Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pro Piro vel Pyrone (ut eum appellat Vincentius) perperam substituto. De Iltuti enim cenobio in vita Samsonis, quæ Landavensi regesto est inserta, leguntur ista.

“ Erat non longe a cænobio insulak quædam, in qua monasterium erat constructum a viro nomine Piro. Illuc S. Samson, Deo ducente ac magistro (Iltuto festinanter perrexit: et ibi gloriosam et angelicam vitam duxit; amabilis moribus, piis insistens operibus, pervigil in orationibus," posteaque sequitur, “ Piro morte prævento, S. Samson ad abbatem illius monasterii ab omnibus est electus. Obediente autem illo, non voluntarie, primatum anno tertio et dimidio illius congregationis tenuit. Postea . vero quidam peritissimi Scoti Roma revertentes ad eum venerunt; quos perscrutans, sapientes agnovit, et episcopo (Dubricio) permittente cum illis ad patriam illorum abiit: ibique aliquantulum demorans, ab omnibus religiosis ut Angelus est receptus:" per Scotorum patriam, Hiberniam intelligens : ut ex ea quæ ibi subjicitur narratione manifestum est. Intra tertium ab excessu Arthuri annum,

inter annum videlicet DXLII. et DXLV. “ defunctum esse sanctum Danielem' Bangorensis ecclesiæ religiosissimum antistitem, Theonum Glocestrensem” episcopum in archiepiscopum Londoniarum electum, obiisse sanctissimum urbis legionum archiepiscopum Davidem in Menevia civitate, intra abbatiam suam;" eique, "jubente Malgone Venedotorum rege in eadem ecclesia sepulto, successisse in metropolitana sede Kinocumo Lampaternensis ecclesiæ antistitem," Britannica” refert historia. Anno DXLV. et “ Arthurum regem inclytum lethaliter vulneratum esse, et S. Danielem Bangorensem episcopum obiisse;" anno vero DXLVII. “S. Davidem legionum archiepiscopum obi

| Vincent. specul. hist. lib. 21. cap. 109. ex cujus collatione, etiam apud Capgravium in Samsonis vita, Iltuti nomen pro Pyronis positum observo.

k Cum prope Lan-iltut, de qua supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 539. diximus, nulla habeatur insula : videndum an non Maridunensium Lan-elthye sit potius hic intelligenda, cui Bacchannis insula adjacet, non procul ab occiduo limite Morganensium.

| De quo supra, cap. 5. et cap. 13. op. tom. 5. pag. 110. et 542. m Supra, cap. 5. ibid. pag. 90.

n Ibid. • Ibid. et cap. 14. pag. 32.

P Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 3.

isse, sepultumque esse in Menevia civitate infra monasterium suum" in Waverleiensis monasterii annalibus legimus : quo eodem anno Dewy (ita enim Davidem appellant Britones) obiisse etiam Wintoniensis cænobii annales annotant: non præcedente anno DXLVI. ut aliiq. Verum et Britannicæ historiæ narrationi convenientius, et temporis characteri a Giraldo Cambrensi assignato, qui Kalendas Martias quibus ad Dominum migravit David in tertiam feriam incidisse innuit, ad annum DXLIV. illius obitus fuisset referendus: quo tempore et LXXXII. ætatis exegisset annum, si triginta annis post adventum S. Patricii in Hiberniam natum eum fuisse statuamus. Nam ut annos illi cum Giraldo Cambrensi et Johanne Tinmuthensi CXLVII. tribuamus, aut ad Gregoriis Romani excessum usque illius vitam protendamus; animo adhuc nostro persuadere non possumus.

