Imágenes de páginas
PDF
EPUB

contra Collatorem hoc opusculum; quum vix tanto operi manum adhuc admovere cæpisset Patricius, cui universam et absolutam gentis suæ conversionem constanti traditione acceptam Hiberni referunt. Ut de primis Palladii conatibus recente, ut fit, crescente fama et eundo vires acquirente, facile induci potuerit Prosper ut crederet quod libenter audiit, Scotos nostros in eorum populorum censu reponendos, in

quo
fuerunt

quum postea cecinit:

Nunc sævas gentes et barbara regna
Ignoti prius aut spreti nova gratia Christi
Attrahit, et terra sibi templum condit in omni.

Itaque idem in chronico, re melius intellecta, sic potius hanc historiam referendam fuisse censuit; “ Ad Scotos in Christum CREDENTES ordinatus a papa Celestino Palladius episcopus mittitur:" quod et Beda, Freculphus Lexoviensis, Ado Viennensis, Marianus Scotus, Florentius Wigorniensis, Hermannus Contractus, Sigebertus Gemblacensis, Henricus Huntingdoniensis, Matthæus Florilegus, Antoninus Florentinus et alii sunt secuti: ne quis in credentium nomine a librariis commissum hic fuisse errorem suspicetur. Neque enim frustra Kiaranum, Albeum, Declanum et Ibarum in messe Hibernica ante Palladium et Patricium laboravisse declaravimus: ut Chrysostomi de Britannicarum insularum fide laudata testimonia non urgeamus ; neque illud etiam Augustini, ante missum huc Palladium vita functi, verba hæc prophetæ Adorabunt unusquisque de loco suo, omnes insulæ gentium ita explicantis : “Omness insulæ, dixit, tanquam diceret, etiam omnes insulæ: hinc ostendens quam nulla pars relinquatur orbis terrarum, ubi non sit ecclesia, quando nulla relinquitur insularum ; quarum nonnullæ etiam in oceano sunt constitutæ, et quasdam earum Evangelium jam suscepisse didicimus. Atque ita et in insulis singulis quibusque impletur quod dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquæque insula cingitur, sicut in universo orbe terrarum, quæ tan

r

9 Prosper. de Ingratis, cap. 14.

Sophon. 2. 11. . Augustin. epist. 199. ad Hesychium. Vid. supra, cap. 1. op. tom. 5. pag. 13. i Psalm. 72. (al. 71.) ver. 8 VOL. VI.

AA

quam omnium quodammodo maxima est insula, quia et ipsam cingit oceanus : ad cujus litora in occidenTALIBUS partibus ecclesiam pervenisse jam novimus ; et quocunque litorum ejus nondum pervenit, perventura est utique fructificando atque crescendo.”

In vulgatis" Prosperi editionibus, quas Beda etiam et alii illi a nobis nominati chronographi sunt secuti, a Celestino Palladius PRIMUS episcopus missus fuisse dicitur : cujus primatus mentio in chronico illius integriore, ex quo locum illum proxime citavimus, omnino non habetur. Sed hinc tamen quæstio est exorta, qua ratione primus episcopus missus dici potuerit Palladius, si Scotos ante eum alios fidei doctores habuisse admiserimus. Johannes Major prioribus illis temporibus per sacerdotes et monachos sine episcopis Scotos in fide eruditos" fuisse affirmat. Et ita sane ante Majorem scripsit Johannes Fordonusy: “Ante Palladii adventum habebant Scoti fidei doctores ac sacramentorum ministratores presbyteros solummodo vel monachos, ritum sequentes Ecclesiæ primitivæ :" quod postremum ab iis accepisse videtur, qui? dixerunt “ quod in prima primitiva Ecclesia commune erat officium episcoporum et sacerdotum ; et nomina erant communia, et officium commune: sed in secunda primitiva cæperunt distingui et nomina et officia." Hector Boethius fuisse dicit “Palladium primum omnium qui sacrum inter Scotos egere magistratum, a summo pontifice episcopum creatum: quum antea populi suffragiis ex monachis et Culdeis pontifices assumerentur.” A Celestino illum missum ait Johannes Balæus, « ut sacerdotalem ordinem inter Scotos Romano ritu institueret. Habebant antea Scoti suos episcopos ac ministros, ex verbi divini ministerio plebium suffragiis electos, prout Asianorum more fieri apud Bri

