Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et vixisse et mortuum esse, jam ante declaravimus. Anni autem Sen-Patricio in catalogo tributi ad ipsum annum CCCCXLV. (ut vidimus) recta nos ducunt; quo a B. Patricio Armacham fundatam fuisse, ex antedictis annalibus significavimus: et Sen-Patricium sive senem Patricium non hic solum sed alias quoque non semel cum magno nostro Patricio confusum fuisse, ex iis quæ postea producemus liquebit. Adde quod Patricium designavisse Benignum successorem suum futurum, doceat Probus°; de quo et Tirechanus: "Ipse est Benignus episcopus, successor Patricii in ecclesia Machiæ." Et JocelinusP: " Ipsum successorem ministerii sui, sicut et fuit, fore prædixit. Idem namque Benignus in regimine pontificatus primatusque totius Hiberniæ successit S. Patricio." Quanquam alius biographus anonymus S. Moctheum Britannum, quem primum Ludunensium sive Louthianorum episcopum fuisse diximus, per aliquot dies B. Patricii cathedram ante Benignum obtinuisse asserat. Sic enim ille: "Tunc Mocteus ait S. Patricio: Si ante te de hac luce migravero, familiam meam tibi committo. At Patricius ait: Et ego meam tibi commendo, si te ad Dominum præcessero. Et factum est ita. Rexitque post ipsum sedem Mocteus aliquot diebus; et Benignum illius discipulum pro se inthronizavit." Hæc ille: Benigno Patricium superstitem, viventique Patricio, non defuncto, successorem in sede Armachana substitutum fuisse, minus attendens vel plane etiam ignorans.

Guilielmus Malmesburiensis, in libro de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate, in cujus prologo et vitam beati Patricii et miracula venerabilis Benigni a se conscripta fuisse memorat, vivente quidem Patricio Benignum pontificem fuisse agnoscit: sed in successionis ordine, Momoniensium potius catalogum, quam annales sequi visus est Ultoniensium. Verba illius hæc sunt: "Anno Domini CCCCLX. sanctus Benignus venit Glastoniam. Hic dis

m Supra, pag. 383, 384.

• Prob. circ. init. lib. 2. vit. Patric. Jocelin. fin. cap. 39.

"Supra, pag. 414.

Supra, pag. 415.

cipulus S. Patricii et successor in episcopatu ejus TERTIUS in Hibernia fuit: quemadmodum eorum gesta testantur. Hic igitur, angelo monente, patriam pontificiique dignitatem ex voto deserens, voluntaria peregrinatione suscepta, Glastoniam Deo duce pervenit; ubi et sanctum Patricium invenit. Quantæ autem apud Deum gratiæ fuerit, multis patet virtutum indiciis. Hoc etiam testantur ejus insignia apud Feringemere; data ejus precibus aqua largissima, et ex ejus baculo arido ingens arbor virens et frondifera. Hic itaque post immensos agones, in dicta insula beato fine quievit, usque ad tempora regis Willielmi Rufi: et tunc Glastoniam translatus est:" anno nimirum Domini MXCI. ut in Johannis Tinmuthensis sanctilogio et magna Glastoniensium tabula notatum legimus. Priori vero ejus sepulcro apud Ferremere vel Ferlingemere hujusmodi inscriptum fuit epitaphium :

Hoc patris in lapide Beonæ sunt ossa locata;

Qui pater extiterat monachorum hic tempore prisco.
Hunc fore Patricii dudum fortasse ministrum

Fantur Hybernigenæ, et Beonam de nomine dicunt :

quanquam alium hunc Beonam ab Hibernigenarum Benen sive Benigno esse oporteat; si hujus reliquias in summa civitate Patricii (Armachana utique) honorifice jacere, operis tripartiti scriptor recte prodiderit.

