Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tio, data Perusii, Idus Augusti, anno Domini MCCLII. pontificatus Innocentii IV. anno X.

De Ard-machæ sive Altimachæ primordiis, a salicibus quibus consita fuerat Druim-sailech aliquando appellatæ, apud Probum, libro secundo de vita Patricii, hæc habetur narratio : “ Fuit homo quidam dives et honorabilis in regione orientalium, cui nomen erat Daire: quem rogans S. Patricius, petiit ab eo ut aliquem locum daret ei, ubi monasterium construeret, et sanctæ conversationis religiose viventibus mansionem præpararet. Respondit dives ille, dicens ad S. Patricium: Ecce terra coram te est; dic ergo mihi, quem locum desideres ad inhabitandum. Peto, inquit S. Patricius, illam altitudinem terræ, quæ nominatur Saileg, dones mihi ad inhabitandum ; ut construam ibi locum ad cultum divinum. At ille noluit dare sancto viro terram altam quam petierat, sed dedit illi locum alium in inferiori terra: et habitavit ibi S. Patricius cum suis." Hic vero orientales appellat Probus Oriel sive Oirc-giall regionis incolas ; quæ olim Louthianum, Armachanum et Monachanensem comitatum complexu suo continebat. Unde Ultos sive Ultanos, regionis Ullagh sive Ulidiæ, id est, Dunensis comitatus incolas, secernit tripartiti operis author “ ab illis qui dicuntur Airgialla, in quorum regione est summa civitas Patricii Ardmacha." In eodem quoque tripartito opere de jam dicto Dairo sive Dario ista legimus : “ Fuit quidam homo dives multum et honorabilis in aquilonali Hiberniæ plaga, nomine Dare; in regione scilicet quæ modo dicitur Airthir. Gloriosus præsul Patricius ipsum divitem rogavit, ut aliquem locum daret sibi, ubi habitaret cum suis. Deditque ei Dare locum quendam parvum, nomine Fearta, qui est in orientali plaga civitatis Ardmachæ; in quo jacet soror S. Patricii Lupita, sicut superius diximus : et ibi habitavit S. Patricius aliquo tempore."

In libro Hibernico Dairus ille filius fuisse dicitur Finchadæ, filii Eoghani sive Eugenii filii Niallani ; et locus habitationis ipsius Raith-Daire, alter vero B. Patricio ab eo donatus Deæ-fert appellatur. “ Est autem locus angustus," inquit Jocelinus", secus Ardmachiam situs, tempore moderno Festum miraculorum nominatus.” Hibernis enim Fearta miraculum denotat. De ipsa vero Ardmacha, B. Patricio a Dairo postea donata, Probus adjicit: “ Accepit ab eo S. Patricius prædium optatum et placitum sibi; et ædificavit in eo monasteria et habitationes religiosorum virorum. In quo loco nunc civitas est Arithmache nominata ; ubi sedes episcopatus et regiminis est Hiberniæ.” Quod Jocelinusa plenius ita explicat : “ Civitatem itaque egregiam situ, forma, quantitate, ambitu, angelicis indiciis designatam, fundavit Patricius et extruxit, divinitus adjutus ad unguem perduxit. Cives quoque duodecim, quos studiose undecumque collegit, discrete delegit, ad inhabitandum in eam introduxit, introductos fidei Christianæ Catholicis institutis atque dogmatibus diligenter instruxit. Ecclesiis autem honesto ac spirituali schemate fabricatis urbem eandem venustavit. Clerum etiam ad divini cultus obsequium, ad regimen animarum, ad Catholici populi eruditionem, in ipsis ordinavit: monasteria monachis, et alia sanctimonialibus, replevit, omnisque perfectionis institutis erudivit :" et pauculis interjectis : “ Cathedram archiepiscopalem in eadem urbe collocavit; et ut sedes illa totius Hiberniæ esset primaria metropolis et magistra, animo statuit." Quibus et brevem illam ex officio S. Patricii annotationem adjicere liceat : “ In civitate Ardmachana totius insulæ sedem primam et metropolim constituit ;" et ex opere tripartito alteram, “ Ibi B. Patricius magnam civitatem, quæ dicitur Ardmacha instituit ; in qua est omnis archiepiscopatus Hiberniæ: quam valde dilexit S. Patricius, et in qua constituit summum suum honorem per secula. In ipsa jam civitate, scilicet Ardmacha, summum studium literale manet semper.'

y Supra, pag. 381.

