Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Scotorum apostolus, Johannis quadragesimi quarti Hierosolymorum episcopi discipulus olim fuit, ut author est Nicolaus Harlemius, dum adhuc eremi cultor, solitaria Syriæ loca, potissime Carmelum incoleret. Ejus inquam Johannis, qui ob Origenis allegoricum dogma Hieronymi atque Epiphanii in se concitavit scripta : quibus tamen ipse sui studii rationem reddens, respondit se non Origenis fidem, sed ingenium esse imitatum : ediditque librum contra sui studii obtrectatores, et de institutione primorum monachorum ad Caprasium librum allegoriis plenum, quem e Græco translatum vidi.” Verum multa castigationem hic desiderant. Nam, ut qua ratione Palladius primus Scotorum apostolus haberi potuerit non excutiam: illud de Carmelo a Johanne Hierosolymorum episcopo Origenista et aliis vitæ monasticæ professoribus tum culto figmentum exufflavit jampridem Cæsar Baronius; librumque illum de prima institutione monachismi Carmelitani ad Caprasium, qui tomo nono bibliothecæ patrum, Parisiis anno MDLXXXIX. editæ habetur insertus, Johanni huic falso esse adscriptum, in tomi illius censura ostendit pontificii palatii magister Johannes Maria Brasichellanus". Manifesto denique errore Palladius noster et alter ille Origenista, cum Johanne Hierosolymitano benevolentia conjunctus, unus et idem fuisse statuitur: licet eandem falsam opinionem Johannem Fordonumo quoque, Scotorum Palladium cum Palladio discipulo Evagrii confundentem, habuisse animadverterim.

Patria Galatam fuisse Palladium illum Origenistam, Evagrii discipulum, et Epiphanius in epistola'ad Johannem Hierosolymitanum, et ipse in Lausiaca'sua historia confirmat; quam in proæmio ad Lausum præfectum, a se etiam scriptanı fuisse indicat anno tricesimo et tertio postquam vitæ sese addixisset monasticæ, quum viginti quidem in episcopatu, totius vero vitæ quinquaginta et tres exegisset annos. Quum vero in secundo senioris Theodosii consulatu, qui in annum æræ nostræ CCCLXXXVIII. indicit, monasticam primum vitam amplexatum illum fuisse constet: anno CCCLVII. natum, CCCC. episcopum ordinatum, et CCCCXX. historiam suam scripsisse colligimus. Possevinum enim ratio fugit, qui eum “ Alexandriam anno CCCLXXXVIII. ex eremo petiisse, commentariumque memoratum scripsisse," asserit. In patria autem sua Bithynia creatum se episcopum testatur ipset: in sede nimirum Helenopolitana, a qua ad Asponitanam in eadem Bithynia civitatem translatum ex Socrate", ibidemque ante annum CCCCXXXI. quo noster ad Scotos missus est Palladius, vitam finivisse ex Ephesini concilii actis intelligimus, quæ Eusebium Asponorum" Galatiæ episcopum consilio illi interfuisse memorant. Simul quoque adfuisse Palladium' Amasiæ Hellesponti episcopum eadem acta docent: quem eum fuisse, ad quem “scripsit Cyrillus Alexandrinus dialogum de adoratione in spiritu, et quod lex evangelicæ vitæ umbra tantum typusque sit,” potius quam Scotorum hunc Palladium, quod opinatus est Balæus, prudens quivis judicaverit. Nam quod hunc etiam et Palladium Origenistam confundit idem, ex Prospero perspicue refellitur, CCCCXXIX. anno hunc et in diaconatus ordine positum, et Pelagianis adversatum fuisse confirmante : quum illum alterum anno CCCC. episcopum fuisse ordinatum ex ipsius Lausiaca historia ostenderimus, et Origenicam atque ex ea ortam Pelagianam hæresim instaurare conatum esse, in dialogorum adversus Pelagianos proæmio declaraverit Hieronymus.

m Baron. ann. 444. sec. 17. n Tom. 1. Indicis librorum expurgandorum, edit. Romæ, ann. 1607. • Fordon. Scotichronic. lib. 3. cap. 8. p De quo supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 249. 9 Inter Hieronymianas, num. 110. r Pallad. hist. Lausiac. cap. 43. Heraclid. Paradis. cap. 22.

