Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dernorum (ut ille loquitur) in Glastonia, juxta propriam tamen sententiam in civitate Dunensi sepultum illum fuisse pronunciaverit.

Ad personæ óuwvvulav quod attinet: in Patricii nostri familia non juniorem solum fuisse Patricium constat, ipsi superstitem, in Glasconensiovel Glastonensi ecclesia sepultum, sed etiam seniorem?, ante ipsum vita functum; cujus, in domesticorum ipsius catalogo vetustissimis versibus Hibernicis exarato, hoc reperitur elogium. Sean Patraje yocla ylogach, ceand arrujthi renonach.

Senex Patricius mitis, comites aggregans, caput sapientum seniorum ejus. Ejus obitum in annalibus Connaciensibus ita consignatum invenimus: “ Anno CCCCLIV. dormitatio sancti senis Patricii episcopi Glosoniensis ecclesiæ:" quod de Glastoniensi ecclesia ut accipiamus, verba illa antiquissimi vitæ Dunstani scriptorise suadere videantur: “ Hibernensium peregrini prædictum locum Glestoniæ, sicut et cæteræ fidelium turbæ, magno colebant affectu; et maxime ob beati PATRICII SENIORIS honorem, qui faustus ibidem in Domino quievisse narratur."

Tres Patricios hoc carmine nuper ille citatus Glastoniensium poetaster nobis enumerat:

Sunt hujus nominis, tene certissime,
Tres sancti præsules : primus Hiberniæ
Archiepiscopus ; alter Averniæ.
Qua natus fuerat ternus Hiberniæ.

Archiepiscopus primus Hibernia,
Is primus postea abbas Glastoniæ,
Natus Britannia præclaro genere :

Ut sua vita declarat optime. Quod ab interpolatore' libelli Guilielmi Malmesburiensis de antiquitate Glastoniensis ecclesiæ ille desumpsit: in quo similiter legimus : “ Sciendum quod tres hujus nominis sunt sancti; quorum quisque episcopus et confessor extitit. Unus Avernis, alter in Hibernia ; et ille de quo nunc agitur (Hiberniæ scilicet archiepiscopus) in Glastonia

Supra, pag. 373.

P Supra, pag. 381. 9 De quo supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 133. r MS, in bibliotheca Cottoniana.

requiescens. Iste Patricius Hiberniæ requiescens, in Hibernia extitit natus; qui ibidem pontificavit circa annum Domini DCCCL. qui etiam ibidem sepultus, translatus est tempore regis Henrici II. filii Matildis imperatricis, cum sanctis Columkilla et Brigida ; ut testatur Giraldus Cambrensis in topographia Hiberniæ."

Ranulphus Cestrensis in polychronico, eumque in Joranalensi historia secutus Johannes Brampton, magni nostri Patricii reliquias (Giraldi menti magis convenienter) eo tempore translatas tradit: alterum autem illum, qui circa annum Domini DCCCL. floruisse dicitur, non episcopum sed abbatem fuisse dicit; “de quo meminit martyrologium, quod quum populum rebellem reperit, de Hibernia recessit, et apud Glastingense monasterium ipso die S. Bartholomæi apostoli extremum diem clausit :" atque ad hunc secundum Patricium, abbatem non episcopum, potius quam ad alterum illum, purgatorii Patriciani originem referri scribit. Cui ita se opponit libelliu de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate interpolator alius : “ Sciendum quod Ranulphus Cestrensis in nostro Patricio plurimum exorbitare non ignoratur : quippe qui sibi ipsi in sua descriptione contrariatur.

