Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et alia est, a Beday descripta, “ Parva insula; quæ ad occidentalem plagam ad Hibernia procul secreta, sermone Scotico Inis-bo finde, id est, insula vitulæ albæ nuncupatur.” Eam in hodierna Scotia frustra quærit Dempsterus?: quum, e regione Maionensis litoris in Connacia positam nomen adhuc integrum retinere, compertum habeamus.

Restituti, alterius Darercæ mariti, (licet in Connaciensibus annalibus, ad annum CCCCXLVI. Restituti uxorem Culmanam Patricii sororem nominatam inveniam) septem in sanctorum Hiberniæ genealogiis enumerantur filii : “ Sæchnall episcopus, Nechtain episcopus, Dabonna sanctus, Magornan sanctus, Darioc episcopus, Auxilius episcopus, et Lugnath sanctus." Inter hos celebriores erant Sæchnallus et Auxilius: quorum prior Latino Secundini, posterior Hibernico Usaili nomine notus est. Secundinum eodem fere tempore quo avunculum ipsius Patricium in lucem editum fuisse, ex annalibus Ultoniensibus colligo ; qui anno æræ nostræ“CCCCXLVIII. ætatis suæ septuagesimo quinto quievisse" illum significant. Quievisse autem in medio discipulorum suorum, CLX. monachorum, quorum singulis valedixit et osculum pacis præbuit, scriptor vitæ illius indicat. Is auctor habetur hymni alphabetici in laudem Patricii compositi : de quo antiquus scriptor Hibernus, in hymni illius argumento: “Sechnall, filius Restituti de Longobardis et Darercæ sororis Patricii, fecit hunc hymnum. Et Secundinus Romanum nomen ejus, Sechnall Hibernicum.” Et Jocelinus, in vita Patricii, capite centesimo septuagesimo septimo,“ S. Secundinus, sapiens et literatus, dixit S. Patricio, velle sibi adjacere, de sancto quodam adhuc superstite carmen componere. Et quia sanctus idem erat Patricius, de quo scribere disposuit, illius nomen silentio suppressit. Ad quem S. Patricius : Siid omnino cordi tuo infixum fuerit, quod facere disponis, fac citius; quia mors tibi adest in januis. Omnium enim episcoporum qui sunt in Hibernia de seculo primus migrabis. Hymnum igitur in laudem S. Patricii composuit:

y Bed. hist. lib. 4. cap. 4. 2 Dempster. apparat. ad hist. Scot. lib. 1. cap. 15. sec. 4,

et paucis postea diebus elapsis, juxta verbum S. Patricii, diem ultimum clausit; sepultusque in ecclesia sedis suæ, in loco qui vocatur Domnach-seachlain, crebris se miraculis cum Christo vivere ostendit :" Hæc Jocelinus : cum quibus et illud conferendum, quod in vita Declani legitur: “ Seachnallus discipulus S. Patricii, de quo fertur quod ipse primus episcopus sub humo Hiberniæ exivit, fuit vir multum sapiens et sanctus." Ubi de episcopali illius sede hoc obiter notandum, ab ipso sancto eam nomen accepisse. Ut enim Domnach sive Dominica ædem sacram denotat, non in B. Patricii modo (quod in capite nonagesimo primo Jocelinus innuit) sed in nostra etiam vulgari loquendi consuetudine, qua Kirket Church a Kupiaky-, hoc est, Dominica deductam eodem sensu usurpamus: ita Shachlin populari sermonis usu recepta est hujus sancti appellatio : locusque ille, ejus memoria apud Midenses adhuc celebris, in charta donationis Hugonis de Lacy, ab Eugenio Clunardensi sive Midensi episcopo anno MCLXXXIII. confirmata, Dovenach-sakelin, tempore hodierno Don-schachlin nuncupatur : ubi etiam de instituenda Cantaria in ecclesia sancti Secundini episcopi decretum in regni comitiis anno septimo Edvardi IV. editum fuisse comperimus.

