Imágenes de páginas
PDF
EPUB

indeque de Patricio, qui ipsi in eo successit munere, ita scripserat: “Sanctusk Patricius secundus Hiberniæ archiepiscopus anno ætatis suæ centesimo vigesimo secundo in Christo quievit.” Hoc, ut videtur, legens Henricus, et primum Hiberniæ archiepiscopum Patricium fuisse existimans, prioris alicujus Patricii respectu secundum eum dictum fuisse censuit. Nam antiquum illum canonum librum, quem in Cottoniana bibliotheca reperi, ab eo visum fuisse vix crediderim; in quo, ex libris Patricii II. episcopi (id est, ut ego quidem interpretor, libris qui magni nostri Patricii acta explicant) illud citatum observavi. “ Ethianus et Conallus in campo Hai episcopos indignos ordinaverunt: quos increpavit Patricius, dicens: Quare absque consilio nostro episcopos ordinastis? quam indigni sunt apud Dominum ordinari? Ideo ecclesiæ vestræ sint semper minimæ. Et monachi in pænitentiam adducti sunt:" neque Tirechanum etiam ; qui Palladium alio nomine Patricium nuncupatum tradidit: “ Palladius," inquit, “ episcopus primo mittitur, qui Patricius alio nomine appellabatur: qui martyrium passus est apud Scotos, ut tradunt sancti antiqui. Deinde Patricius secundus ab angelo Dei Victor nomine et a Celestino papa mittitur : cui Hibernia tota credidit.” Unde etiam fortasse factum, ut quod alii annales Anglo-Saxonici ad annum CCCCXXX. de Palladio, id Petroburgensium annalium collector de Patricio hunc in modum extulerit. “ Her par Patricius asend fram Celestine thæ papan to bodn, anne scottum fulluht. Hic missus est Patricius a Celestino papa prædicaturus Scotorum populo.” Atque hæc de Patricio, et Patriciis etiam, dicta sufficiant.

In illa Glastoniensis ecclesiæ reliquiarum notitia, inter sanctos quorum

corpora super sepulchrum D. Johannis de Cantia abbatis in opere lapideo honorifice collocata sunt in parte aquilonari magni altaris,” recensentur etiam sancta Brigida et sancta Columkilla, vel potius sanctus Columkilla de Hibernia; ut in brevi catalogo sanctorum in ecclesia Glastoniensi requiescentium, magnæ Glastoniensium tabulæ inserto, nominatus reperitur. De utriusque adventu et excessu ita scribit anonymus quidam Glastoniensium chronographus. “ Anno ab incarnatione CCCCLXXXVIII. S. Brigida venit Glastoniam : quæ in insula juxta Glastoniam, quæ parva Hibernia et in Anglorum lingua Bride-haym nominatur, multo tempore usque ad senilem ætatem mansit. Sed utrum ibi obierit, vel inde repatriavit, pro certo non habemus. Anno ab incarnatione DIV. S. Columkylla venit Glastoniam. Quidam autem confirmant hunc sanctum cursum præsentis vitæ ibidem consummasse.” Quod enim in libro de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate (unde præcedentia desumpsit) subjungitur, ille supprimendum putavit. “Sed utrum sic, aut inde repatriaverit, non definio :" vel, ut in magna Glastoniensium tabula habetur. “ Utrum ibi requiescit, vel inde repatriavit, pro certo non habemus :" in qua etiam de S. Brigida similiter legitur. “ Ibi B. Brigida virgo diu perendinavit : sed utrum ibi requiescit, vel repatriavit, scriptum non invenimus."

k Sigebert, in chronico a Miræo edit. eumque secuti Matthæus Florilegus et annalium Waverleiensium scriptor. ad ann. 491.

| Vid. Jocelin, vit. Patricii, cap. 123.