u Ut supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 367. w Tom. 1. rer. Francicar. scriptor. ab Andr. du Chesne edit. pag. 205. * Jo. Major, de gest. Scot. lib. 2. cap. 2. y Jo. Fordon. Scotichron. lib. 3. cap. 8. z Jo. Semeca in glossa Decreti, distinct. 93. ca. Legimus. a Boeth. Scot. hist. lib. 7. fol. 128. b. b Balæ. Scriptor. Britann, centur. 14. cap. 6.

tannos videbant : sed hæc Romanis, ut magis ceremoniosis atque Asianorum osoribus, non placebant.”

Sed cum quatuor illi superiores episcopi ante pontificatum Celestini et missionem Palladii Romæ ordinati fuisse memorentur: videretur de Palladio statuendum potius, vel duorum episcoporum quos papa Celestinus Scotis miserit fuisse illum primum, siquidem post eum ad eosdem missus ab illo est Patricius, vel primarium et primæ sedis episcopum ordinatum ; ut licet alios antea haberet episcopos, primum tamen archiepiscopum Palladium, secundum Patricium nostra accepisse dicenda esset insula: quanquam antiquiores illi episcopi ægre fasces Patricio submiserint: si incerto vitæ Declani scriptori fidem adhibere libeat, ita rem narranti: “Supradicti quatuor episcopi qui erant in Hibernia ante Patricium, missi a Romano pontifice sicut et ipse, id est, Albeus, Declanus, Chiaranus et Ibarus, non unam voluntatem cum sancto Patricio habebant sed diversam : tamen in postremo concordiam cum illo fecerunt. Chiaranus enim omnem concordiam et subjectionem et magisterium dedit S. Patricio, ipso præsente et absente. Albeus autem videns majores Hiberniæ post Patricium concurrere, venit ad S. Patricium in civitate Caissel, et accepit eum ibi cum omni humilitate magistrum suum coram rege Ænguso; quod prius non habuit in mente. Ipsum jam Albeum illi episcopi magistrum suum antea constituerunt: et ideo ipse ante eos venit ad S. Patricium, ne ipsi pro se contradicerent illi. Ibarus vero nulla ratione consentire S. Patricio neque ei subjectus esse voluit : nolebat enim patronum Hiberniæ de alia gente habere. Patricius enim de gente Britonum natus est : sed in Hibernia nutritus est, captus in provincia sua. Et conflictus magnos inter se ipse Ibarus et Patricius fecerunt in primis: sed postea, suadente angelo, pacem et concordiam ac fraternitatem inter se fecerunt. Declanus autem nolebat contradicere S. Patricio, quia antea fraternitatem cum eo in Italia fecit; neque subditus quidem ejus esse cogitavit, quia ipse dignitatem apostolicam habuit: sed ita ab angelo admonitus est, ut veniret ad eum et voluntatem ejus faceret."

Missum vero huc Palladium docet Prosper in consulatu Bassi et Antiochi: qui in annum epochæ Christianæ CCCCXXXI. incidit; quo tertia synodus cecumenica Ephesi est habita. Ad annum octavum imperii Theodosii junioris refert Beda, libro primo historiæ Angliæ, capite decimo tertio, quem ex Prospero corrigendum monet Baronius°; quia “ Pontificatus ipsius Celestini ab eo tempore post annos octo contigerit, nempe decimo sexto ejusdem Theodosii imperatoris.” Verum non animadvertit optime Bedæ cum Prospero convenire : quandoquidem uterque annos imperii Theodosii non ab eo tempore quo simul cum Honorio regnavit quod facit Baronius, sed ab Honorii morte, quam in eundem annum conjicit Prosper, quo pontificatum adeptus est Celestinus, deducit: quemadmodum tum ex illo ipso loco historiæ ecclesiasticæ Bedæ, ubi anno Dominicæ incarnationis CCCCXXIII. Theodosium juniorem post Honorium regnum suscepisse, et viginti septem annis tenuisse notat, tum ex tota serie chronici Prosperi et libri Bedæ de sex ætatibus, luce clarius apparet.

