Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Pater

Albeus, ut in vita ejus legimus, "ex orientali parte regionis Eliach quæ est in Mumenia ortus est. autem illius vocabatur Olenais, qui apud regem Cronanum in regione Artrigi habitavit; ibique regis ipsius ancillam nomine Sandith occulte affidavit, et cum ea dormivit." Ex his natus Albeus, sub petra expositus a Lochano quodam inventus est: "Lochanus hic filius Luidir, quibusdam Britonibus, qui apud eum in oriente Eliach fuerunt, dedit sanctum puerum; et ipsi diligenter nutrierunt eum, nomenque ei dederunt Albeus, eo quod vivus sub rupe repertus est: et gratia Dei erat cum illo. Post hæc venit quidam Christianus sacerdos missus a sede apostolica ad Hiberniam insulam, multis annis ante Patricium, ut fidem Christi ibi seminaret. Hibernienses autem tunc fuerunt gentiles: et non receperunt eum, nec crediderunt ei nisi pauci. Cum ergo venisset ille ad Mumenienses, invenit sanctum puerum Albeum foris orantem, aspicientem in cœlum, rogantemque assidue ut ostenderetur ei vera crcdulitas, dicens: Oro ut sciam Creatorem omnium, ęt credam ei qui fecit cœlum et terram et omnes creaturas: scio enim quod omnia elementa non sine artifice facta sunt, nec humanus artifex potuit facere illa. Cum ergo hanc orationem sanctus puer Albeus orasset, sacerdos ille de propinquo audiens salutavit eum: et secundum sui cordis desiderium docuit eum de his omnibus, et baptizavit eum; ponens illi idem nomen, Albeus." Ubi, cum multis annis ante Patricium Christianus hic sacerdos a sede Romana in Hiberniam missus fuisse memoretur, in eorum sententiam concedere non possumus, qui Palladium eum fuisse existimarunt ; quem proximo ante Patricium anno legatione apud Hibernos functum fuisse postea docebimus.

Ex Declani jam vita, de primis ipsius annis, deque Colmano Momonensi presbytero, Dymma viro pietate. et eruditione insigni, atque aliis illorum temporum Christianis, sequentia visum est excerpere: "Beatissimus episcopus Declanus de nobilissimo Hiberniæ regum genere, qui per multos temporum cursus in civitate Temoria reg

b Taragh, in Midia.

num totius Hiberniæ fortissime tenuerunt, oriundus fuit. Ejus pater Ercus, dux Nandesi vocatus, venit cum multis ad domum cognati sui qui dicebatur Dobranus; et uxor sua nomine Dethidin (id est, Cura) cum eo. Tunc ei tempus parturiendi advenit: prægnans enim erat habens Declanum in utero suo. Tunc jam Hibernia gentilitati dedita erat: et co tempore raro singuli Christiani inveniri solebant et poterant ibi esse sine persecutione. Colmanus religiosus et sanctus presbyter, qui postea præclarus episcopus extitit, venit cum gaudio magno, repletus spiritu prophetiæ, ad locum in quo natus erat sanctus infans Declanus. Et prædicavit parentibus illius de fide Christi, qui coram eis in filio suo gratiam ostendit suam: et prophetavit de gloria filii eorum coram Deo et hominibus, et prædixit seriem futuræ ejus vitæ in hoc seculo. Illi nutu Dei credentes sancto Colmano sacerdoti, tradiderunt ei filium suum ut baptizaret illum. Tunc sanctus Colmanus baptizavit sanctissimum infantulum, Declanum nomen ei imponens."