Primatum sedi Armachanæ delatum fuisse, non ob Patricii solius sed etiam ob aliorum sanctorum in ea conditorum honorem, Guilielmus Neubrigensis autumat.

« Ar

2 Jocelin. cap. 161.

a Ibid. cap. 165. b Offic, Patric, lect. 6. edit. Paris. ann. 1620.

demachiæ," inquit ille“, “ esse dicitur prima sedes Hiberniæ, propter honorem beati Patricii atque aliorum indigenarum sanctorum, quorum ibidem sacræ reliquiæ requiescunt.” At reliqui omnes uni Patricio hoc acceptum referunt: de quo, in Hiberniæ topographia, Giraldus Cambrensisd: “ Baptizatis catervatim populis, et tota jam insula ad fidem Christi conversa, apud Ardmacham sibi sedem elegit: quam etiam quasi metropolim constituit, et proprium totius Hiberniæ primatiæ locum:" et ante eum, in Malachiæ vita, Bernardus Clarævallensis. Illius “reverentia et honore, tanquam apostoli illius gentis qui totam patriam convertisset ad fidem, sedes illa, in qua et vivus præfuit et mortuus requiescit, in tanta ab initio cunctis veneratione habetur; ut non modo episcopi et sacerdotes, et qui de clero sunt, sed etiam regum ac principum universitas subjecta fuerit metropolitano, et unus ipse omnibus præsit."

Illius vero, cujus ex opere tripartito facta est mentio, summi studii literalis, sive academiæ in urbe Armachana constitutæ, Gildam Albanium, quem Balæus, Harpsfeldius et Pitseus Patricii nostri faciunt discipulum, rectorem aliquando extitisse, confirmat Caradocus Lancarvanensis ; ita de eo scribens : “ Gildas Brittonum historiographus túnc remanens in Hibernia, studium regens et prædicans in civitate Ardmaca, audivit fratrem suum ab Arthuro rege interfectum fuisse.” Sed quam fidem mereatur quod, ex antiquo nescio quo monimento ante aliquot annos Oxoniæ reperto, in suis antiquitatum Hibernicarum collectaneis refert Florentius Mac-Cartinus, nondum intelligo: “tot Ardmachæ collegia extitisse, ut studiosorum census septem milium numerum excesserit.” Certius est, quod ex historiis patriis idem recitat: “ Turgesium Danorum sive Norwagiensium ducem, urbe Ardmachana occupata, Farananum primatem una cum omnibus religiosis et studiosis inde expulisse:” quod et cum Faranani temporibus convenit, quem ab anno DCCCXXXIV. ad DCCCXLVIII. Ardmachanæ sedi præfuisse aliunde didicimus ; et cum Turgesii, sub cujus ductu Norwagienses, Hiberniam “annos circiter triginta occupantes, etế gentili furore debacchantes, ecclesias fere omnes destruxisse” scribit Giraldus Cambrensis.

• Neubrigens. de reb. Angl. lib. 3. cap

9. d Girald. topograph. distinct. 3. cap. 16. e Vid. supra, cap. 15. pag. 218.

Et in Francofurtensi quidem editione, Norwagienses cum Turgesio huc dicuntur appulisse anno octingentesimo trigesimo octavo. Verum ab omnibus quos consului Giraldi manuscriptis exemplaribus verba illa aberant: et triginta Norwagiensis hujus tyrannidis annos ab anteriori epocha esse deducendos, ex Northmannorum sive Norwagiensium horum chronicis colligimus. Quæ cum Scotos a Northmannis, id est, Hibernos a Norwagiensibus', per annos plurimos tributarios effectos fuisse doceant; anno de-, mum DCCCXLVIII. pristinam ab eis recuperatam fuisse libertatem ita indicant : “Scoti super Northmannos irruentes, auxilio Dei victores, eos a suis finibus propellunt. Unde rex Scotorum ad Carolum (Calvum) pacis et amicitiæ gratia legatos cum muneribus mittit ; viam sibi petendi Romam concedi deposcens.” Hoc vero ipso anno, qui Turgesianæ tyrannidis videtur fuisse postremus, expulsi Farannani locum suscepisse putatur Dermitius; et uterque post quadriennium ex hac vita migravisse. Unde in Ultoniensibus annalibus, ad annum DCCCLI. qui nobis DCCCLII. est, scriptum legimus :

