Imágenes de páginas
PDF
EPUB

expressit; nisi quod in virginitate permanens defuncta, et in loco, qui Porces dicitur, condita est. Secunda Libaria, et tertia Susanna sanctæ vitæ propositum sanctiore martyrii gloria consummaverunt. Et Libaria quidem apud civitatem, nomine Grandem: Susanna vero in Campania tumulata est." S. Mennæ virginis natalem die Octobris tertio in ecclesia de Portu suavi Tullensis territorii; ejusdemque “mensis die vigesimo quarto, S. Eucharii episcopi Tullensis et martyris gloriosi, in prædicatione divinæ veritatis et gregis sui tutela a Barbaris impie furentibus obtruncati natalem celebrari”, in Gallicani sui martyrologii supplemento Andreas Saussayus annotavit. De Eliphio vero et germanis suis in annalibus ecclesiasticis ad annum Domini CCCLXII. numero CCLVI. ita scribit Baronius : “In Galliis, ubi præfecturam gessit Sallustius Juliano omnium charissimus, ob idque Christianorum acerbissimus hostis, passos reperimus quatuor germanos; Eliphium Tullensem virum, ejus fratrem Eucharium episcopum, et sorores Libariam atque Susannam, ut eorundem martyrum acta significant. At perperam, mea sententia, dicuntur consummasse martyrium, dum Julianus adhuc cum exercitu in Galliis moraretur: nam eo tempore ipsum se Christianum ficte saltem exhibuisse, et de rebus Christianorum bene meritum esse liquet." Cui ut in hac re assentiamur, Ammiani Marcellini hominis ethnici clarissimum nos cogit testimonium, in historiarum suarum libro vigesimo primo, de Juliano ista referentis : “Ut omnes, nullo impediente, ad sui favorem alliceret, adhærere cultui Christiano fingebat; a quo jampridem occulte desciverat arcanorum participibus paucis, aruspicinæ auguriisque intentus, et cæteris quæ Deorum semper fecere cultores. Et ut hæc interim celarentur, feriarum die quem celebrantes mense Januario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam solemniter numine orato discessit:" ineunte videlicet CCCLXI. æræ Christianæ vulgaris anno. Saussayus" vero die Octobris undecimo (non decimo sexto) commemorat "passionem sancti Eliphii martyris necnon fratris ejus Eucharii epis

h Andr. Saussay, martyrolog. Gallican. Octobr. XI. pag. 727.

copi et sororum eorundem Libariæ et Susannæ, quos patria Tullenses Sallustius Galliarum præfectus, sub Juliano apostata, sævissimas de Christianis exercens quæstiones ob constantem Christi confessionem Servatoris gladio obtruncavit.” Ubi patria Tullenses hos existimavit, quia in Tullensibus degebant partibus : quas tamen ex transmarinis Scotorum finibus moris erat expetisse multos; ut supra' ex actis S. Mansueti ab Adsone monacho descriptis declaravimus.

S. Renanum monachum Hiberniæ tempore S. Martini extitisse, author est Hugo Kirkestedius Cisterciensis, in monachorum sanctitate illustrium catalogo. Neque aliud quicquam de illo legere memini: nisi huc fortasse spectare quis putaverit obitum S. Rieranini, quem in annalibus Connaciensibus ad annum Domini CCCCV. annotatum reperi, aut Romanum pro Renano Hunonem accepisse: qui, ut in vita ejus legitur, gente Conacteus, puer ex obsidibus illis quinquaginta unus fuit, “ quos magnates Hiberniæ quondam dederunt regi Lagerio (sub quo S. Patricius huc advenit) degenti in Themoria et imperanti universæ Hiberniæ." A cujus tyrannide, opera S. Kistani episcopi liberatus, et bonis moribus literisque a religiosissimo viro Nathano eruditus, postea “ Gallias adiit et apud urbem Turonicam in cænobio S. Martini episcopi (ipso aliquot jam per annos vita functo) induit habitum monasticum, et disciplina regulari fuit exacte instructus.” Unde redux, primum in Conactia plurimos ad Christianam fidem convertit; deinde Lageniam petens, in loco “ qui in hanc usque diem Sylva Kenani vocatur," ecclesiam ædificavit et populum multum Christo aggregavit : ac demum in terrask gentis Eugenicæ (a rege Eugenio denominatæ, cujus neptis Ethne ipsius Kenani mater fuisse memoratur) profectus, idolum ibi et ejus altare destruxit ; ejusque loco Christianam construxit ecclesiam, cui dilectum suum discipulum S. Congellum præfecit.