A Benigno in regimine pontificali transactos feliciter in Hibernia annos multos," in vitæ ejus initio Johannes Tinmuthensis, anno Dominicæ incarnationis CCCCLX. Glastoniam venientem, post triennium, anno videlicet CCCCLXIII. in Domino requievisse, scribit Glastoniensis quidam chronographus, Nostri decem in pontificatu annos eum exegisse significant, cum anno CCCCLXIV, terminatos; et quadriennio post anno nimirum, ut ex Ultoniensibus annalibus intelligimus, CCCCLXVIII. ex hac vita demigravisse. Et ante illius adventum et post illius decessum, Patricium nostrum monasticam Glastoniæ vitam coluisse, Malmesburiensis auctor est: de primo ejus ad locum illum accessu, ex Glastoniensium fide, ista refe"Extremis diebus Britanniam remeans, priorem

rens:

Tumulo.

(metropolitani pallii, ut in magna Glastoniensi tabula additum hic est) celsitudinem salutationesque in foro respuens, super altare suum Cornubiam appulit; quod usque hodie apud incolas magnæ venerationi est, tum propter sanctitudinem et utilitatem, tum propter infirmorum salutem. Inde Glastoniam veniens duodecim fratres anachoritice viventes ibidem reperiens congregavit; abbatisque suscipiens officium, eosdem agere vitam docuit cœnobialem sicut sequens scriptum, quod idem tempore suo conscripsit, manifestius declarat."

[ocr errors]

CHARTA S. PATRICII.

"In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Patricius humilis servunculus Dei, anno incarnationis ejusdem quadringentesimo vigesimo quinto in Hiberniam a sanctissimo papa Celestino legatus, Dei gratia Hibernicos ad viam veritatis converti. Et cum eos in fide Catholica solidassem, tandem in Britanniam sum reversus: ac, ut credo, duce Deo qui vita est et via, incidi in insulam Ynswytryn: in qua inveni locum sanctum ac vetustum, a Deo electum et sanctificatum in honore intemeratæ virginis Dei genitricis Mariæ. Ibique reperi quosdam fratres rudimentis Catholicæ fidei imbutos, et piæ conversationis, qui successerunt discipulis sanctorum Phagani et Derwiani, &c. Hi cum essent nobilibus orti natalibus, nobilitatem suam fidei operibus ornare cupientes, eremiticam vitam ducere elegerunt. Et quoniam inveni eos humiles ac quietos; elegi potius cum illis abjectus esse, magis quam in regalibus curiis habitare. Sed quia omnium nostrum erat cor unum et anima una; elegimus simul omnes habitare, comedere et bibere pariter, et in eadem domo dormire: sicque me, licet invitum, sibi prætulerunt. Non enim dignus eram solvere corrigiam calceamentorum eorum. Et cum vitam monasticam ita duceremus, juxta normam probabilium patrum; ostenderunt mihi præfati fratres scriptas sanctorum Phagani et Derwiani," &c.

[ocr errors]

Vid. supra, cap. 2. et cap. 6. op. tom. 5. pag. 34. et 143.

Sed hac de re in sextot capite plura a nobis producta sunt scriptorum loca; quibus et sequentia hæc, ex jam dicto Glastoniensis ecclesiæ antiquitatum libello deprompta, adjungas licet: "Sanctus Phaganus et Derwianus in Britanniam venientes, et eam fidei gratia illustrantes, a rege Lucio per eosdem in Christo renato insulam Avalloniæ cum suis adjacentiis confirmari obtinuerunt: duodecim fratribus ibidem institutis, ac aliis post eos instituendis. Successit post multum tempus beatus Patricius: qui adhuc fratres duodecim quasi eremiticam vitam agentes reperiens, eosdem vita cœnobiali informavit; et multis possessionibus, licet nobis incognitis, ut credi fas est, ditavit." Item: "Cum S. Patricius, a Celestino papa missus, Hibernicos ad fidem Christi convertisset atque eos in fide solidasset, ut superius declaratum est: Britanniam rediit, et in portum qui Haile-mont" nuncupatur appulit. Ob cujus reverentiam sanctitatisque excellentiam ibidem statuitur ecclesia S. Patricii nomine, propter ejus merita et frequentia miracula, insignita. Tunc ex omni copia locorum Glastoniam potissimum elegit, ubi ei triumphorum de Diabolo materia suppeteret, et cœlestium præmiorum gaudia promereri posset. Nam tunc locus ille, paludibus pene invius, pro solitudine hominum cœlestibus excubiis erat opportunus. Ibi sanctissimam excurrens vitam, die vocationis suæ reposcentibus astris exhibuit animam.”

