Imágenes de páginas
PDF
EPUB

De eodem in edita Matthæi Florilegi historia, ad annum DXXXIII. ita legimus: "Erat tunc Walwanus filius Lothi, sororii Arthuri, duodecim annorum juvenis, Vigilio papæ traditus ad nutriendum: a quo etiam et militiæ cingulam accepit:" quod a Galfrido Monemuthensi", ex quo ille hausit, sic habetur expressum: "Erat tunc Walwanus filius Loth, duodecim annorum juvenis, obsequio Sulpicii papæ ab avunculo traditus: a quo arma recepit:" ab avunculo utique Arthuro, non a papa Vigilio, vel Sulpicio; sive is Silverius fuerit, sive nullus. Quærit vero hic Brianus Twynus; quomodo hic "puer Walwainus, et jam tum absens; in deferendo diplomate tabellarius Cantabrigiensis" fuerit? præter alia plurima, quibus diplomatis illius fidem elevat, illud etiam urgens, quod eo tempore non sub Arthuri, sed sub orientalium Anglorum potestate ager Cantabrigiensis fuerit: hoc etiam Florilegi eam in rem citato testimonio: "Anno gratiæ DXXVII. (quadriennio scilicet ante datum hoc diploma) venerunt de Germania pagani, et occuparunt East-Angliam, id est, regionem illam quæ orientalium Anglorum regio dicitur : et omni crudelitatis genere Christianos affecerunt:" licet postrema hæc, de Christiana persecutione, clausula neque in edito libro neque in eo quem in manibus habeo legatur manuscripto: et orientalium Anglorum regnum a Guilielmo Malmesburiensi inchoetur etiam citius. Nam "prius regno West-Saxonum, pullulavisse regnum orientalium Anglorum" asserit: annum quoque rationibus illius convenienter Ranulpho sic assignante: "Annod gratiæ CCCCXCII. incepit regnum orientalium Anglorum sub Uffa: a quo omnes orientales Anglos Uffingas vocamus; quos nunc Ficanos seu Fikeys appellamus."

Neque majorem quam diploma illud fidem meretur assumentum Edvardi Confessoris legibus adjectum, de sy

Britannic. hist. lib. 9. cap. 11.

2 Twyn. antiquit. acad. Oxon. apolog. lib. 1. sec. 206,

a Vide supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 449.

Twyn. antiqu. acad. Oxon. apolog. lib. 1. sec. 87, 88.

c Malmesbur. de gest. regum, lib. 1. cap. 5.

Ranulph. Cestrens. polychronic. lib. 5. cap. 4.

e Vid. Bedam, lib. 2. hist. cap. 15.

VOL, VI.

D

nodis sive populorum conventibus ab Anglo-Saxonibus Folcmoter appellatis: "Ita' debent facere omnes principes et comites, et simul jurare coram episcopis regni in folcmote: et similiter omnes proceres regni, et milites, et liberi homines universi totius regni Britanniæ facere debent in pleno folcmote fidelitatem domino regi coram episcopis regni. Hanc legem invenit Arthurus, qui quondam fuit inclytissimus rex Britonum; et ita consolidavit et confœderavit regnum Britanniæ universum semper in unum. Hujus legis authoritate expulit Arthurus prædictus Saracenos et inimicos a regno." Necnon, de jure et appendiciis coronæ regni Britanniæ, illud al

terum.

