Imágenes de páginas
PDF
EPUB

episcopi, Hiberniæ primatis et apostoli, atque sancti Columbæ abbatis et sanctæ virginis Brigidæ, translationem dignis laudibus recensentes, piæ mentis celebremus affectu. Fertur enim quod tempore conquestus Hiberniæ per Anglicos fuit quidam Malachias, vir magni meriti, et sanctæ vitæ ac conversationis, Dunensis episcopus, ubi corpora prædictorum tunc sepulta fuerunt. Episcopus iste sedulo orationibus insistens, Deum quasi quotidie deprecatus est, ut ostendere sibi dignaretur, ubi tam pretiosus thesaurus reliquiarum, videlicet dictorum sanctorum, absconditus esset, et ut suo tempore manifestaretur. Et cum nocte quadam instantissime in ecclesia Dunensi sic oraret, vidit quasi radium solis per ecclesiam, et usque ad locum sepulturæ dictorum sanctorum corporum perlustrantem.”

“ De visione prædicta episcopus multum exultans, intensius orabat ne radius ille discederet, quousque reliquias absconditas inveniret. Et tunc inde exurgens, adeptisque necessariis, terram irradiatam adiit; ibique effodit, donec ossa trium corporum prædictorum inveniret. Et super quæ radius ille irradiabat, illa in tabulis separatim inserebat, et illa sic tabulata ibidem sub terra reponebat. In illo tempore præsidebat in Ultonia miles magnæ probitatis Johannes de Courci conquestor illius patriæ, qui multum Deo et ejus servitio deditus fuit: cui dictus Malachias per singula visionem et facta sua narravit. Et cujus assensu et magno adjutorio missa fuit Romam summo pontifici devota supplicatio pro translatione dictarum sanctarum reliquiarum habenda."

“ Ipse vero papa supplicationi prædictæ aures inclinans, Johannem titulo S. Stephani in Cælio monte presbyterum cardinalem et apostolicæ sedis legatum in Hiberniam misit. Qui in ecclesia S. Patricii in Duno, quinto Idus Junii, debitis reverentiis et servitiis præmissis, transtulit prænominatas reliquias ex loco ubi sepultæ et per Malachiam repositæ fuerunt, usque in honorabilem lo

in ecclesia ibidem ad hoc præparandum. Tempore vero translationis eorum in dicta ecclesia præsidebant cum dicto legato quindecim episcopi cum abba

cum

tibus, præpositis, decanis, archidiaconibus, prioribus, aliisque viris orthodoxis quamplurimis.

Statuentes diem translationis dictorum sanctorum ab universis Christi fidelibus, per Hiberniam constitutis, quarto Idus Junii per singulos annos celebrari; et transferentes festum S. Columbæ in crastinum octavarum reliquiarum istarum:

Currite languentes, Duno piscina movetur :

Corpora vel mentes ægrotas ipsa medetur.” In hac autem narratione nomen pontificii nuncii necessario est corrigendum: quum eo tempore tituli S. Stephani in Cælio monte presbyterum cardinalem, non Johannem sed Vivianum, sive Vibianum Thomasium, fuisse constet; illum ipsum videlicet, qui ante decennium in Scotia et Hibernia legati munus prius obierat. De quo, Melrosensis annales cænobii: “ Anno MCLXXVI. Wivianus tituli sancti Stephani in Cælio monte presbyter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, Scotiam intravit; conculcans et comminuens obvia quæque, expeditus capere nec impeditus rapere.” Et Guilielmus Neubrigensisa similiter ; de generali præsulum Hiberniæ synodo Dublinii ab eo coacta, quam, Guilielmi mente minus recte percepta, ad annum MCLXXXIII. perperam Baroniusb retulit, verba faciens: “ Auro Hibernico, quod multum sitierat, minus onustus in Scotiam remeavit."

