Imágenes de páginas
PDF
EPUB

qua nuper functi fuerant, a Patricio revocatos, indeque regem totumque populum ad fontem B. Patricii, juxta civitatem ad austrum, ab eodem baptizatos fuisse refert; hoc de situ et statu urbis illius præmisso procmio:

“ Advenit Patricius in urbem nobilem populo, situ amoenissimam, concurrentibus mari et flumine piscibus opulentam, commerciis famosam, planitie viridante affectuosam, glandiferis nemoribus consitam, ferarum lustris circumvallatam; quæ postea dicta fuit Dublinia. Hæc a convenis Norwagiæ et insularum populis exercitio peritissimis, omni armatura munitis, bello fortibus, dapsilibus pace, omni regno necessariis, in favorem regis Hiberniæ sub regina filia regis Norwagiæ initiata ; in posterum, per varias rerum vices, modo rebellis modo fæderata regno Hiberniæ extitit." Eum locum, cum aliis quibusdam ad urbis patriæ illustrationem spectantibus, ex manuscripto Jocelini codice desumptum, ante annos triginta ad doctissimum Camdenum transmisi: qui priorem ejus partem antiquæ suæ Hiberniæ descriptioni inseruit. Quod ideo hic monendum duxi, ne quis verba Jocelini a viro clarissimo citata in libris editis, qui totum hoc caput suo loco motum et varie mutatum exhibent, frustra perquirens, fidem nostram in disceptationem quæstionemque vocaret.

Habetur in libro Ballimotensi et Sliguntino de Dubliniensium conversione vetus carmen Hibernicum Beneneon sive Benigno, Patricii discipulo et in sede Armachana successori, attributum: quæ pars aliqua operis illius, quod de vita Patricii Jocelinuso editum ab eo affirmat, fuisse videatur. Ibi vero Athcliathæ rex Alpinus filius Æoli, de stirpe Donaldi Dubh-dainaigh, fuisse dicitur: et occasione filii ipsius Eochaidi sive Achaii (filiæ enim Dubliniæ nulla hic mentio) precibus Patricii a mortuis suscitati, Dublinienses cum rege suo Christi fidem suscepisse et, præter præsens oblatum munus, tres auri uncias Patricio et illius in sede Armachana successoribus singulis annis persolvendas se et posteros suos sempiterna religione obli

m Camden. Hibern. pag. 731. • Supra, pag. 373.

De quo supra, pag. 108.

gavisse traditur. Ex illa ergo die," inquit Jocelinus,

rex Alpinus et omnes Dubliniæ cives voverunt se et omnes posteros suos in servitium S. Patricii et Ardmachanorum primatum : statuentes ecclesiam juxta præfatum fontem extra civitatem, et aliam mansionem juxta ecclesiam sanctæ Trinitatis in civitate, ad occidentem ejusdem sedis · archipræsulis.”

Nempe duas habet Dublinia cathedrales ecclesias, alteram extra civitatis monia, S. Patricii nomine insignem; alteram in urbis medio sitam et S. Trinitati dicatam, intra cujus septa Dubliniensis archipræsulis ædes olim positas fuisse etiam ex GiraldoP didicimus. In Patricianæ ecclesiæ claustro, non procul a campanili, illum Patricii fontem vidimus, intra privatas ædes inclusum nuperrime et obstructum, ad quem Dublinienses neophytos ab eo fuisse baptizatos, juxta civitatem ad austrum, ex Jocelino jam audivimus. Altera, sanctissimo Trinitatis nomini consecrata, quæ Christi ecclesia vulgo dicitur, fornicibus subterraneis innixa surgit: de quibus in Nigro illius ecclesiæ libro ita legimus : “ Fornices sive voltæ fuerunt fundatæ per Danos ante adventum S. Patricii ad Hiberniam : et tunc temporis ecclesia Christi non fuerat fundata nec constructa prout nunc est. Quapropter S. Patricius celebravit missam in uno fornice sive volta, qui in hodiernam diem appellatur fornix sive volta S. Patricii. Deinde S. Patricius, cernens ingentia miracula quæ Deus ei ostenderat, prophetavit et dixit, Post multos annos futuros, hic erit ecclesia fundata et constructa ; et Deus laudabitur in ea post omnes ecclesias totius Hiberniæ."