“ Duo hæredes S. Patricii, nempe Forannanus scriba, episcopus et anachoreta, et Dermitius episcopus, sapientissimus omnium doctorum Europæ, quieverunt. Vastatio Armachæ per Gentiles, die Paschæ.” In iisdem præterea annalibus sequentia hæc annotata invenimus: “Anno DCCCLXXVIII, Mælcobus filius Crumvaili antistes Armachanus, et Moctheus lector, capti sunt a Gentilibus," illis videlicet Norwagiensibus.“ Anno DCCCXCVIII. Bressalus lector Armachanus mortuus

[ocr errors]

'Girald. Topograph. disctinct. 3. cap. 42. & Ibid. cap. 37.

h Chronic. de gest. Normannor. tomo 2. hist. Franc. scriptor. ab Andr. du Chesne edit. pag.

525. 1 “Northmanni procedentes de Scanzia insula, quæ Northwegia dicitur; in qua habitant Gothi ct Huni atque Daci.” Ibid. pag. 524.

est.

Anno DCCCCLII. Mæl-Patricius filius Coskani, lector Armachanus, obiit.” Et, lectorum successione deinceps continuata : “ Anno MCII. Mugronus (-Mungair, Armachiæ et totius occidentalis Europæ lector primarius, multis testibus præsentibus, tertio Nonas Octobris vitam feliciter finivit." Et, Anno MCVII. MælPatricius 0-Druranus munus lectoris Armachiæ suscepit die S. Ailbeo dicato." Quæ idcirco commemoravimus, ut Armachanæ academiæ, inter medias Norwagiensis tempestatis procellas emergentis, aliqua deprehendi possent vestigia.

Ab Armachana ad Dubliniensem civitatem jam accedo, Hibernis bajle-athacliath, et prima compositionis parte omissa, quæ generaliter oppidum denotat, Athcliath nuncupatam: de qua, vitæ S. Cæmgeni sive Keivini scriptor: “ Civitas Ath-cliath est in aquilonali Laginensium plaga super fretum maris posita ; et id Scotice dicitur Dub-lein, quod sonat Latine nigra therma: et ipsa civitas potens et belligera est, in qua semper habitant viri asperrimi in præliis et peritissimi in classibus.” Et Jocelinus, in vita B. Patricii, “ Discedensk Patricius de Midiæ finibus, versus Lageniam evangelizandi gratia dirigebat gressus. Cumque iter agens devenisset trans flumen Finglas nomine ad quendam collem, a pago Ath-cliath, qui modo dicitur Dublinia, uno ferme miliario distantem; considerans locum et circumjacentia ejus et benedicens, in hanc fertur prophetando prorupisse vocem. Pagus iste nunc exiguus, eximius erit; divitiis et dignitate dilatabitur: nec crescere cessabit, donec in regni solium sublimetur.” Idem tamen postea, eorum quæ dixerat parum memor, non exiguum pagum, sed in regni solium jam tum urbem sublimatam fuisse significat: quum Alpini' Dubliniæ regis filium Eocchiad (ut est in MS. vel Eochadh, ut Antverpiensis habet editio; pro quo in posteriore Parisiensi Cochadh perperam habetur expressus) et filiam Dubliniam (quæ, ut ille fabulatur, civitati nominis sui contulit vocabulum) ad vitam,

* Jocelin. cap. 69. lib. impress. cap. 68. MS. ! Id. cap. 71. lib. impress. cap. 98. MS.

« AnteriorContinuar »