Duni vero inventa esse Patricii, Brigidæ et Columbæ corpora “quasi in spelunca triplici, Patricio in medio jacente, aliis duobus hinc inde,” testatur, qui tunc in Hibernia agebat, Giraldus Cambrensis. Unde vulgati illi

versus:

Mi tres in Duno tumulo tumulantur in uno ;

Brigida, Patricius, atque Columba pius. Vel ut habet codex Giraldi qui typis est excusus (nam a tribus, quibus usus fui, manuscriptis versus isti aberant :) “ In burgo Duno," &c. Ranulphus Cestrensis in polychronico", ex Giraldi topographia ista referens, ait “ in horum tumba istos versus fuisse inscriptos.” Adversus quem sic insurgit Glastoniensis quidam poetaster:

y Lege, quinto ex præcedent. et Stanihursto, lib. 2. de vita Patricii, pag. 76.

2 Chronic, Roman. pontific. et cardinal. Onuphrii Panvinii excus. Venet. ann. 1557. edit. Jacobi Stradæ, pag. 196. et 136. Mich. Tramezini, pag. 119. Alphons. Ciaconii, edit. Romæ, ann. 1630. col. 577. et 603.

a Neubrigens. rer. Anglic. lib. 3. cap. 9.
b Baron. ann. 1183. sec. 8.
¢ Girald. topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 18.

De hoc Patricio, Columba, Brigida,
Delirat plurimum Chester in chronica ;
Scribens in Duno quod horum corpora
Sunt uno tumulo.

Corpus enim Patricii penes se esse Glastonienses contendunt monachi et, ne hic quicquam Dunensibus cedere videantur, divinis etiam ostentis comprobant; quæ genus hoc hominum habere sibi solebat obsequentissima. Cujus generis, in libro de antiquitate Glastoniensis ecclesiæ, annotata reperiuntur ista:

Sepulturam, angelo demonstrante flammaque ingenti de eodem loco cunctis videntibus qui aderant erumpente, in vetusta ecclesia a dextris altaris promeruit. Requievit autem in vetusta ecclesia a dextro latere altaris per multorum annorum.curricula (videlicet DCCX. annos) usque ad combustionem ejusdem ecclesiæ. Corpus vero suum in pyramide saxea fuit collocatum juxta altare versus austrum: quam, pro veneratione ejusdem sancti, auro et argento postea nobiliter vestivit domesticorum diligentia. Cum autem longe post obitum B. Patricii frequens quæstio verteretur, utrum ibi monachus et abbas fuerit: omnem scrupulum absolvit visio cujusdam fratris; qui post obitum beati viri nutante memoria utrum ibi monachus et abbas fuerit, cum de hoc frequens verteretur quæstio, tali confirmatus est oraculo. Resolutus enim in soporem, visus est audire quendam legentem, post multa ejus miracula, hæc verba : HIC IGITUR METROPOLITANI PALLII DECORATUS EST SANCTITATE ; POSTMODUM VERO HIC MONACHUS ET ABBAS FACTUS EST. Adjecit etiam, ut non integre credenti literis aureis quod dixerat scriptum ostenderet."

Neque illud hic prætereundum; eodem fere tempore et

d Polychron. lib. 5. cap. 4. e Vide supra, pag. 440. et cap. 6. op. tom. 5. pag. 136.

Duni in Hibernia, et Glastoniæ in Anglia, effossas perhiberi Patricii nostri reliquias. Combusto enim Glastoniensi cænobio anno MCLXXXIV. proximo videlicet ante corpus illius apud Dunenses patefactum anno; " in vetusta ecclesia effossum esse corpus S. Patricii, a dextris altaris, et in scrinio collocatum.” Ita enim in dicto annotatum legimus libello : sicut etiam in monasterii ejusdem, noviter restaurati, reliquiarum indiculo: “In feretro S. Patricii Hiberniensium apostoli, et primi abbatis hujus loci, continentur reliquiæ ejusdem plene in parte boreali ejusdem feretri.” Et apud Johannem Tinmuthensem, in vita Patricii : “ Secundum opinionem modernorum, S. Patricius et S. Benignus discipulus suus jacent in uno scrinio ex australi parte summi altaris in Glastonia." Nec Normannorum solum sed Anglo-Saxonum quoque temporibus sacrosanctam apud Glastonienses B. Patricii fuisse memoriam, Baldredis, Inæ, et Ealdredih ostendunt chartæ, in sexto capite a nobis productæ : ejusdemque apud illos conservatas fuisse exuvias, vetustus sanctorum in Anglia sepultorum catalogus, Saxonica lingua exaratus, ita significat: thonne resteth sor Aidanus y sor Patricius on glæstingabiniz, 1 fela othra sca: quod Gotcelinus Bertinianus Latine sic expressit : “ Beatus Aidanus, sanctusque Patricius, et alii plures cum eis, requiescunt in loco qui dicitur Glæstingabyrig.”