Habetur ibidem et sequens Patricianæ vitæ, non parum vitiosa, chronologia; in magna etiam Glastoniensi tabula et Johannis Tinmuthensis legenda Patricii inde repetita. "Excessit hic Deo dignus anno ætatis suæ centesimo et undecimo; incarnationis vero Domini CCCCLXXII. ab anno quo in Hiberniam missus est quadragesimus septimus. Siquidem anno Domini CCCLXI. in lucem venit; et anno Domini CCCCXXV. a Celestino papa in Hiberniam missus fuit. Hic fuit ætatis suæ annus sexagesimus quartus. Et anno Domini CCCCXXXIII. Hibernicos ad fidem Christi convertit. Demum Britanniam reversus, in optima con

Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 132. et 136.

"In Cornubia, supra, pag. 440.

versatione per viginti novem annos in insula Avalloniæ permansit." Cum qua et ista Jocelini" chronologia conferri poterit. "Quinquagenarius quinquennis natu fuit, quando episcopali gradu decoratus Hiberniam prædicandi gratia intravit. Triginta quinque annorum spatio totam Hiberniam cum aliis quibusdam insulis ad Christum convertit reliquis deinde triginta tribus contemplativæ vitæ dulcedini intendit." Ad centesimum et vigesimum tertium enim ætatis annum pervenisse illum vult; et decessisse anno incarnationis Dominicæ CCCCXCIII. pontificante Felice papa, primo anno imperii Anastasii imperatoris, principantibus Aurelio Ambrosio in Britannia, Forcherno (al Forthkerro) in tota Hibernia.”

In mortis anno designando, ut vides, magna est inter istos discrepantia: de anno missionis in Hiberniam nulla. Sive enim spatium intermedium annorum sexaginta octo cum Jocelino ponas, et anno CCCCXCIII. defunctum dicas; sive anno CCCCLXXII. et ab anno quo in Hiberniam missus est quadraginta septem excessisse, cum Glastoniensium antiquitatum scriptoribus affirmes : ex utraque hypothesi erit consectarium, anno Domini CCCCXXV. in Hiberniam missum esse Patricium; quod in chartula etiam illa, Patricii nomine a monachis Glastoniensibus venditata, cujus initium, ex tribus MSS. exemplaribus descriptum, exhibuimus, expressum legitur: licet in excerptis quæ vitæ Patricii inseruit Johannes Tinmuthensis (et ab exscriptore illius Johanne Capgravio mutuata in collectanea primum sua Marianus Victorius, indeque in sua SS. patrum miscellanea Gerardus Vossius, atque hinc in renovatam bibliothecæ patrum editionem Colonienses transtulerunt) pro anno CCCXXV. repositus CCCCXXX. cernatur: quum horum tamen neuter admitti possit; nisi

Jocelin. cap. 191.

x Vid. eund. cap. 185. et Offic. S. Patricii Paris. edit. lection. 5,

y Jocelin. cap. 196.

Nova legenda Angliæ, edit. Londin. ann. 1516. in vita Patricii.

a Miscellanæ patium edit. Mogunt. anno 1604. cum operibus Gregorii Thaumaturgi.

b Bibliothec. patr. tom. 5. part. 3. pag. 793. edit. Colon. ann. 1618.

« AnteriorContinuar »