De Auxilio in opere tripartito ita legimus : “ Ad fines Laginensium gloriosus pontifex Patricius perrexit: et crediderunt ei filii Dunlainge, qui tenebant potestatem aquilonalem Laginensium, et baptizati sunt. Et ordinavit ibi unum de discipulis suis nomine Auxilium, virum sanctum et pium, episcopum : et dimisit eum in provincia Laginensium, quæ est quinta pars Hiberniæ contra mare orientale. Qui Auxilius, post multa miracula, in sua civitate quæ dicitur Ceall-usalli in planitie Laginensium sanctam finivit suam vitam.” Anno nimirum æræ nostræ Christianæ CCCCLX. si Ultonienses annales sequi volumus, apud Kildarienses, in loco qui ab ipso Ædis Auxilii (id enim Ceall usalli sonat) nomen accepit, Kil-ussi hodie corrupte appellatus.

Sed a nepotibus Patricii ad ipsum Patricium jam redeo: de cujus prima captivitate, in Florentii Wigorniensis chronico, ad annum vulgaris æræ Christianæ CCCLXXXVIII. referuntur ista : “ S. Patricius cum duabus sororibus suis, id est, Lupuit et Tigris venditur in Hiberniam. Et ipse quidem S. Patricius venditur ad regem nomine Miluc, filium nepotis Buani, in aquilone Hiberniæ; cujus porcorum pastor erat Patricius ; et Victor angelus sæpe loquebatur cum eo. Duæ vero sorores ejus venditæ sunt in Conaelle Muirtemne;" quam in Louthiano comitatu positam, S. Brigidæ et Monennæ sive Modwennæ patriam fuisse, supra! indicavimus. Fiechianus scholiastes, et qui lingua Hibernica vitam Patricii descripsit, septem filios Sectmaidi vel Fechmaidi majoris Britanniæ regis, classe in Armoricam sive Armuric-læthanam Britanniam delatos, magnam inde prædam cepisse, vulneratoque Calphurnio liberos illius Patricium et Lupitam secum in Hiberniam abduxisse, atque hanc in Conailli Muirthemne, illum in septentrionali parte Dal-araidæ vendidisse produnt. Posterior etiam ille scriptor, cum Florentio consentiens, non Lupitam solam sed etiam Tigridem sororem in Conallia venditam fuisse ait. Alius autem qui Latine acta Patricii edidit antiquus auctor illum ex patria sua Britannia, quod ipse etiam in confessione sua innuit, a Scoticis sive Hibernicis piratis huc traductum narrat: “ Causa," inquiens, “ hæc erat primæ peregrinationis atque adventus Patricii in Scotiam. Scotiensis exercitus, classiario more, conducta stipataque multitudine navium, cum frequenter transnavigasset in Britanniam, multos inde ducebat captivos. Et hoc idem solite faciens, casus tulit ut ipse cum sorore sua (Lupita) inter alios captivos deprehensus duceretur in Scotiam; qui centum, annumerato utroque sexu, erant."

a Vid. Walafrid. Strab. de reb. eccles. cap. 7.

De eodem operis tripartiti auctor : “ Eo tempore quædam classis prædavit patriam in qua S. Patricius erat, et multos inde captivos consueto more ducebat: inter quos S. Patricius cum duabus sororibus suis (quas ille Lupitam et Darercham fuisse ait) captivus ductus est ad Hiberniam. Et ipsi qui cum Patricio captivi ducti sunt, numero cen

Supra, cap. 15. pag. 163. 248.

VOL, VI.

