiserant. Tunc sanctus Gildas munitus clypeo fortitudinis et galea salutis, omnes fines Hiberniensium circuivit, et ecclesias restauravit, clerum universum in fide Catholica ut sanctam Trinitatem colerent instruxit, populos graviter morsibus hæreticorum sauciatos curavit, fraudes hæreticas cum auctoribus suis ab eis longe repulit. Jamjamque pullulante in gremio sanctæ matris Ecclesiæ segete multitudinis credentium, et avulsis hæreticorum spinis, terra diu sterilis fœcundata rore cœlestis gratiæ, gratiores profert fructus ad agnitionem supernæ vocationis. Fide namque crescente Catholica, regio gavisa est tantum se promeruisse patronum. Multa deinceps vir beatus monasteria construxit

i Baron. notat. in martyrolog. Roman. Septemb. 14.

Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 506, 509.

in eadem insula, non paucos in eis nobilium filios enutriens, et norma regularis disciplinæ informans. Et ut plures Domino offerre posset alumnos, jam factus monachus collegit monachos secum, tam ex nobilibus quam ex pauperibus et orphanis: necnon et captivos tyrannica servitute paganorum irretitos misericorditer liberavit: utque pastor bonus, talenta sibi a Domino credita fideliter duplicata ipsi ovans reportare curavit. Or.nem denique regionem Hiberniensium et Anglorum, necnon et exterarum nationum, suo instruxit exemplo et erudivit sermone: quarum gentes et nationes actus et virtutes ejus, usque in hodiernum diem, honorifice venerantur ubique."

Verum eadem vanitate Hibernienses ad fidem reduxisse Gildam iste scribit, qua " omnem regionem Anglorum suo erudivisse sermone.' Tantum enim abest, ut Gildæ opera Hibernienses ad fidem fuerint conversi; ut Hiberniensium potius industria ipse Gildas in fide et divinarum literarum scientia plenius institutus fuisse videatur. Neque enim alio locum illum rectius accommodari posse arbitror, qui in vitæ Gildæ sexto capite antea præcesserat: "S. Gildas, cum per aliquos annos in doctrina B. Hilduti commoratus fuisset, et tam secularibus prout res suppetebat quam divinis scripturis ab eo optime quicquid sibi a divina bonitate creditum fuerat edoctus esset, valedicens pio magistro venerandisque condiscipulis IREN perrexit, ut et aliorum doctorum sententias, in philosophicis atque divinis literis, investigator curiosus exquireret. Igitur cum plurimorum doctorum scholas peragrasset, et tanquam apis prudentissima diversorum florum succos collegisset, in alveario matris Ecclesiæ recondidit: ut in tempore opportuno melliflua evangelii verba in populos ad superna gaudia revocandos effunderet, et ut servus bonus talentum sibi creditum suo Domino cum lucro reportaret."

Nam ut Hibernia a Diodoro Siculo' olim Iris, et Hiberni posterioribus quoque temporibus Irim et Irenses dicti: ita Gildæ ætate celebres in Hibernia fuerunt schola; Armachana, in qua Gildam seniorem studium rexisse audivimus",

Diodor. lib. 5. pag. 309. edit. Hanov. Græco-Latin.
Supra, cap. 16. pag. 281.
"Supra, pag. 420.

Clonardensis, cui S. Finianus præfuit, et Rossensis, ubi S. Brendanum artes liberales prælegisse in suis rerum Hibernicarum collectaneis refert D. Hanmerus. Est autem hæc sedes episcopalis, in provinciali Romano Rosailithir, in archivis regiis Ros-hilary, hodieque a Carbræa regione, ad oram maritimam Corcagiensis comitatus posita, Ros-carbre appellata: in qua habetur ecclesia S. Fachnani nomine insignita, quem ut virum sapientem et probum scriptor vitæ S. Mocoemogi celebrat, et habitavisse notat"in australi Hiberniæ parte juxta mare, in suo monasterio quod ipse fundavit; ubi crevit civitas, in qua semper mansit magnum studium scholarium, quæ dicitur Ross-ailithry."

Fuit et Clonarda episcopatus Midensis sedes antiqua: cujus in Finiani officio hymnus olim cani solitus ita meminit:

Nativus de Lagenia

Qui sprevit nomen regium,
Hic sumpsit infra mænia
Legendi privilegium.
Trium virorum millium

Sorte fit doctor humilis :
Verbi his fudit fluvium,

Ut fons emanans rivulis.
En hic rexit in literis
Viæ vicinus regiæ:
Hic se jungebat superis,

Hic transfertur egregie.

De eadem schola Clonardensi in vita S. Moluæ sive Lugidi ita legimus: "Venit ad sanctam scholam S. Finiani in sua civitate Cluain-haiaird, quæ est in confinio Laginensium et nepotum Neil: in qua schola multitudo sanctorum Hiberniæ divinitatem apud S. Finianum scrutabantur." Et in vita S. Ruadani, monasterii Lothrani in regione Muscraiana conditoris: "Perrexit ad sanctum Finianum virum sapientissimum, qui habitabat in sua civitate Cluain-iharaird, quæ est in confinio Laginensium et regionis Midi mansitque ibi B. Ruadanus apud prædictum S. Finianum, legens diversas scripturas et multum proficiens in eis." Et in ipsius Finiani actis : " In loco qui Cluanaraird dicitur, velut sol in medio cœli, S. Finianus radios

« AnteriorContinuar »