Kebius Britannus, Salomonis Cornubiæ ducis filius, et Celestii Scoti parentes jam sequuntur: e quibus Kebium', gradu episcopali ab Hilario Pictavorum antistite accepto, in patriam reversum Meneviam concessisse, “et inde transfretantem in Hiberniam, in quadam insula constructa ecclesia annis quatuor mansisse;" ac demum cum discipulis suis inde recedentem in insula Mona sive Angleseia consedisse, refert in illius vita Johannes Tinmuthensis. Celestium, Rufini auditorem et Pelagii Britanni hæresiarchæ satellitem, habuisse progeniem Scoticæ gentis de Britannorum vicinia, ex Hieronymom dictum est. De eo Gennadius Massiliensis, in ecclesiasticorum scriptorum catalogo, capite quadragesimo quarto, Celestius antequam Pelagianum dogma incurreret, imo adhuc adolescens, scripsit ad parentes suos de monasterio epistolas in modum libellorum tres, omnibus Deum desiderantibus necessarias. Moralis siquidem in eis dictio, nihil vitii postmodum proditi, sed totum virtutis incitamentum tenuit." Ex quibus Gennadii verbis etiam colligitur, non minus Celestium in Scotia sive Hibernia, quam Pelagium in Britannia, ex Christianis procreatum fuisse parentibus.

i Vide supra, pag. 296.

* Tir-oen.

In Britannicis enim nostris insulis Christi fidem, apostolorum temporibus primum acceptam, haudquaquam hactenus interiisse, Johannis Chrysostomi luculenta confirmant testimonia. Sic enim ille in demonstratione, quod Christus sit Deus : « Αξ” Βρετανικαι νήσοι, αι της θαλάττης εκτός κείμεναι ταύτης και εν αυτώ ούσαι τώ ωκεανώ, της δυνάμεως του ρήματος ήσθοντος και γαρ κακεί εκκλησίαι και θυσιαστήρια πεπήγασι. Britannice insulae extra hoc mare sitæ, et quæ in ipso oceano sunt, virtutem verbi senserunt: sunt enim etiam illic fundatæ ecclesiæ, et erecta altaria.' Et in sermone de utilitate lectionis Scripturæ : « Κάνο εις τον ωκεανόν απέλθης, καν προς τας Βρεταννικάς νήσους εκείνας κάν εις τον Ευξείνον πλεύσης πόντον, κάν προς τα νότια απέλθης μέρη, πάντων ακούση πανταχού τα από της γραφής φιλοσοφούντων, φωνή μεν ετέρα, πίστει δε ουχ έτέρα, και γλώσσα μεν διαφόρω, διανοία δε συμφώνω. Sive ad oceanum te conferas, sive ad Britannicas illas insulas ; sive ad Euxinum pontum naviges, sive ad australes partes abeas: omnes ubique audies de iis quæ in Scriptura sunt philosophantes, alia quidem voce sed non alia fide, ac lingua quidem diversa sed mente consona.” “ Kaip βαρβαρίζουσι μεν τη γλώττη, φιλοσοφούσι δε τη γνώμη και σολοικίζουσι μεν τω φθόγγω, ευσεβούσι δε τω τρόπο. Et lingua quidem barbare loquuntur, sed animi sensu philosophantur: solæcismos faciunt sono, sed pietatem moribus colunt.” Et in posterioris epistolæ ad Corinthios capite duodecimo, homilia vigesima octava. "Όπου περ αν εισέλθης είς εκκλησίαν καν εν τη Μαύρων, κάν εν τη Περσών, κάν προς αυτάς τας Βρετανικάς νήσους, ακούεις βοώντος του Ιωάννου, Ουκ έξεστι σου έχεις την γυναίκα Φιλίππου τού αδελφού σου. In quamcunque ecclesiam ingressus fueris, sive apud Mauros, sive apud Persas, sive apud ipsas Britannicas insulas, clamantem Johannem audis; Non licet tibi habere uxorem Philippi fratris tui.” Cui geminum est, quod vel in illius, vel in alterius, illi æqualis, sermone de Pentecoste, quem sub Arcadio senioris Theodosii filio et junioris patre habitum, ex fine liquet, legitur : “"OTOU" δ' αν απέλθης, είς Ινδούς, εις Μαυρους, εις Βρετανούς, εις την οικουμένην, ευρήσεις, Εν αρχή ην ο λόγος, και βίον ενάρετον. Quocunque ieris, ad Indos, ad Mauros, ad Britannos, usque ad ultimum finem terrarum ; invenies, In principio erat verbum, et vitam religione plenam.” Ut ad Georgii patriarchæ Alexandrini drama recurrere nihil hic sit necesse ; in quo Chrysostomus circa decimum octavum ætatis suæ annum, coram Demosthene præfecto Athemensium, cum Anthemio philosopho ita disserens introducitur : " Ποίος τόπος εστί σήμερον, ένθα ου προσκυνείται Χριστός εν αυτω; ή ποίον έθνος ουχ ομολογεί αυτόν θεόν πάσαι γαρ αι πατριαι των εθνών αυτόν δοξολογούσι, συν τω πατρί και τώ αγίω αυτού πνεύματι, απ' άκρου της οικουμένης μέχρι των τερμάτων αυτής: Quis ubilibet terrarum locus est hodie, ubi Christus non adoretur; aut quæ

