Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et dimisso in fide plena et pace bona præfato Dicone, migrantes de regione illa, et ad dexteram manum dimittentes omnia loca, in portum qui vocatur Colbdi bene et prospere delati sunt.”

Nominis hujus Colbdi in hodierno nostro Colp aliquod adhuc relictum est vestigium : qui locus non longe a portu urbis Pontanæ, et ostio Buvindi vel Boini fluminis, positus conspicitur. Hic B. Patricius“ navem” suam cum armamentis ejus S. Lumano nepoti suo custodiendam commisit, injungens illi, ut saltem quadraginta diebus in illis partibus commorando istam obedientiam sustineret, dum ipse ad ulteriora interim regionis loca ad prædicandum pergeret." Ipse vero, "pernoctandiq gratia, in cujusdam viri venerabilis qui vocabatur Sesgnen declinavit domum. Paterfamilias Patricium gratanter hospitio collegit; sperans salutem domui suæ affuturam ex hospite tanto. Nec fefellit eum spes sua : quia prædicante Patricio verbum salutis, credens baptizatus est cum omni domo sua. Habebat vir ille filium: quem sanctus unda salutari abluens, ac nomen ei ex re adaptans, nominavit Benignum. Et vere, sicut vocabulo, sic et vita et moribus erat benignus; dilectus Deo et hominibus, in terra et in coelo gloria et honore dignus. Hic sancti præsulis lateri firmiter adhæsit; nec ab illo avelli ullatenus potuit.” Ita Jocelinus. Paulo aliter rem exponit Tirechanus, sic de Patricio scribens: “Primo venit ad vallem Sescnani, et ædificavit ibi ecclesiam primam, et portavit filium Sescnenium nomine episcopi secum; et reliquit ibi duos filios peregrinos. Vespere vero venit ad ostium Ailbine, ad quendam virum bonum, et baptizavit illum : et invenit cum illo filium placitum sibi, et dedit illi nomen Benignum qui colligebat' pedes Patricii inter manus suas et pectus ; et noluit dormire apud patrem et matrem, sed flevit nisi cum Patricio dormiret." In Hibernicis tamen sanctorum genealogiis Sescneni filium Benen fuisse legimus: ita enim Hiberni illum vocitant, quem Stephanum, Beneneum et Benignum Probus nominat:

p Jocelin. cap. 51.

9 Id. cap. 39. r Colligabat. · Probus, in fin. lib. 1. et init. lib. 2. vitæ Patr.

“ Contigit eo tempore, ut rex Logareus maximam ageret solennitatem idololatriæ in Themoria : quam gentiles multis incantationibus, et magicis inventionibus, et sacrificiorum superstitionibus summo studio celebrare solebant. Congregatis ergo tunc regibus et optimatibus populi, ducibus, principibus, satrapis, et magistratibus, insuper et magis atque incantatoribus, aruspicibus, et omnis artis inventoribus ac ductoribus : Logareus rex cogitabat solennitatem illam in Themoria, velut quondam Nabuchodonosoru in Babylonia, cum canticis et citharis, sistris et lyris, et omnis generis carminibus celebrare.” Patricius vero "ad" quendam locum in campo Breg qui dicitur Ferta-fer-feich pervenit, disposuitque pascha ibi celebrare. Paschalis enim solennitas illa nocte erat : et eadem nocte in Themoria maxima festivitas ritu gentili, in memoria annali ipsius castri regalis, quam Scoti Feys-teamrach* nominabant. Mos erat gentilibus in illa solennitatis nocte prædictæ, ut non accenderetur neque videretur ignis in omni provincia Teamrach, donec prius in Themoria rogus accenderetur foris maximus, qui posset undique conspici. De hoc ritu gentili pater Catholicus Patricius non curans, accendit ignem suum consecratum : et ipse a Themoria cum magna admiratione visus est. Videns autem quidam magus hunc ignem, dixit coram rege: Nisi ignis ille citius extinguetur in hac nocte, ipse qui eum accendit principatum in tota Hibernia tenebit et successores ejus in æternum."