Ex eodem quoque Prosperod liquet, ante biennium Palladium, diaconum tunc existentem, ut Germanus Antissiodorensis episcopus ad Britanniam a Pelagiana corruptela liberandam mitteretur, a Celestino obtinuisse. Unde Palladius noster a Ranulpho Cestrensie Romanus diaconus, a Probo et Jocelinos Celestini papæ archidiaconus, a nostrorum temporum scriptoribus Romanæ ecclesiæ cardinalis et apostolicus' nuncius appellatur. Patriam illi pro libitu recentiores assignant, alii aliam. Johannes Sichardus Hiberniensem fuisse vult. Ad mutilatum enim illum Sedulii locum, in primum caput epistolæ ad Romanos, “ aliter secundum Pil." ita annotat: "Crederem legendum Palladium, qui item Hiberniensis fuit; nisi aliquot annis fuisset Sedulio minor." Cujus tamen conjecturæ non assentior ; non quidem ob rationem ab eo allatam cum Sedulium Palladio ætate posteriorem fuisse jam demonstraverim) sed quod Pilagium potius reponendum hic existimem: quo nomine Pelagii in Pauli epistolas scholia non semel in antiquioribus manuscriptis notata reperi. Antonius Possevinus in apparatu sacro Palladium Britannum appellat: pro quo et notula illa marginalis facit, quam ad Chartam Patricio tributam, in Guilielmi Malmesburiensis libro De antiquitate Glastoniensis ecclesiæ, MS. in bibliotheca Collegii S. Trinitatis Cantabrigiæ, manu satis antiqua appositam reperi : “Eodem anno vel præcedente misit idem papa [Celestinus] ad prædicandum ibidem (ad Hibernicos scilicet) virum nomine Palladium, BRITANNICUM genere : sed idem cito repatriavit sine ullo effectu." Johannes Trithemius, in suo scriptorum ecclesiasticorum catalogo, natione Græcum fuisse ait.

c Baron. ann. 429. sec. 7. Vid. supra, cap. 12. pag. 199. d Supra, cap. 11. op. tom. 5. pag.

367. e Ranulph. polychron. lib. 4. cap. 32. Prob. vit. Patricii, lib. 1.

& Jocelin, vit. Patric. cap. 25. h Possevin. apparat, sacr. in Palladio Britanno.

Jo. Leslæ. parænes. præfix, historiæ Scotor, vel Rob. Turner. potius, epist. 5.

Trithemium et Balæus hic secutus est, et Romanæ editionis operum B. Ambrosii procuratores : in quorum quinto tomo, de origine et moribus Brachmanorum tractatus legitur, sic incipiens : “ Desiderium mentis tuæ, Palladi, quæ immenso sapientiæ amore incensa nova semper discere optat, novum etiam arduumque opus efficere nos compellit, id vero est, Brachmanorum patriam consuetudinem vitamque recensere:" de quo editores illi ita censuerunt, “ Opus certe ipsum non admodum expolitum fatemur. Vel fortasse Ambrosius, si illius dicendus est auctor, Palladio Græco homini scribens, linguæ Latinæ parum erudito, et adhuc juveni (is enim est, ut conjicitur, qui postea Hibernorum episcopus fuit ordinatus) ut ejus capacitati se accommodaret, magis aperto et communiore sermone usus est.Hæc illi; Latine opusculum hoc primo scriptum fuisse existimantes: quod Græce tamen tum in bibliotheca Sfortiana tum alibi MS. adhuc extat, non Ambrosio alicui sed ipsi Palladio attributum.

Balæi de Palladio, et illius pernecessario Johanne Hierosolymitanok, verba hæc sunt: “Palladius Græcus', primus

k De quo supra, cap. 9. op. tom. 5. pag. 285. 287. 297. | Balæ. centur. 14. num. 6.

« AnteriorContinuar »