Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur: quæ si ibi desunt, et necessaria creditis, destinabimus; quanquam qui diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat evidenter cognoscat."

Ad hanc Hormisdæ epistolam respondens Johannes Maxentius, Augustini et Fausti dogmata inter se comparat: id quod consulto a se factum ait, "ut cum in brevi collata ad invicem contraria sibi reperta fuerint, evidenter clareat libros Fausti esse hæreticos; sicque confundantur omnes, qui eos hactenus defendunt Catholicos: quorum principem et auctorem Possessorem Africanum episcopum" fuisse affirmat: in quem idcirco, re confecta, (Faustum enim et Pelagianos egregie refellisse agnoscit et Bellarminus) ita demum insultat. "Eat nunc Possessor, et adhuc in pernicie propria, et eorum qui sibi consentiunt, defendat Fausti libros Catholicos; quos non solum scriptis sanctissimi viri Augustini, verumetiam summorum et præcipuorum Christi apostolorum sententiis contrarios penitus veritas docet: sicut hoc loco manifesta ratione probavimus."

Johannem hunc Maxentium, et socios ejus monachos Scythas, fuisse palam Eutychianos perfidos, pontificii palatii magister Johannes Maria Brasichellanush, asserit a Cæsare Baronio' (sive ipse, sive ex quo ista videtur descripsisse, Thomas Malvenda) misere hic seductus; quum reipsa Chalcedoniensis concilii acerrimos contra Eutychianos defensores illos extitisse clarius sit, quam ut ullis novorum hominum præstigiis eludi possit. Alio vero erroris genere, hunc eundem S. Johannem Maxentium, Gallum, monachum et abbatem Pictaviensem, congregationis Gallicanæ Floriacensis fuisse, affirmat in lignok vitæ Arnoldus Wion, et eum in apparatu sacro secutus Antonius Possevinus: Gallicanum Maxentium, qui Pictonum

e Celestini, ut videtur. De quibus supra cap. 11. op. tom. 5. pag. 415.

f Biblioth. patr. tom. 6. pag. 380.

Bellarmin. catalog. script. ecclesiastic. in Jo. Maxent.

h Tom. 1. indic. expurgator. edit. Romæ anno 1607. in censura tomi 4. bibliothecæ patrum.

i Baron. ann. 519. et 99, 101.

k Wion. lib. 2. cap. 70.

celebri monasterio et oppido S. Maixent nomen dedit, confundens cum Johanne viro erudito, Antiocheno presbytero, quem contra Faustum scripsisse, ex Adonis Viennensis chronico ostendimus. Ex hac enim ipsa Johannis Maxentii adversus Hormisdam epistola ad verbum desumpta invenimus, quæ de Augustini et Fausti doctrina contraria ex Adone eo locom retulimus: "S. Augustinus" ita humanum arbitrium liberum docet; ut illuminatio, virtus et salus illi a Christo, et per Chistum, et cum Christo sit. Faustus vero ita liberum Christianum arbitrium docere conatur; ut illuminatio, virtus et salus, non a Christo, sed natura sit:" quod discrimen deinde plenius Johannes hunc in modum explicat:

"Ille nos Christianos, fideles atque obedientes Deo salubriter per gratiam Christi, quam nobis per incarnationis suæ donavit præsentiam, esse definit: iste, juxta profana commenta Pelagii, naturaliter esse discernit. Refutans namque callide ejusdem Pelagii sensum, et quasi exprobrans quod omnino Christi negaverit gratiam; necnon et illos, qui nullis præcedentibus meritis, juxta apostolum, gratiam Dei hominibus dari fatentur: ipse quasi sapientissimus et prudentissimus, novus novæ pravitatis apostolus, gratiam Dei secundum meritum fidei et laboris dari, nititur edocere; ut jam sic Dei gratia non sit gratia. Nam quum nemo obediat sive laboret nisi volens, nemo velit nisi scierit quid ei conveniat laborare: iste post scientiam et voluntatem seu obedientiam humano labori adjungit gratiæ adjutorium; ut videlicet gratia et labor humanus (cujus possibilitatem non per eandem gratiam, sed naturaliter inesse omnibus asserit) pariter sociati, reliqua perficiant opera. Et hoc quidem se pollicetur defendere: postea autem immemor sui promissi, totam plenius gratiam evacuare convincitur."