CC

tum utroque sexu erant.” Et Jocelinus, capitulo decimo tertio: “ Cum ipse puer illustris tria lustra perlustrasset, sextumdecimum attingens annum, cum aliis pluribus compatriotis, a piratis fines illos deprædantibus rapitur, captivatur, et in Hiberniam ducitur. Cuidam deinde regulo paganissimo, Milchoni nomine, in aquilonali parte ejusdem insulæ principanti, in servitutem venditur; in qua videlicet ætate Joseph in Ægypto venundatus fuisse memoratur." Nempe Joseph sedecim fuisse annorum, in editione vulgata Latina ille legerat; ubi Hebraica, Græca, Samaritana, Chaldaica, Syriaca, et reliquæ habent septemdecim. Sexdecim vero fuisse annorum B. Patriciuni, quum captivus est abductus, non Fiechus solum Slebhtiensis cum aliis, sed quæ ipsi etiam Patricio tribuitur confirmat confessio; in qua ista legimus : “ Annorum eram tunc fere sedecim. Deum verum ignorabam: et Hiberioned in captivitate adductus sum, cum tot milibus hominum, secundum merita nostra : quia a Deo recessimus, et præcepta ejus non custodivimus; et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et Dominus induxit super nos irame animationis suæ, et dispersit nos in gentibus multis ; etiam usque ad ultimum terræ, ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meæ, ut vel sero rememorarem delicta mea, et ut converterer toto corde ad Dominum Deum meum: qui respexit humilitatem meam, et misertus est adolescentiæ et ignorantiæ meæ, et custodivit me antequam scirem eum, et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum ; et munivit me, et consolatus est me, ut pater filium.”

Hæc ex libris epistolarum Patricii citans operis tripartiti auctor, annorum sedecim illum tum fuisse concludit : qui juxta ipsius rationes, cum nostris consentientes, sub finem anni CCCLXXXVIII. essent terminandi. Ut nullo modo

c Genes. cap. 37. ver. 2.

d Ita etiam Hibernia appellatur in Antonini itinerario, quod in MS. Scoti præfert titulum. Την οργήν του θυμού αυτού. 2. Paralipon. 29. 10.

Supra, cap. 16. pag. 371.

f

consistere possit, quod ab eodem traditum alibis meminimus; " ductum esse S. Patricium ad Hiberniam captivum primo anno regni Juliani imperatoris apostatæ.” Sic enim in calamitatem hanc incidisset, undecim annis antequam natus fuisset. Major tamen est annalium Connaciensium scriptoris prochronismus, licet ipsius rationibus, quæ in annum CCCXXXVI. natalitia Patricii conjiciunt, satis consentaneus, ita rem referentis: “ S. Patricius in Hiberniam captivus ducitur anno Christi CCCLII. et post sex annos a captivitate liberatur;" ut de sexennii metachronismo in Sigeberti Gemblacensis, eumque secuti Matthæi Florilegi et Waverleiensium annalium collectoris, chronologia nihil dicamus; quæ anno CCCXCIV. Patricium cum sororibus in Hibernia venditum fuisse statuit. Hic vero Fiechus Slebhtiensis, et alter ille anonymus qui lingua Hibernica vitam Patricii descripsit, novum Kothraigi nomen illum accepisse notat, a quatuor quibus serviebat dominis. “Gravissimo enim," inquit Jocelinus", quaternarum servitio domorum oppressus, sex annis porcorum greges præsago jure pavit. Quatuor namque evangeliorum dulcissimo pabulo eos qui prius erant porci, postea depositis idololatriæ sordibus, velut candidos agnorum pavit greges." Et, Ultanum secutus Tirechanus: “Cothirthiac servivit quatuor domibus magorum; et empsit illum unus ex eis, cui nomen erat Miliac mac Cuboin (alii Milcon mac Cubuain) magus, et servivit illi quatuor annis omni servitute et duplici labore." Quanquam aliam vocabuli illius etymologiam tripartiti operis auctor ita nobis exhibeat:

Impositum est ei nomen aliud, quod dicitur Cothirge, propter mite et fidele suum ministerium."

Sed de hac servitute ipsius confessionis Patricianæ verba, licet non parum depravata, audiamus : “Quotidie pecora pascebam, et frequens in die orabam: magis ac magis accedebat amor Dei, et timor ipsius et fides augebatur, et spiritus agebatur, ut in die una usque ad centum orationes et in nocte prope similiter; ut etiam in sylvis et monte manebam, et ante lucem excitabar ad orationem per

& Supra, cap. 15. pag. 115,

Hi Jocelin. cap. 191. ex MS. suppletus.

« AnteriorContinuar »