Accersito ad regem per nuncios Patricio, “Unus ex juvenibus regis Ercus nomine filius Dego videns S. Patricii vultum, divino nutu surrexit ante sanctum, et dedit ei honorifice locum suum ad sedendum, contra præceptum regis et magorum. Et benedixit illum S. Patricius archiepiscopas, et sedem coram omnibus promisit ei æternam in cælo. Et beatus juvenis Ercus ibi Deo credidit, et effectus est vir sanctus et mirabilis ; cujus vita miraculis fulget. Ruem ipse Patricius post tempus episcopum consecravit, qui vitam felicissimam in sua civitate Slane in regione Breg, prope fluvium pulcherrimum et fertilem Boyn, duxit." Hæc tripartiti operis auctor : ex quo restitui poterit Probi ille locus : “ Unus a Domino instigatus noluit obedire dictis magorum, nomine Bereg filius Dego; cujus reliquiæ nunc venerantur in civitate quæ vocatur Hylane. Hic, inquam, surrexit et benedixit Patricio, et credidit per eum Deo æterno." Nam et Eirc filium Dego Maccuthenus hunc appellat: et in civitate Slaniæ, quæ in orientali Midia nomen adhuc retinet, et nobilissimis Fleminganæ sive Flandrensis familiæ proceribus baronis tribuit titulum, eum ad coelestia migravisse, Jocelinus etiam confirmat. Hunc vero primum Slaniæ episcopum anno Domini DXIV. ætatis suæ nonagesimo quievisse, nostri annales indicant.

I Probus, lib. 1.

u Dan. cap. 3. w Op. tripartit. de vita Patricii, lib. 2. vid. Probum, lib. 1. et Jocelin. cap. 40. * Id est, Festum Themoriæ.

Sequenti etiam die suæ solennitatis," inquit Probus”, “ hoc est in die sancto paschæ nostræ summæ festivitatis, recumbentibus simul regibus et principibus et magis totius Hiberniæ apud Logareum regem (festus enim dies maximus ab eis tunc agebatur Themoriæ) manducantibusque illis et bibentibus vinum cum jucunditate, tum pro festivitate regis, tum quia mortem evaserant perendie: sermocinantibus aliis, et aliis cogitantibus de his quæ facta fuerant a S. Patricio; repente inter omnes ipse sanctissimus pontifex cum duobus tantum viris (ut contenderet de fide sancta, et verbum Dei prædicaret in Themoria coram omnibus nationibus Hiberniensium tunc illic collectis) ostiis clausis, secundum hoc quod de Christo legitur“, apparuit. Eo igitur intrante cænaculum Themoriæ, nemo de omnibus ad adventum ejus surrexit, præter unum, hoc est Dubtag poetam optimum : apud quem tunc temporis erat quidam adolescens poeta, nomine Pheg, qui postea mirabilis episcopus factus est in Themoria ; cujus reliquiæ nunc venerantur ibidem. Hic videlicet Dubtag solus ex gentibus illo die ob honorem S. Patricii surrexit : unde et benedixit ei vir Domini Patricius; crediditque Deo primus in illo die, et reputatum est ei ad justitiam."

Qui vero hic Pheg Themoriensis, ab aliis Fiechus

2 Prob. vit. Patric. lib. 1.

Jocelin. cap. 41. a Johan. cap. 20. ver. 19.

sua.

Slebhtiensis ecclesiæ episcopus nominatur. Is hymni Hibernici auctor fuisse creditur in B. Patricii laudem compositi : cujus scholiastes, magistrum ipsius Dubthach Mac Hulugair, cum Maccutheno et Hibernico vitæ Patricii scriptore, appellat. Illius conversionis historiam operis tripartiti scriptor ita breviter exponit : “ Omnes fores castelli divinitus apertæ sunt sancto; et intravit in domum regis : et tunc rex prandebat. Et nolens rex honorem dare sancto, nemini præcepit ut surgeret ante eum de sede

Sed Dei dispensatione comes regis Dubtachus filius Vulgayr surrexit coram sancto, et dedit ei locum suum; et credidit ipse Deo." Qui deinde, ut Jocelinus addit, “ baptizatus et in fide Christi confirmatus, carmina quæ quondam studio florente peregit in laudem falsorum Deorum, jam in usum meliorem mentem mutans et linguam, poemata clariora composuit in laudem omnipotentis Dei et sanctorum ejus præconium."