Scribit namque in sua polychronica, libro quinto, Patricium Hiberniensem apostolum inter cætera signorum suorum opera purgatorium quoddam ad terrorem incredulorum ibidem instituisse. Et tamen libro septimo asserit illud purgatorium non fuisse Patricii Hiberniensium apostoli, sed cujusdam Patricii abbatis, quem libro quinto dicit floruisse circa annum Domini DCCCL. et quia Hibernicos convertere non potuit, de Hibernia rediisse, et Glastoniæ in Anglia obiisse; cum satis evidenter constat, Hibernicos fuisse conversos per S. Patricium Celestino

papa

missum anno Domini CCCCXXV. Si ergo per priorem Patricium fuerunt Hibernienses conversi: per quæ chronica vel historias reperietur eos a fide postmodum discessisse, quos Patricius secundus convertere dicitur nequivisse ? Et si

a

• Ranulph. polychronic. lib. 5. cap. 4.
| Id. ibid. et lib. 1. cap. 35. et lib. 7. cap. 20.
u MS. in bibliothec. colleg. S. Trinitat. Cantabrig.

fuisse ;

sic erat quod nequivit: quis, rogo, eos ad fidem in qua nunc sunt legitur postmodum convertisse ? Certe, prout in chronicis reperiri poterit, nullus. Certissimum est enim sanctum Patricium Hiberniensium apostolum apud nos requiescere, et nostri monasterii primum abbatem

tam ex scripturis antiquis, quam etiam ex ejusdem sancti charta, quam idem sanctus suo tempore conscripsit, in qua et ipsemet eadem testatur. Et ex visione cuidam fratri ex eodem monasterio facta testimonium, &c. Cum longe post obitum ejusdem sancti frequens verteretur quæstio.

In indiculo reliquiarum Glastoniensis cænobii, Henrici III. Anglorum regis temporibus edito, S. Patricii Hiberniensium apostoli, et primi, ut ibi appellatur, abbatis illius loci, dies recolitur octavus Calendas Septembris : ad quem in Romano martyrologio et S. Bartholomæi apostoli et S. Patriciæ virginis anniversaria refertur festivitas. Die vero præcedente, qui Bartholomæo vulgo abscribitur, et in Usuardi et in Romano martyrologio S. Patricii abbatis signatus habetur natalis, sed Nivernis, non Glastoniæ, celebratus. In utroque etiam illo martyrologio, die decimo sexto Martii Arvernis depositio sancti Patricii episcopi commemorari dicitur : quo eodem die in officio Canonicorum Lateranensium, a Pio V. approbato, S. Patricii Hiberniæ apostoli honoratur memoria. tem proxime sequente, quem suo Patricio Hiberni tribuunt, Nolæ S. Patricii ejusdem urbis episcopi agi natalitia, ex Nolanæ ecclesiæ tabulis refert in generali suo sanctorum catalogo Philippus Ferrarius. Idemque Calendis Novembribus in territorio Nivernensi S. Patricii martyris, eodem videlicet die quo Romanum martyrologium Arvernis S. Austremonii primi ejusdem civitatis episcopi, natalem peragi significat. Austremonius autem ille sive Stremonius, ut Gregorius Turonensis" eum appellat; Niverniæ* primum, deinde Arverniæ sedisse perhibetur : quum Nivernensibus, ut in martyrologio suo Gallicano scribit Andreas Saussaius, Patricium præfecisset, virum apostolicæ virtutis. Et certe post Austremonium, in Nivernensium episcoporum catalogo, Patricii antiquissima extat memoria; quem tamen a nonnullis cum Hiberniæ episcopo inter Macrobios annumerato confundi, Claudius Robertus monuit.

Die au

w Gregor. Turon. hist. Francor. lib. 1. cap. 28. et 39.

* Vid. Joan. Chenu et Claudii Roberti episcoporum Nivernensium et Claramontanorum catalog.

y Martyrolog. Gallican. Novemb. 1. pag. 807.