Cujus vero ecclesiæ Johannes presbyter fuerit, etiamsi

Vid. Gregor. Turonens. hist. Franc. lib. 2. cap. 37.

m Supra cap. 13. op. tom. 5. pag. 497.

Jo. Maxent. respons. ad ep. Hormisd. biblioth. patr. tom. 6. pag. 380. edit. Colon.

penitus.

non expressisset Ado, ex ipsius confessione satis potuisset intelligi; ubi libellum citans quem de fide sua ad Theodosium scripserat Flavianus, HUJUSP urbis episcopum illum nominat. Unde apparet, ex urbe Antiochena a Maxentio et sociis illam fidei suæ confessionem ad legatos fuisse missam, quos Constantinopolim anno DXIX. Hormisda Romanus pontifex destinaverat. In cujus confessionis parte posteriore, cur de gratia Dei agendum sibi putarent, hæc ab eis ratio est reddita: "Quid jam de gratia Dei (non qua creamur, sed de ea qua recreamur et renovamur) sentiamus, breviter exponentes; sanctitati vestræ necessario credimus facere debere manifestum. Eo quod etiam in hac parte inimici gratiæ Dei, id est, Pelagii et Celestii sectatores nimium nobis infesti esse videntur." Deinde de statu innocentiæ et lapsus atque gratiæ necessitate sententia sua explicata, quid de libero arbitrio credi oporteat sic exponunt.

"Liberum naturale arbitrium ad nihil aliud valere credimus, nisi ad discernenda tantum et desideranda carnalia sive secularia; quæ non apud Deum, sed apud homines possunt fortassis videri gloriosa: ad ea vero quæ ad vitam æternam pertinent, nec cogitare, nec velle, nec desiderare, nec perficere posse, nisi per infusionem et inoperationem intrinsecus Spiritus sancti, qui est etiam spiritus Christi. Spiritum enim Christi qui non habet, hic non est ejus. Quod si quis credit in Christo, jam Christi est. Sicut et verum est, non utique per donum naturæ, sed per Spiritum sanctum est, qui Christi est. Qui jam credit in eum, qui justificat impium, ut confiteatur, quia Dominus est Jesus: quod nemo potest dicere, nisi in Spiritu sancto. Quapropter anathematizamus eos, qui naturale aut substantiam aliquam dicunt esse peccatum. Abominantes etiam eos, qui contra vocem apostoli audent dicere, nostrum est velle, Dei vero perficere; cum idem doctor et velle et perficere donum testetur esse divinum, ipso dicente: Deust

P Maxent. Confess. fidei; biblioth. patr. tom. 6. pag. 371.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

enim est qui operatur in vobis, et velle et perficere pro bona voluntate. Credentes etiam omnes ab Abel usque ad Christum, si qui salvati sunt, ea gratia qua et nos esse salvatos." Similiterque anathematismos" suos ita concludunt: "Anathematizamus omnem sensum Pelagii et Celestii, et omnium qui illis similia sapiunt; suscipientes omnia quæ in diversis locis contra ipsos acta sunt et scripta a præsulibus apostolicæ sedis, id est, Innocentio, Bonifacio, Zosimo, Celestino, Leone, Attico etiam Constantinopolitano, Augustino et Africanæ provinciæ episcopis."