De nostro Palladio ista habet, in libro de scriptoribus ecclesiasticis, Johannes Trithemius: “ Palladius Britannorum seu Scotorum insulæ Hiberniensis a Celestino papa primus ordinatus episcopus, natione Græcus, vir doctus et sanctus, sua dulcissima prædicatione gentem sibi commissam ad fidem Christi convertit. Post quem sanctus Patricius genere Brittus, a S. Celestino papa consecratus in archiepiscopum Hiberniensem, per annos quadraginta, signis et miraculis coruscans, totam insulam convertit ad fidem. Scripsit autem Palladius vitam sancti Johannis Chrysostomi.” Et eum secutus, in catalogo testium veritatis, Guilielmus Eisengreyneus : “ S. Palladius Britannorum seu Scotorum insulæ Hiberniensis a Celestino pontifice præsul ordinatus, natione Græcus, tum vitæ morumque integritate, tum sanctitatis fama clarus, cum rhetor omnium 'suo tempore celeberrimus habitus esset, B. Johannis Chrysostomi vitam doctissimo volumine eleganter et polite conscripsit.”

cap. 36.

Heraclid. Paradis. cap. 1. et 2.

t Pallad. hist. Lausiac. cap. 43. u Socrat. hist. ecclesiastic. lib. 7.

w Concil. Ephesin. Act. 1. pag. 322. 369. et Act. 6. pag. 444. edit. Roman. Græco-Latin.

* Ibid. Act. 1. pag. 321.330. 344. 346. 367. et Act. 6. pag. 443.

In indice librorum Græcorum MSS. bibliothecæ Cæsareæ Viennensis, anno MDLXXIX. confecto annotatus reperitur Palladii Græci episcopi commentarius de vita Johannis Chrysostorni: qui quæsitus, non alius quam Georgii Alexandrini archiepiscopi fuisse deprehensus est; qui in præfatione se acta Chrysostomi cum ex aliis hausisse proftetur, tum “ εκ της γεγονυίας διαλέξεως παρά Παλλαδίου του επισκόπου προς θεοδωρον τον διάκονον της Pwualwv ťkkinoiaç, ex dissertatione quam Palladius episcopus cum Theodoro Romanæ ecclesiæ diacono habuerat." « Επίσκοπος δε ο Παλλάδιος, και διαλογικό τύπο καλώς τε και εσπουδασμένως τα περί τον Χρυσόστομον ανεγράψατο Episcopus vero fuit Palladius, et dialogi forma pulchre ac studiose Chrysostomi res conscripsit:" inquit, in suis ex hoc Georgii opere excerptis, Photius”; Palladium hujus sermonis auctorem constituens, quem inter Palladium et Theodorum Georgius distribuerat. Palladii etiam nomine, in? quæstionibus Anastasio Nicæno episcopo tributis, et Palladii episcopi Helenopoleos, ab anonymo Græco vitæ Chrysostomi scriptore productum illum invenio. Ut de Jodoco Coccio nihil dicam, cui aliquando

Phot, bibliothec. num. 96.

Anastas. Nicæn. quæst. 10. in Scriptur. tom. 1. bibliothec. Patr. edit. Paris. ann. 1589. col. 161.

Oper. Chrysostom. tom. 8. pag. 293. Ed. Savil.

a

episcopum", aliquando diaconum Helenopolitanum appellare illum libuit.

Hunc dialogum e Græco in Latinum sermonem transtulit Ambrosius monachus Camaldulensis : qui Venetiis primum anno MDXXXIII. seorsim, deinde anno MDLIII. in Aloysii Lipomani secundo tomo vitarum SS. Patrum; atque Parisiis demum anno MDLXXXI. et deinceps in variis operum Chrysostomi editionibus, typis excusus extat. Dialogo autem præfixum legitur hoc proæmium : Cum venisset aliquando Romam Palladius Helenopolitanæ ecclesiæ venerandus antistes, Johannis illius sanctissimi viri Constantinopolitani episcopi jam vita functi discipulus, susceptusque fuisset cum honorifice a pontifice Romanæ sedis Zosimo beatissimo, cum a clero universo devotissime : inter cæteros, quibus ille familiarius est usus, Theodorus fuit ecclesiæ Romanæ diaconus. Is enim sancti viri doctrina casta et vitæ sanctitate delectatus, frequens illi aderat, imo, quoad licebat, nunquam a latere ipsius discedebat. Quadam autem die dum essent ambo simul, otiumque a curis omnibus mortalibus agerent, orta ex more collatione spirituali, hoc sermoni suo initium dedit episcopus."