Quæ vero de Patricii feruntur purgatorio, non modo Ranulphus Cestrensis, Henricus Knighton, et Johannes Brampton, sed etiam Matthæus Parisiensis”, Vincentius Bellovacensisa et Antoninus Florentinus, ex eo mutuati sunt libello, quem de Ceni cujusdam militis Hibernici in Patricianum purgatorium ingressu, ex Gilleberti Ludensis monachi relatione, in lucem edidit Henricus, Cisterciensis ordinis in Saltereyensi apud Huntingdonienses monasterio cænobita : in quo rei gestæ tempus ita explicat, “ Contigit his temporibus nostris, diebus scilicet regis Stephani, militem quendam nomine Owen, de quo præsens est narratio, ad episcopum, in cujus episcopatu præsens est purgatorium, confessionis gratia venire:”: deinde reditu ipsius exposito, tum ex purgatorio illo tum ex peregrinatione Hierosolymitana; “ Regem,” inquit, “ Dominum suum, cui prius familiaris extiterat, utpote virum industrium et prudentem, adiit, quatenus ejusmodi quem ipse consuleret sibi religionis habitum susciperet. Eodem autem tempore piæ memoriæ Gervasius abbas cænobii Ludensis, qui a præfato rege locum ad construendum monasterium impetraverat, monachum suum Gillebertum de Luda cum quibusdam aliis (qui scilicet Gillebertus postea fuit abbas de Basingewere') ad eundem regem in Hiberniam misit; ut et locum susciperet, et monasterium fundaret.” Ubi quum non alium quam Hibernicum regem describi constet; Matthæum Parisiensem falli perspicuum est qui, Henrici loco minus attente considerato, “Oenumd illum, multis annis sub rege Stephano militantem, licentia a rege impetrata, profectum esse in Hiberniam ad natale solum, ut parentes visitaret;" posteaque “ Gervasium Ludensis cænobii abbatem, rege Anglorum Stephano donante, (qui quod ibi donaret nihil omnino habebat) locum ad abbatiam construendam in Hibernia obtinuisse;" inconsulte tradidit.

2 Matth. Paris. in hist. ann. 1153.
* Vincent. specul. hist. lib. 20. cap. 24.
b Antonin. chronic. tit. 11. cap. 18. sec. 2.
c In Flintensi comitatu.

d Matth. Paris. edit. Londin. ann. 1571. pag. 115, 116. 122. Florileg. sanctor. Hiberniæ, edit. Paris. ann. 1624. pag. 99. et 107.

Hujus autem pseudonymi purgatorii, in lacu Diargi apud Donnegallenses positi, originem ad magnum S. Patricium, qui a primo est secundus, Henricus refert: quem etiam ibi, in loco Reglis dicto, quam regiame Ptolemæi alteram Camdenus fuisse existimat, “ Ecclesiam construxisse, et beati patris Augustini canonicos vitam apostolicam sectantes in ea constituisse" asserit. Non hic quæstionem illam tractandam nobis proponimus, utrum istiusmodi aliquos Augustiniani instituti canonicos ætas ea hisce in partibus viderit; multoque minus ridiculam illam a Dempstero motam alteram, in Scotia hoc an in Anglia exstructum canonicis regularibus a Patricio fuerit monasterium: illud potius inquirendum, quam ob causam Patricium nostrum a primo fuisse secundum Henricus dixerit. Neque enim eo nomine minorem, quem Ranulphush appellat, sed magnum illum designat, qui Hibernos ad Christi fidem convertit: quod ab alio aliquo circa annum Domini DCCCL. præstitum nemo existimabit, qui Hiberniam eo tempore et religionis et bonarum literarum laude præ aliis Europæ regnis floruisse consideraverit. Quamobrem, omisso Ranulphi, Henrici Knightoni et Johannis Bramptoni de purgatorio Patricii secundi, abbatis non episcopi, commento; quæ nostra hac de re fuerit sententia simpliciter explicabimus.

Sigebertus, non ignobilis suo tempore chronographus, in vulgato Prosperi chronico, a Celestino papa ad Scotos in Christum credentes Palladium PRIMUM missum fuisse episcopum inveniens; totius Hiberniæ primatem et metropolitanum ordinatum illum fuisse (uti et nos') intellexerat :

e 'Erépa Pıyla vel 'Pnyia. Ptolem. Geograph. lib. 2. cap. 2.
i Camden. Hibern. pag. 771.
& Dempster. hist. ecclesiast. lib. 15. num. 1001. pag. 526.
h Polychronic. lib. 5. cap. 4.

Supra, cap. 16. pag. 355.

« AnteriorContinuar »