"Arthurus qui fuit quondam inclytissimus rex Britonum, vir magnus fuit et animosus, et miles illustris. Parum fuit ei regnum istud, non fuit animus ejus contentus regno Britanniæ: subjugavit igitur sibi strenue Scantiam totam, quæ modo Norweia vocatur, et omnes insulas ultra Scantiam, scilicet, Islandiam, et Grenlandiam, quæ sunt de appendiciis Norweiæ, et Snechordam, et Hiberniam, et Gutlandiam, et Daciam, Semelandiam, Winlandiam, Curlandiam, Roe, Femelandiam, Wirelandiam, Flandriam, Cherrelam, Lappam, et omnes alias terras, et insulas orientalis oceani usque Russiam (in Lappa scilicet posuit orientalem metam regni Britanniæ:) et multas alias insulas ultra Scantiam, usquedum sub septentrione, quæ sunt de appendiciis Scantiæ, quæ modo Norweia vocatur. Fuerunt gentes feræ et indomitæ, et non habuerunt dilectionem Dei, nec proximi: quia ab aquilone pandetur omne malum. Fuerunt autem ibi Christiani occulte. Arthurus autem Christianus optimus fuit, et fecit eos baptizari, et unum Deum per totam Norweiam venerari, et unam fidem Christi semper inviolatam custodire et suscipere. Ceperunt universi proceres Norweiæ uxores suas de nobili gente Britonum tempore illo: unde Norwegienses dicunt se exiisse de gente et sanguine regni hujus. Impetravit

f Guil. Lambard. 'Apxacovoμía, fol. 135. b. Ibid. fol. 137. b. 138. a.

enim temporibus illis Arthurus rex a domino papa et a curia Romana, quod confirmata sit Norweia in perpetuum coronæ Britanniæ in augmentum regni hujus: vocavitque illam dictus Arthurus Cameram Britanniæ. Hac vero de causa dicunt Norwegienses se debere in regno isto cohabitare; et dicunt se esse de corpore regni hujus, scilicet de corona Britanniæ.”

His simillima et maxime gemina sunt, atque hominum prudentum judicio "potiush in anilibus quam annalibus numeranda," quæ longo sermone contexuit Monemuthensis Galfridus; ob hoc ipsum quoque, si Guilielmo Neubrigensi credimus, in Anglicanæ suæ historiæ prooemio, "agnomen habens Arthuri, quod fabulas de Arthuro ex priscis Britonum figmentis sumptas et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiæ nomine palliavit." De quibus ut fusius et vehementius eo in loco Guilielmus, ita brevius et modestius in polychronico suo ita agit Ranulphus: "De1 isto Arthuro, quem inter omnes chronographos solus Galfridus sic extollit, mirantur multi; quomodo veritatem sapere possint, quæ de eo prædicantur: pro eo quod si Arthurus, sicut scribit Galfridus, ter dena regna acquisivit: si regem Francorum subjugavit, si Lucium procuratorem reipublicæ apud Italiam interfecit: cur omnes historici, Romani, Franci, Saxonici, tot insignia de tanto viro omiserunt; qui de minoribus viris tot minora retulerunt?"

"Ad hæc dicit Galfridus, suum Arthurum regem Francorum Frollonem vicisse: cum tamen de Frollonis nomine nusquam reperiatur apud Francos. Item dicit, Arthurum tempore Leonis imperatoris Lucium Hibernium reipublicæ procuratorem extinxisse: cum tamen juxta omnes historias Romanas constet nullum Lucium eo tempore rempublicam procurasse; neque illum Arthurum ullatenus tempore Leonis regnasse, neque etiam tunc natum fuisse, sed tempore Justiniani, qui quintus fuit a Leone. Denique Galfridus dicit se mirari, quod Gildas et Beda nullam de

i

Jo. Leslæ. de reb. gest. Scotorum, lib. 4. in rege XLVI.
Ranulph. Cestrens. polychronic. lib. 5. cap. 6.

Arthuro in suis scriptis fecerunt mentionem: immo magis mirandum puto, cur iste Galfridus tantum extulerit, quem omnes antiqui veraces et famosi historici pene intactum reliquerunt. Sed fortassis mos est cuique nationi aliquem de suis laudibus attollere excessivis; ut quemadmodum Græci suum Alexandrum, Romani suum Octavianum, Angli suum Richardum, Franci suum Carolum, sic Britones suum Arthurum præconantur: quod sæpe contingit, sicut dicit Josephus, aut propter historiæ decorem, aut propter legentium delectationem, aut ad proprii sanguinis exaltationem. Nam dicit Augustinus, de civitate libro decimo, capitulo primo, quod Atheniensium gesta majora fuerunt fama quam reipsa: et hoc propter scriptorum ibidem florentium præclara ingenia, qui sensum suum ad ardua et linguam suam ad laudisona laxare sunt gavisi."