Giraldus Cambrensis" (eumque secutus Johannes Brampton, et Henricus Marleburgensis) de horum translatione agens, contemporaneos Patricio S. Columbam et S. Brigidam fuisse affirmat. A quo non immerito hic dissentit libelli de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate interpolator; hac de re ita scribens. “Quamvis sanctus Columkilla, qui etiam secundum quosdam Columbanus dictus est, et sancta Brigida cum hoc Patricio translati fuerunt; non tamen contemporanei fuerunt. Nam S. Brigida circa finem S. Patricii majoris (de quo superius actum est) floruit: supervixit enim eum, ut scribit Gildas, sexaginta annis ; venitque Glastoniam anno Domini quadringentesimo octogesimo circiter octavo. Sanctus vero Columkilla natus fuit quatuor annis ante obitum S. Brigidæ; succedenteque ætate venit ipse Glastoniam anno Domini quingentesimo

m Bride-eye. id est, Brigidæ insula. a Girald. topograph. distinct. 3. cap. 18. • Vid. supra, cap. 15. pag. 229,

a

circiter quarto. Hi namque ob venerandas sui patroni Patricii reliquias, cum nonnullis Hiberniæ nobilibus, locum Glastoniæ frequentarunt. Hæc vero sancta Brigida in quadam insula juxta Glastoniam, ubi erat oratorium in honore S. Mariæ Magdalenæ consecratum, Bekery? sive parva Hibernia dicta, aliquantulam moram per nonnullos annos traxit. Et relictis ibidem quibusdam suis insignibus, pera, monili, nola, et textrilibus armis, quæ pro ejus sanctitatis memoria ibi ostenduntur et adorantur, Hiberniam rediit: ibique non multo post in Domino quievit, sepultaque est in urbe Dunensi."

Qui falso Gildæ hic citatur nomine Ninius est : qui morte Patricii usque ad obitum S. Brigidæ sexaginta annos, et a nativitate S. Columkillæ usque ad obitum S. Brigidæ quatuor annos" dinumerat: quum nostra chronologia dimidiata intervalla hæc exhibeat: inter Patricii quidem et Brigidæ mortem, non sexaginta, ut cum Ninio etiam Ranulphus Cestrensis" et Johannes Brampton' prodiderunt, sed triginta ; inter Columkillæ ortum et Brigidæ obitum, duorum tantum annorum non quatuor.

Anno enim ætatis quadragesimo secundo in Britanniam hinc enavigavisse B. Columbam ex Adamnano didicimus, et triginta quatuor annos ibidem complevisse: licet septuaginta septem vitæ annos Beda" illi attribuat. Ab anno DXCVII. quo illum obiisse putamus, subducti anni septuaginta sex natali illius assignandum annum DXXI. relinquunt; biennio mortem Brigidæ antevertentem, quam, cum doctissimo Vossio", ad annum DXXIII. referendam docuimus. Quod non Giraldum solum refellit, qui Patricio Columbam fecit oúyxpovov, sed etiam Glastoniensis simul et Wintoniensis monasterii annalium convellit fidem; qui ut anno CCCCLXXXVIII. Brigidam, ita anno DIV. Columbam Glastoniam venisse tradunt, ipsis septemdecim prius quam ille natus fuerat annis.

P Adhuc ibi exstare sacellum quidam annotavit, prope roborarium de Wirall. ? Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 140. 142. r Polychronic. lib. 5. cap. 4.

$ Hist. Joralanens. ad ann. Dom. 1185. Vid. supra, cap. 15. pag. 235. u Bed. hist. ecclesiast. lib. 3. cap. 4. w Voss. de historicis Latin. lib. 3. in Cogitoso. VOL. VI.