Quod proæmium, ut Palladii non esse, doctrinæ et sanctitatis illius prædicatio in eo facta palam loquitur; ita aliunde non parva suboritur suspicio, a recentiore aliquo Græculo vel compositum illud fuisse, vel saltem interpolatum, ad ipsius operis veritatem non accommodate satis. Cum enim colloquium hoc habitum ibi fuisse referatur, orta ex more collatione spirituali; ad primum potius congressum fuisse illud referendum ista dialogismi verba suadere videantur. “THEODORd. Unde, quæso, ad nos advenisti pater? Pallad. Aboriente, frater, adveni ; nuncque primum Romam vidi. Theod. Quænam te maxime advexit causa?" et paucis interjectis : “ Puto enim te esse ex Johannis Constantinopolitani episcopi sociis.” Deinde, Zosimo Romanam cathedram obtinente, colloquentes inter se isti introducuntur: unde et anno, quo ille sedere cæpit, CCCCXVII, Romam venisse Palladium colligit Baronius. At factum id Theophilo Alexandrino adhuc superstite, quem in consulatu Honorii IX. et Theodosii V. hoc est, anno Domini CCCCXII. mortuum fuisse docet Socrates', ejusmodi de eo dicta, in hoc dialogo passim occurrentia, satis indicant : “Ex& ipso quippe aspectu callet interiorem hominis voluntatem sententiamque dinoscere." Et paulo post : "Si ejusmodi Theophilus est, tantoque viget acumine.” Item: “ Esth ille natura fervidus, et temerarius, et audax, ac supra modum contentiosus." Et sub operis finem: “Est' hæc Romanæ ecclesiæ sententia, non communicare in finem usque orientalibus episcopis, maximeque Theophilo, donec Dominus universalis synodi tribuat locum."

c Ibid. pag. 611.

b Cocc. Thesaur. Catholic. tom. 2. pag. 296. d Vit. Chrysost. tom. 2. Lipomani, fol. 301.

Quin et ipsum collocutionis hujus annum ita erui posse arbitror. Tertiadecimak indictione, Asiaticorum episcoporum negotium tractari coepisse et ad illud componendum, barbaricol Gainæ tumultu ingruente, Syncletium metropolitanum et Palladium Helenopolitanum episcopum a synodo Constantinopolitana missos, æstivo ferventem sole, Smyrnam descendisse, narrat in hoc dialogo Palladius alter. Factum igitur hoc anno æræ nostræ CCCC. in cujus exitu occisus est Gainas, et initio Helenopolitanus episcopus creatus est Palladius. Biennio" integro causam hanc agitatam fuisse addit dialogista, et a Johanne Chrysostomo in Ephesina septuaginta episcoporum synodo, dumo hyems esset, terminatam: quo tempore depositis aliquot episcopis, in locum defuncti nuper Ephesiorum ecclesiæ antistitis Heraclidem diaconum, natione Cyprium, et Evagrii monachi inp Scethi eremo discipulum (cujus nomini, ni fallor, condiscipuli sui Palladii Lausiaca historia,

e Baron. ann. 471. sec. 1.

i Socrat. hist. eccles. lib. 7. cap. 7. & Tom. 2. Lipom. fol. 307.

h Ibid. fol. 312. i Ibid. fol. 333.

k Ibid. fol. 319. b. Georg. Επί της τρισκαιδεκάτης επινομήσεως του τότε OLÉ TOVTOS KÚklov. Georg. Alexandrin.

1 Ibid. fol. 320. b.
Η "Ην γαρ το ακραιφνές της θερινής ώρας. Georg.
n Ibid. fol. 321. a.

Χειμερίας της ώρας ούσης. Georg. p Vid. Sozomen. hist. lib. 3. cap. 13.

o

« AnteriorContinuar »