In Laginiensi provincia, cujus sub finem pontificatus Eugenii III. Dubliniensis antistes constitutus est metropolitanus, Fiechum Ercæ filium (quem Hiberni Fjach find, et eodem sensu Feccum Album Tirechanus nuncupat) a B. Patricio Slebhtiensem episcopum ordinatum fuisse diximus?: quem, sexaginta sanctis ad Deum ante se præmissis, Slepti sepultum fuisse Jocelinus' asserit. Themoriam

P Girald. Cambrens. topograph. Hibern. distinct. 2. cap. 46.
9 Supra, pag. 374.

r Jocelin. cap. 117.

quidem hic Probus nominat : sed Slebhti alii omnes et viventi et defuncto sedem illi assignant ; in quibus et tripartiti operis auctor, ita rem referens: “Ordinavit S. Patricius de gente Laginensium alium episcopum nomine Fyacha virum religiosissimum : qui jussione beatissimi Patricii gentem Ceanselach ad fidem convertit et baptizavit; quæ gens major atque potentior pars Laginensium est. Qui episcopus Fyacha fortiter carnem suam cum vitiis et concupiscentiis attrivit : et in sua civitate Sleibhti juxta flumen Berbhat in Campo Albo suæ vitæ sanctissimæ finivit cursum."

Hymni Hibernici, qui Fiecho tribuitur, Scholiastes ipsi et ejus successoribus totius Lageniæ archiepiscopatum collatum fuisse notat. Vitæ tamen Brigidæ scriptor anonymus Kildariamsuo tempore metropolim Laginensium fuisse affirmat: eamque Cogitosus maximam" civitatem et metropolitanam, ejusque præsulem archiepiscopum* Hiberniensium episcoporum appellat. Alii vero Fernensem ecclesiam, ut supra monuimus, S. Ædani sive Moedhdogi cathedram, totius Lageniæ metropolim constituunt. Ita enim in vita Ædani legimus : “ Magna civitas in honore S. Moedhdog ibi crevit, quæ vocatur Ferna. Deinde facta synodo magna in terra Laginensium decrevit rex Brandubh, et tam laici quam clerici, ut archiepiscopatus omnium Laginensium semper esset in sede et cathedra sancti Moedhdog. Et tunc sanctus Moedhdog a multis Catholicis consecratus est archiepiscopus." Et in vita Molyngi quoque : “ Adductus S. Molyng ad prædictam civitatem, constitutus est ipse archiepiscopus in sede et cathedra S. Moedhdog. A rege jam Laginensium Brandubh filio Eathach constitutum est, nt archiepiscopatus Laginensium in civitate sancti Moedhdog esset. vitas vocatur Ferna, quæ est in terra gentis Kenselach.”

Sed maxime memorabile est, quod de septem filiis Amalgaidh sive Amhlaich regis Connaciæ, a quo tractus

Ipsa ci

Supra, pag. 410.

t Barrow. " Supra, cap. 15. pag. 163. w Cogitos. vit. Brigidi tomo. 5. antiqu. lect. H. Canis. pag. 641. * Ibid. pag. 626.

y Supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 113.

[ocr errors]

terræ in eadem provincia Tire-Auly dictus nomen accepisse putatur, et duodecim hominum millibus uno die ad fidem a Patricio conversis et baptizatis refertur : cui “ populo? noviter ad Christum converso magistrum Mancenum, virum religiosum et optime in Scripturis sanctis exercitatum," ille præfecisse legitur. Eam conversionem Ninius ita commemorat, de Patricio nostro scribens: “ Duodecim millia hominum in una regione Connachta ad fidem Christi convertit et baptizavit: et septem reges qui erant filii Amolgith in uno die baptizavit.” Eadem ad annum CCCCXCI. repetit Matthæus Florilegus : et “ septem regum filiorum Almogith uno die baptizatorum” meminit etiam Vincentius". Neque aliam habuisse originem exterorum illam opinionem facile mihi persuadeo, qui unam hanc provinciam a tota insula distinguere nescientes, universam Hiberniam a septem regibusb Patricii tempore administratam fuisse crediderunt.