Anselmus Cantuariensis archiepiscopus Fingarem sive Guignerum, cujus acta ille descripsit, primum et solum Patricio assurrexisse narrat ; ita rem totam referens : Patricii “ adventu fama vulgante præcognito, septem insulæ reges cum pontificibus idolorum, cum satrapis ejusdemque gentis non minima multitudine, in sancti convenere occursum. Hos sanctus Domini fide integer et devotione plenus aggrediens, cæpit eis evangelium Christi cum fiducia prædicare, et in Jesu evangelizare salutem. Verum quia vas plenum absinthio, nisi prius amaritudine pulsa, alterius liquoris non admittit dulcedinem : illi, adhuc pleni spiritu superbo, doctrinam salutis recipere noluerunt. Sed cernentes humilitatem, et vilitatem habitus, attendentes non thesaurum latentem interius, sanctum et vere apostolicum virum penitus contempserunt. Fuit inter jam dictos reges nobilior unus ac potentior omnibus, nomine Clito. Huic erat filius adolescens bonæ indolis, vocabulo Fingar, electione divina præcognitus, et sancti Spiritus jam gratia perfusus. Hic ex universis solus sancto assurgens Patricio, quo potuit honore, virum Dei suscipiens cessit, et in loco quo sederat ipse eum sedere fecit. Iratus pater severus et indignatione grandi succensus in filium, dicens, quod Deorum suorum intenderet evacuare culturam, et novam Christianorum per sanctum Patricium introducere legem, regno expulit, et solo fecit exhæredem paterno. Cui plures ex nobilibus Hiberniæ procreati adolescentes dulcissimo amore conjuncti, pariter profecti coexules, terra marique minorem in Britanniam pervenerunt.” Hæc Anselmus : cum cujus septenario regum Hiberniæ numero et illud conferri poterit, quod in vitæ S. Frigidiani Lucensis episcopi (cujus meminit Gregorius“) initio legitur: “ Beatus Frigidianuse filius fuit magni regis Ultoniæ : Ultonia enim majus est regnum Hiberniæ. Hæc quidem insula est in oceano septentrionali versus occasum proxima Britanniæ. In hac itaque insula septem reges, una cum Almogit rege Scotorum, S. Patricius sacro baptismatis fonte purificavit. In quorum numero fuit rex Ultoniæ.”

b Supra, pag. 374.

• Jocelin. cap. 44.

Quæ de concertatione Patricii et magorum, quos Druidas liber Hibernicus vocat, et viri sancti adventum ante triennium prædixisse narrat, coram rege Læogario Themoriæ peracta referuntur, apud Probum et Jocelinum videri possunt. Relicto vero Læogario, in perfidia obdurato, “gloriosus pontifex Patricius" ut est in opere tripartito, “ ad locum agonis regalis qui dicitur Tailltean', ad alterum filium Neill nomine Carore, qui erat frater Læogarii regis, perrexit. Tres enim fratres erant; Læogarius rex, Carbre et Conall.” Sed Carbre jam nolente credere," venit S. Patricius ad alium filium Neill, fratrem Læogarii regis et Carbre, nomine Conallum: qui suscepit eum cum gaudio magno. Baptizavitque S. Patrícius Conallum : et obtulit ei Conallus omne castellum suum, dicens ei: Fac tibi hic monasterium et civitatem, et ego faciam mihi aliud habitaculum prope. Et fecit ibi S. Patricius monasterium, et designavit civitatem quæ dicitur Domnach Padraig. Designavitque S. Patricius castrum Conallo, prope monas

d Gregor. dialog. lib. 3. cap. 9.

e Offic. Frigidiani, lect. 1. apud Augustin. Ticinens. Elucidar. Christianar religionum, part. 4.

í Teltan, in orientali Midia. vid. Jocelin. cap. 53.

« AnteriorContinuar »