HH

S. Columbam, discrimen quod capiti suo a Dermitio rege imminebat declinantem, Hiberniam reliquisse, in decimo quinto* capite leviter significavimus. Id anonymus vitæ ipsius scriptor ex Adamnano fusius explicat : quod, quoniam in edito Adamnani opere desideratur, ut a Stephano Vito humanissime communicatum accepimus, lectori hic integrum proponendum censuimus : “ Causa igitur peregrinationis S. Columbæ in insulis maris, secundum Adampnanum qui compilavit ejus vitam, talis est: cum enim Dermitius filius Kerbayll regnaret in Hibernia tota, et communium negotiorum atque causarum determinatio ad judicium regis devolveretur ; accidit ut S. Columba ad præsentiam regis pro quodam libero repetendo accessisset. Cumque rex Dermitius inique in causa liberi judicaret, commotus vir Dei pro iniquitate sententiæ, illico coram omnibus adstantibus surrexit, ac dixit : Scito, rex inique, quia amodo faciem meam in tua provincia non videbis, donec Deus judex justus regnum tuum superbum inclinaverit, et addidit: Sicut enim me hodie coram senioribus tuis iniquo judicio despexisti, sic te Deus æternus in conspectu inimicorum tuorum despiciet in die belli. Cumque hæc diceret, equum ascendens flagello percussit; et statim sanguis in copia emanayit. Quod videns senatus astantium, valde miratus tanquam de re insolita, regi dixerunt, ut voluntatem sancti compleret, ac per omnia ei obediret; ne regnum ejus a Domino Deo dissiparetur.”

“ Sed rex furore repletus indignationis, noluit intelligere ut bene ageret; sed vindictam de genere S. Columbæ capere volens, juravit, ut plebem ejus tanquam proprium mancipium sibi subjugaret. Cumque rex juramentum suum opere vellet complere collecto grandi exercitu in curribus, et equitibus, et pedestribus, plusquam 23004. prope fines terræ eorum pervenit, ut eos penitus extirparet. Cumque plebs Conalleorum” adventum regis cum suo exercitu audiret, collecta multitudine circiter 3000. affuerunt; viriliter pro sua patria pugnare cupientes. Quibus in tanto periculo positis, atque in Deo solo spem habentibus, consurgens S. Columba diluculo noctis, in spiritu virtutis Dei, confortando eos ait : Si ego aliquando contra inimicos meos commisissem, nunc in nomine Domini Dei Altissimi contra eos surrexissem, et vox ejus sic terribilis facta est in auribus suorum commilitonum, ut etiam omnes de somno excitaret : et addidit, dicens: Sicut enim Dominus cum Moyse contra Ægyptios in mari rubro fuit, sic hodie pro vobis pugnabit in bello. Nihil ergo timeatis ; quia nihil passuri estis. Scitote enim quod Dominus valde iratus est super castra superbi regis hujus : et si unus vestrum tantum fiducialiter contra illos in nomine Domini confligere surrexerit, solus eos in fugam per Dei virtutem convertet. Constantes ergo estote, quia nullus vestrum hodie in acie cadet.”

* Supra, pag. 236.

y 23000. MS. 2 Vid. supra, cap. 15. pag. 230, 248, 249.

“ Tunc pauci milites hæc verba audientes, et tanquam Dei Altissimi testimonium credentes, constanti animo in hostes eadem hora licet improvidos irruerunt. Sancti enim verbum omnem metum ac pavorem mortis de cordibus eorum abstulit. Tunc angelus Domini in forma viri maximi, veste militari indutus, in castris regis Dermitii terribilis apparuit; inter cujus femora hostes cælum videbant. Qui scuto et gladio accinctus, paratus ad prælium, paucos milites fiducialiter antecedebat. In hujus viri conspectu terribili, corda multitudinis adversæ partis viribus defecerunt; et facti sunt omnes quasi fæminæ imbecilles : et antequam arma in hostes converterent, semetipsos præ nimio impetu curruum et equitum propriis armis occidebant. Sicut enim Dominus currus et equites Pharaonis dejecit in mare, et filios Israel illæsos permisit transire : sic populum hunc humilem inter hostes custodivit, ut nullus ex eo in bello caderet; et obsides inimicorum obtineret. Cumque victores læti post trophæum ad virum Dei rediissent, vir Dei prophetica voce ad puerum suum Scandalanum ait: Dies ista, fili mi, longam peregrinationem a cognatis carnalibus in terra aliena mihi præparavit. Sed ne dixeris, donec res ipsa ostendet."

" Post hæc S. Columbaa ad S. Finianum episcopum ac

a Vid. Adarnnan, vit. Columb. lib. 3. cap. 4.

« AnteriorContinuar »