Ab Ambrosio tamen Merlino etiam prænunciata creduntur ista; de Arthuro, sub apri Cornubiensis (quod in Cornubiæ maritimo castro Tintagel fuisset genitus) involucro, per furorem ita vaticinante: "Prævalebit tandem oppressa; et sævitiæ exterorum resistet. Aper etenim Cornubiæ succursum præstabit; et colla eorum sub pedibus suis conculcabit. Insule oceani potestati ipsius subdentur; et Gallicanos saltus possidebit. Tremebit Romulea domus sævitiam ipsius; et exitus ejus dubius erit. In ore populorum celebrabitur; et actus ejus cibus erit narrantibus." Quo enim, ait in hunc locum illius interpres Alanus de insulis, "Arthuri Britonis nomen fama volans non pertulit et vulgavit, quousque Christianum pertingit imperium? Quis, inquam, Arthurum Britonem non loquatur? cum pene notior habeatur Asiaticis gentibus, quam Britannis: sicut nobis referunt Palmigeri nostri de orientis partibus redeuntes. Loquuntur illum orientales, loquuntur occidui, toto terrarum orbe divisi. Loquitur illum Ægyptus; Bosphorus exclusa non tacet. Cantat gesta ejus domina civitatum Roma; nec æmulam ejus quondam Carthaginem Arthuri prælia latent. Cele

k Galfrid. Monemuth. lib. 7. cap. 3. Matth. Florileg. ad ann. 465.

brat acta ejus Antiochia, Armenia, Palæstina." Et Josephus Exoniensis, in Antiocheide sua:

Hinc celebri fato felici claruit ortu

Flos regum Arthurus; cujus cum facta stupori
Non micuere minus, totus quod in aure voluptas
Et populo plaudente favus. Quæcunque priorum
Inspice. Pellæum commendat fama tyrannum ;
Pagina Cæsareos loquitur Romana triumphos:
Alcidem domitis attollit gloria monstris.
Sed nec pinetum coryli, nec sydera solem
Æquant. Annales Latios, Graiosque revolve:
Prisca parem nescit, æqualem postera nullum
Exhibitura dies. Reges supereminet omnes
Solus; præteritis melior, majorque futuris.

Et, qui non poetica sed historica fide scripsit, Guilielmus Malmesburiensis: "Hic est Arthurus, de quo Britonum nugæ hodieque delirant: dignus plane quem non fallaces somniarent fabulæ, sed veraces prædicarent historiæ; quippe qui labantem patriam diu sustinuerit, infractasque civium mentes ad bellum acuerit:" quod Alanus ille Insulensis ita auget et amplificat: "Verem dignus, de quo non aniles fabulæ mentiantur, sed de quo veraces historiæ vera et laude digna loquantur. Nam et gentem suam ab alienigenis conculcatam pristinæ dignitati restituit, et perfidos invasores a patriis finibus effugavit. Cultum religionis, pene deletum, in civitatibus et vicis et oppidis reformavit: ecclesias, a pagana gente destructas vel dirutas, restauravit; et in eis pastores et episcopos cum clericorum officiis, prout locorum dignitas exigebat, devoto religionis studio ordinavit."

Ejusdem Guilielmi de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate libelli interpolator, partim ex Britonum partim ex Anglorum chronicis, hanc de Arthuro narrationem conflavit: "Post multa quæ illustrissime gessit in Britannia, commisso regno suo et regina Modredo nepoti" suo, cum suo exercitu transfretavit in Galliam: et eam sibi subjugavit. Multasque alias provincias subjiciens, bellum cum

1 Malmesbur. de gest. reg. Anglor. lib. 1. cap. 1.

m Alan. in Merlini prophetiam, lib. 3.

"De quo supra, pag. 32.

« AnteriorContinuar »