| Vide supra, cap. 5. et cap. 8.

Camden in Anglesey, pag. 541. Supra, cap.

8. op. tom. 5. pag. 254. » Chrysost, oper. tom. 1. pag. 575. o Ibid. tom. 3. pag. 71.

p Chrysost. oper. tom. 3. pag. 71.

9 Ιbid. tom. 10. pag. 638. Υ Ιbid. tom. 3. pag. 791. Vid. supra, cap. 15. pag. 118.

Georg. Alex. in vita Chrysos. op. Chrys. ed. Savil. tom. 8. pag. 164, 165.

usquam est gens, quæ non Christum confiteatur esse Deum? Omnes enim patriæ sive familiæ illi, una cum Patre et sancto ipsius Spiritu, gloriam concinunt a supremo cardine terræ habitalis adusque ejus extremum limitem.”

Johannes Tinmuthensis Kiaranum Saigrium, quem ille Piranum vocat, ad insulam Cleram accedentem, “ triginta annis in magna abstinentia et operibus sanctis Deo servisse : ac demum Romam profectum, Scripturas sanctas legentem et ecclesiasticam regulam discentem, quindecim annis ibidem mansisse, et gradum episcopalem suscepisse refert.” Cum quo de primis triginta annis in Hibernia transactis etiam alteri vitæ ejusdem scriptori convenit: licet commorationi in urbe Romana viginti annos ille tribuat: “ Triginta," inquit, “ annis S. Kiaranus, in sanctitate et integritate corporis et animæ in Hibernia habitavit sine baptismo, quia gentiles tunc erant Hibernienses: sed tamen, inspirante sancto Spiritu in suo sancto famulo Kiarano, religiosus perfectusque in moribus ipse vivebat. Et audiens famam Christianæ religionis in urbe Roma esse, deseruit Hiberniam, et adivit Romam; perveniensque illuc, baptizatus est et doctus in fide Catholica : ibique viginti annis mansit, legens divinas Scripturas, librosque earum colligens, et ecclesiasticas regulas sedulus discens.” Deinde ordinatum ibi episcopum, ad patriam suam Hiberniam missum fuisse subjicit, triginta annis ante adventum B. Patricii, quem anno Domino CCCCXXXII. contigisse postea docebimus. Unde inita subductaque ratione, anno CCCLII. in lucem editum, CCCLXXXII. Romam adiisse, et CCCCII. in patriam rediisse Kiaranum comperiemus.

S. Albeum quoque “perrexisse Romam, ibique apud Hilarium episcopum divinam didicisse Scripturam," in vita ipsius legimus. Cujus autem sedis episcopus fuerit ille Hilarius, auctor non explicat : alium tantum a Romano pontifice fuisse, in sequente narratione significat: “Videns sanctus Hilarius magnam sanctitatem S. Albei et maxima mirabilia quæ fiebant per illum a Deo, et probatum esse in omni sapientia; misit illum ad dominum papam

« AnteriorContinuar »