Patricius, “dum Scotorum regi de Christi passione prædicaret, stans ante eum et appodians se super ferulam quam manu tenebat et casu pedi regis superposuerat, cum aculeo pedem perforavit. Rex vero credens sanctum episcopum ex industria hoc facere, et se aliter fidem Christi non posse suscipere nisi similia pro Christo pateretur, patienter sustinuit. Sanctus hoc tandem intelligens obstupuit, et precibus regem sanavit." Habet ista in legenda sua Jacobus Januensis : quæ ad Almogittum illum regem officiis canonicorum Lateranensium a Pio V. approbati concinnator, ad Momoniensium regem Ængusum sive Æneam Nadfraichi filium Joceiinuse et reliqui vitæ Patricianæ scriptores accomodant. De hujus vero conversione in opere tripartito ita legimus : “ Gloriosus præsul Patricius, seminata in regionibus Laginensium fide, viam suam ad fines Mumonensium direxit : transiensque terram Ossargy', quæ est occidentalis Laginensium plaga, intravit in terram Nandesi, quæ est orientalis Mumoniæ

2 Jocelin. cap. 59.

a Vincent. spec. hist. lib. 20. cap. 23. b Supra, pag. 411,412.

( Legend. aur. cap. 49. d Ofic. canonic. Regular. Lateranens. Mart. 16. edit. Venet. ann. 1586. e Jocelin. cap. 7 4.

I Ossory

pars.

Et audiens rex Mumoniensium filius Nafroich nomine Ængus adventum S. Patricii, occurrit illi in campo Femyn, qui est in terra Nandesi. Et gavisus est rex in adventu S. Patricii, multum desiderans credere et baptizari. Adduxitque sanctum pontificem secum cum honore et lætitia ad suam civitatem regalem nomine Casseal, quæ est in regione Eoghanacht. Et ibi credidit Deo rex Ængus, et baptizatus est.”

Cum quibus conjungenda, ex vita Albei, illa: “ Cum B. Albeus audisset quod Patricius regem Mumonensium Engussum filium Nefrich converteret ad Christum, et esset cum eo in civitate regali Casel: venit ut eos salutaret. Rex autem et Patricius gavisi sunt in adventu Albei; et ille est gavisus eos videns. Ibih vero accepit Patricium magistrum suum S. Albeus: quia valde erat humilis. Tunc rex Ængus et Patricius ordinaverunt, ut in civitate et cathedra S. Albei esset archiepiscopatus omnium Mumonensium semper.” Et ex vita Declani, “Commanentes in civitate Caissyl S. Patricius et S. Albeus sanctusque Declanus, cum multis sanctis suis discipulis, apud regem Ængusa, multa bona rigoris Christiani constituerunt. Et ibi rex Ængusa et S. Patricius, cum omni populo, ordinaverunt archiepiscopatum Mumoniæ in civitate et in sede S. Albei, qui tunc ab eisdem archiepiscopus ordinatus est, per seculum. Et constituerunt S. Declano quos de gentilitate ad fidem convertit, gentem scilicet Nandesi, ut ipsi in parochia episcopatus ejus essent, quæ est magna et clara ; et ut Hibernienses in aliis locis S. Patricio servirent, ita et Nandesi gens suo patrono S. Declano omne exhiberent sub Deo obsequi

Inde S. Patricius, archipontifex et patronus totius Hiberniæ, versum sequentem Scotica lingua, quasi quoddam oraculum legis vigorem habens et privilegia his sanctis concessa cantavit. Quem versum familia S. Albei et familia S. Declani noluerunt pro se vel rhythmice seu metrice in Latinum verteremus, sed majoris auctoritatis ei conciliandæ gratia, illum proprio et genuino quo pronunciatum et compositum est a S. Patricio idiomate, pro digni

um.

8 Muigh-Feaimin.

1. Vide supra, cap. 16. pag. 355.

« AnteriorContinuar »