Daniel, ut habet Balæus", "quieti applaudens, ob exercitia sacra, eruditorum apostolicique ordinis collegium in Arvonia Venedotorum terra instituit, non procul a trajectu in Monam insulam, cui Portus dedit nomen:” ubi nova civitas ab illo Mailgone" rege erecta, qui Davidis Menevensis sepulturam curavit, a pulchro vel excelso choro Ban-cor sive Bangoræ nomen postea est adepta. Hujus ecclesiæ Daniel a Dubricio Landavensi primus ordinatus episcopus, cum eodem in insula sepultus est quæ Enhly Cambrice vocatur et lingua Saxonica Berdsey : de qua in vita Ælgari eremitæ legimus : “ Insula Enli more Britannico vocatur Roma Britanniæ : propter longinquitatem et periculosum transitum, in extremitate regni sita ; et propter sanctitatem loci et honestatem: sanctitatem, cum viginti millia sanctorum ibi jaceant corpora confessorum tanquam martyrum: honestatem, cum sit circundatæ undique mari,” &c. qui sanctorum numerus in ore vulgi adhuc retinetur, yr ugain mil Saint nomine hodieque eos nuncupantis.

Danielis et Davidis æquales, Justinianus, Kynedus,

9 Supra, cap.

r

5.

op. tom. 5. pag. 105. Supra, cap. 13. ibid. pag. 508. * Supra, cap. 5. ibid. pag. 105. et 113. ! Jo. Balæ, scriptor. Britann. centur. 1. cap. 59. " Supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 161. * Girald. itincrar. Cambr. lib. 2. cap. 6.

Theliaus et Paternus fuisse memorantur : quorum in sanctilogio Britanniæ Johannes Tinmuthensis, indeque in Johannis Capgravii nova legenda Angliæ, vitæ descriptæ extant. Justinianum relicta Britannia minore patria sua, in insula Limeneia (quæ Ptolemæo Limnus, Britannis Lymen, Anglis Ramsey nominatur) una cum Honorio regis Thefriauci filio religiosam vitam egisse ; ibique a servis demum peremptus, ad portum a suo nomine vocatum sepultus, indeque ad ecclesiam Menevensem insulæ objacentem a Davide translatus fuisse dicitur. Dihocum ejusdem minoris Britanniæ principem quendam virum incesto stupro propriam filiam polluisse et ex ea Kynedum suscepisse ferunt: qui in provincia nomine Soyr ad unum a regis Arthuri palatio miliare in lucem editus, et in insula quæ Britannice Ynys-Weryn, Latine insula turbæ vocabatur non sine miraculo per octodecim annos educatus, in Glamorgantia (a Morgantio terræ illius principe possessione quadam accepta) cum Davide, Theliao et Paterno necessitudine conjunctus, reliquæ vitæ tempus exegerit : in illa nimirum Glamorgantiæ peninsula, quæ Gowera occidentalis appellatur, et ad mare locum S. Keneti sacelli nomine notatum adhuc conservat. Theliaus*, qui et Eliud et Madocus dictus est, Encisi viri nobilis filius, in loco Eccluis Gunnian appellato natus; in Scripturis sanctis a Dubricio primum, deinde a Paulino' simul cum Davide Menevensi eruditus, ipsi Dubricio in Landavensi et Kinoco vel Cenauco, Davidis successori, in legionensi archiepiscopatu successisse dicitur.

Petranus, gentis Armoricæ vir nobilis, suscepto ex Gueana uxore filio Paterno, Britanniam minorem deserens Hiberniam petiit; ibique magna vitæ abstinentia et virtutibus Deo placuit. Adolescente jam facto Paterno, octingenti et quadraginta septem monachi ducem eum eligentes, relicta minore Britannia, prospero navigio oras insulæ majoris Britanniæ petiisse dicuntur: ubi, ut Johannes Tinmuthensis rem narrat, cepit sanctus cum sanctis locum in ecclesia cognomento Mauritania ; et ædificato ibidem monasterio, sub æconomo, præposito et decano statuit: et benedictis fratribus Hiberniam navigavit ; et visitato patre suo ac consolato, gratias Deo referebant :" Refert deinde, post reconciliatos ipsius interventu duos reges Hiberniæ inter se dissentientes in Britanniam rediisse, “ monasteria et ecclesias per totam Cereticam regionem quæ nunc Cardiganshire appellatur ædificavisse," Mailgonem illum de quo diximus sive Mailgunum? regem borealium Britonum (qui ad debellandos et deprædandos australes Britones cum exercitu veniens, sanctum injuria affecerat) castigavisse, Hierosolymam una cum Davide et Theliao venientem a patriarcha episcopalem ordinem accepisse, atque in ecclesia Mauritania præfata post tantos labores quievisse. Ea autem non alia hic accipienda, quam episcopalis alia ecclesia Lhan-padern vaur appellata : in quo vocabulo decomposito, priora duo membra Fanum Paterni; postremum illud Vaur sive Maur (M. enim et V. consonas in Cambrobritannica lingua permutari inter se notum est) a quo Mauritaniæ nomen deflexum videri posset, magnum denotat.

* Supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 106.

» De quo supra, cap. 13. ibid. pag. 530.

Eo in loco per unum et viginti annos illum vixisse ex Johanne, Sulgeni patris vitam enarrante, declaravimus : ubi et Paterni sanctitatem sequenti hoc ille carmine conatus est depingere.

Omnia quæ mundi sunt vana et lubrica cernens ;
Intendens animo cælestia numina toto,
Devovit Christo totum servire per ævum.
Ac etiam sanctum mactans cruciamine corpus,
Semper inexhausto persistens valde labore,
Orans, jejunans, vigilans, lachrymansque gemensque ;
Esuris alimenta simul, nexisque levamen,
Hospitibus pandens aditum, sitientibus haustum,
Ægrotis curam, nudis miseratus amictum :
Prudens quæque gerens, perfecit cuncta potenter.
Ac sic lucifluum meruit conscendere regnum,

Cuncti quo sancti miro splendore beantur. Postquam “Cereticorum ecclesiam", ut loquitur vetus vitæ illius scriptor, quem in bibliotheca Cottoniana vidimus, “ et pascendo rexisset, et regendo pavisset:” a Caradauco rege (qui, ultra terminos Britanniæ regno propagato, minorem Britanniam regno suo subjugaverat) in Armoricam revocatus, in Samsonis Dolensis metropolitæ familiaritatem venit. “ Statuit autem sanctus Samson, ut quamvis omnis episcopatus terræ sibi censum redderet, sancti tamen Paterni episcopatus liber ab omni homine fieret. Urbs autem Guenet sedes episcopatus sancti Paterni erat. Post hæc congregata synodo, ubi multum ab invidis et falsis fratribus fatigatus extitit, confirmata tamen demum inter ipsum et episcopos unitate pacis; timens ne per intolerantiam illorum aliquo vel tenui modo irasceretur vel læderetur humilitas ejus; terram illam deserens Francos adiit, et decimo septimo calendas Maii in Domino obdormivit. Tres namque ejus solemnitates minoris Britanniæ incolæ festive venerantur et colunt: diem videlicet qua pax præfata cum episcopis reformata fuit Kalendis Novembris, et diem qua gradum episcopatus accepit duodecimum Calendas Julii et diem obitus sui”: Habet ista in illius vita Johannes Tinmuthensis: a quo, de loco sepulturæ, scriptor vitæ Ælgari eremitæ, in Landavensi regesto, dissentit; non apud Francos, sed in Enly sive Berdseia Britannorum insula corpus illius conditum fuisse asseverans. Non alia autem est urbs Guenet hic commemorata, quam Venetorum illa in Armorica, Vennes appellata : in qua integro pene ante hoc tempus seculo synodus est habita, cui Paternus', et ipse quoque, ut hariolantur nonnulli, Venetensis in ea ordinatus episcopus, interfuit: sed alius plane a nostro, quem ego Paternum illum fuisse facile crediderim qui concilio Parisiensid III. circa annum Christi DLX. habito una cum Samsone subscripsisse legitur : licet hic Paternum Abrincensem præsulem, cujus ad Aprilis diem decimum sextum apud Surium vita conscripta extat, a Baronio et aliis intelligi non ignorem.

? Vid, supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 112.

Ibid. pag. 114.

De Samsone Eboracensi archiepiscopo, qui e majore Britannia pulsus inter Armoricanos metropolitico suo mu

Vid. Saussayi martyrolog. Gallican. c Tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 137. 140. d Ibid. pag. 317. • Nostri quoque Paterni obitus 15. Aprilis contigit. f Baron. ann. 559. sec. 32.

« AnteriorContinuar »