Quo referendum et Osberni Cantuariensis de Patricio, in vita Dunstani, testimonium : “ Olim evangelizando regnum Dei Glestoniam perveniens, vita, doctrina, signis mirabilibus multipliciter claruisse, et post omnia hæc ibidem in Domino quievisse narratur." Et Guilielmi Malmesburiensis illud, de eadem Glestonia in libro secundo de gestis pontificum Anglorum hunc in modum scribentis : “ Jacet ibi Patricius, si credere dignum, natione Britto, beati Germani Antisiodorensis discipulus, quem a papa Celestino ordinatum episcopum Hiberniensibus misit apostolum, Qui cum multis annis in conversione illius gentis, suo agente labore, Dei gratia cooperante, nonnihil promovisset ; tandem annosæ peregrinationis tædio simul et vicino senio admonitus, patriam redeundum ratus, ibi diem clausit.” Ita Guilielmus : caute illud addens, “ si credere dignum.” Neque enim nobis dubium est, erravisse hic Glastonienses ; sive loci, sive personæ, sive utriusque simul homonymia deceptos. Habetur in publica Cantabrigiensis academiae bibliotheca vita Patricii nostri, ab Hiberno quodam conscripta : in qua, cum resurrectio illius futura diceretur in Dunlege-glaisse, interpolator quidam Anglus explicationis gratia addidit : “ quod nos dicimus in nostra lingua Glestingabyri.” Glastoniam eo nomine intelligens; de qua ad calcem vitæ Gildæ Albanii, a Caradoco Lancarvanensi descriptæ, istam adjectam legimus appendicem ;.“ Ynis-gutrin' nominata fuit antiquitus Glastonia, et adhuc nominatur a Britannis indigenis. Ynis in Britannico sermone, insula Latine; Gutrin vero, vitrea dicitur. Post adventum Angligenarum, et expulsis Britannis (scilicet Walensibus,) revocata est Glasti-beri, ex ordine primi vocabuli. Scilicet, glas Anglice, vitrum Latine ; Beria, civitas nominatur: inde Glasti-beria, id est vitrea civitas."

'Supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 146. 148. et cap. 13. pag. 537. & Ibid. pag. 138.

h Ibid. pag. 142.

Verum ut glas Anglis vitrum, ita Hibernis catenam significat. Unde a catenis confractis Jocelinus' Dunum nomen sortitum fuisse scribit Dun-da-leath-glas; quo Collem binorum mediorum catenæ denotat. Ita in antiquo provinciali Romano episcopatum Dunensem” alias Dundalethglas appellatum videmus: ibidemque sepultum fuisse B. Patricium ex operis tripartiti auctore jam" audivimus. Quo etiam spectat, quod in duobus antiquis actorum S. Brigidæ scriptoribus, de eodem legimus : “Sepultus est in arce Ladglaisse, vel Leathglaysse; et ibi usque ad diem judicii corpus ejus permanebit :" et in testamento, ipsius Patricii nomine edito: "Dun imbia meseirgi araith celtain mic Duach. Dunum, ubi erit mea resurrectio, in colle Celtaris filii Duach.” Ut non sine causa Johannes Tinmuthensis, licet secundum opinionem mo

i Confer locum Giraldi, supra, cap. 14. pag. 41. k Id est, iterum vocata.

| Jocelin. cap. 38. m Camden. Hibern. pag. 735. " Supra, pag. 435.

« AnteriorContinuar »