σύγχρονος:

Agebant eo tempore in Sardinia sexaginta Byzacenæ provinciæ episcopi, a Thrasamundo Vandalorum rege Ariano ex Africa in exilium eo deportati: inter quos et Fulgentius erat, Ruspensis episcopus; de quo, in vita illius, author oúyxpovos: "Huic" quandocunque transmarinis literis de fide vel de diversis quæstionibus interrogabantur episcopi, respondere pro omnibus ab omnibus imponebatur. Ita sicut sanctæ memoriæ Aurelius Carthaginiensis ecclesiæ antistes inter sua privilegia meruit, ut literas ex Africano concilio dandas solus ipse scriberet; sic iste meruerat ut literas ex illo concilio dirigendas solus ipse dictaret. Sexaginta quippe et eo amplius episcopos tunc catena ligabat exilii, quorum lingua et ingenium beatus Fulgentius episcopus fuit. Propterea quandocunque rescribebant consulentibus, episcoporum nomina cunctorum dicebantur in titulo: sed solius B. Fulgentii sermo tenebatur in stylo. Præter istas quoque publici tractatus epistolas, si quis forte ex ipsis absentem plebem suam corrigere voluisset, ad B. Fulgentium accedebat, et per ministerium linguæ ejus officium suæ dispensationis implebat. O mirabilem virum, non sibi soli sed omnibus natum! Sola eum Ruspensis ecclesia doctorem meruerat: et pars maxima concilii Byzaceni de ipsius sermone vivebat."

Hoc clarissimorum confessorum venerandum concilium,

u Maxent. confess. fidei; biblioth. patr. tom. 6. pag. 374.

w Vit. Fulgent. cap. 20.

Licet in duobus, quæ sola supersunt, eorum scriptis vix quarta pars nominum sit relicta; reliquis brevitatis causa prætermissis.

inter alios, Scythici etiam illi monachi, a quorum partibus stetit Maxentius, et cæteri fratres qui in fidei causa ex oriente Romam cum eis sunt missi, de præsentibus controversiis consulendos putaverunt. Monachi vero illi a Justiniano in epistola ad Hormisdam, Achilles, Johannes, Leontius et Mauritius (pro quo, sine justa aliqua ratione, a Baronio' substitutus est Maxentius) nominantur: quibus et Petrus diaconus et Johannes Lector sese adjunxerunt. Extant de incarnatione et gratia Domini nostri Jesu Christi partis utriusque scripta: Petro diacono, cum sociis, suum ita concludente: "Quorum omnium sanctorum patrum imbuti doctrinis, anathematizamus Pelagium et Celestium, simulque etiam Julianum Eclanensem, et qui illis similia sapiunt præcipue libros Fausti Galliarum episcopi, qui de monasterio Lirinensi profectus est, quos contra prædestinationis sententiam scriptos esse non dubium est. In quibus non solum contra horum omnium sanctorum patrum, verumetiam contra ipsius apostoli contradictionem veniens, humano labori subjungit gratiæ adjutorium; atque totam omnino Christi evacuans gratiam, antiquos sanctos non ea gratia, qua et nos, secundum quod docet beatissimus Petrus apostolus, sed naturæ possibilitate salvatos impie profitetur."

Fulgentius vero et cæteri Africani præsules librum suum hoc claudunt epilogio: "Deus qui hominem condidit, ipse prædestinatione sua et donum illuminationis ad credendum, et donum perseverantiæ ad proficiendum atque permanendum, et donum glorificationis ad regnandum, quibus dare voluit, præparavit: quique non aliter perficit in opere, quam in sua sempiterna atque incommutabili habet voluntate dispositum. Cujus prædestinationis veritatem qua nos ante mundi constitutionem prædestinatos in Christo testatur apostolusa, si quis detrectat cordis credulitate recipere, vel oris professione proferre (si ante ultimum diem vitæ præsentis, impietatis suæ contumaciam qua Deo vivo et vero rebellis obsistit non abjecerit) manifestum est

y Baron. ann. 419. sec. 96.

Act. cap. 15. ver. 11.

a

Ephes. cap. 1. ver. 4.

« AnteriorContinuar »