"Post talia jam dicta et facta, beatus Colmanus ad locum suum in gaudio recessit: commendans ut diligenter nutriretur sanctus infans, et septimo anno ad legendum traderetur, si Christianus literatus prope inveniretur. Et apparebat magna lætitia in vultu sancti infantuli, in præsentia beati baptizatoris sui: et omnes illi sentiebant, quod ipse intus spiritualiter gauderet. Omnia hæc audiens et videns Dobranus prædictus, cognatus Erci ducis patris sancti Declani, rogavit multum parentes S. Declani ut sibi traderent cum ad nutriendum, in cujus villa S. Declanus natus est: et traditus est ei S. Declanus, ut nutriret eum. Locus ille in quo natus est S. Declanus, Atrium Dobrani prius vocabatur; modo autem Atrium Declani vocatur. Ipse enim Dobranus nutritor S. Declani obtulit ipsum locum S. Declano; et movit castrum suum in alio loco. In quo loco post multum tempus S. Declanus, cum esset pontifex, cellam Deo ædificavit : et ipse locus in australi plaga Nandesi est, in oriente scilicet campi quem Scotia vocant Mag scerhjh, id est, Cam

c Desia, in Waterfordiensi comitatu.

d Id est, Hiberni: ut clarum est.

pus scuti; a quo non longe est clara civitas S. Carthagi, quæ dicitur Lessmor. Et per septem annos S. Declanus nutritus est cum magna diligentia apud prædictum Dobranum cognatum patris sui: quem sanctus puer multum diligebat."

"Completis itaque septem annis ætatis S. Declani, traditus est ad legendum a parentibus et nutritoribus suis, sicut beatus Colmanus mandavit, sancto Dymmæ qui fuit vir religiosus et sapiens atque probatus in Christi fide, (qui nutu Dei nuper illo tempore ad Hiberniam unde erat ipse natus venit, factus fidelis Christianus, et cellam in illa regione ædificavit) ad literaturam discendam sanctus puer Declanus traditus est. Et alius puer nomine Carpre (vel Coirbre) filius Coluim, qui postea sanctus et venerabilis episcopus fuit, simul cum S. Declano traditus est B. Dymma ad legendum: et ipsi ambo apud eum sedulo legerunt. Apud prædictum siquidem sanctum Dymmam beatissimus. Declanus multo tempore legit, et dulcia diversarum pocula scriptarum exhausit disciplinarum; et subtilis atque astutus ac facundus in illis effectus est. Plures jam scientes nobilitatem S. Declani, et videntes et audientes sanctitatem, religiositatem et caritatem ejus per omnia venerunt ad eum, et sub jugo disciplinæ ejus sponte colla sua posuerunt." Hæc vitæ illius scriptor: qui septem quoque sanctorum ibi meminit, Mochelloci scilicet, Beani, Colmani, Lachnini, Mobi, Findlugi et Caminani; quos in S. Declani pueritia sacro baptismo tinctos de eo prophetavisse ita retulit: "Septem viri, qui habitabant in illo Campo scuti, simul venerunt ad S. Declanum, et accipientes eum dominum et magistrum suum, prædicaverunt coram omnibus ipsum futurum suum episcopum, et dicebant prophetice. Veniet jam dies in quo, fili care, serve Dei magni, nosmetipsos et loca tibi offeremus. Et sic factum est. Ipsi videlicet Deo credentes, baptismum in Trinitatis nomine acceperunt, et viri sanctissimi effecti sunt, et septem claras construxerunt Deo cellas in circuitu prædicti Campi scuti."

Ibarus, quem Ibuj nominant, de gente Ultorum ortus est, quæ est quinta pars Hiberniæ: ut in vita Abbani nepotis ejus legimus, et in vita ipsius Ibari: "S. Ibarus,

qui et Yvorus episcopus, natus est in Hiberniæ provincia Ultonia ex patre Lugna, matre Daferia: quæ et eidem peperit Mellam, postea reginam Laginensium nuptam Cormaco regi, qui pater fuit S. Albani confessoris, et abbatis cœnobii Magarnoide in regione Keniellach. Cum natus esset Ibarus in terra Cruintain, in eadem regnabat Colmannus Nemani filius." Additur ibidem, "Ibarum a puero sanctum, literis etiam bonis eruditum a S. Motta abbate." Quod si verum, alium a S. Moctheo Ludunensi sive Louthiano episcopo S. Patricii discipulo, (de quo in sequente capite videbimus) illum fuisse oporteat.

In Lageniæ vero provincia inter Ossorienses, circa annum CCCLII. natus est Kiaranus, quem a monasterio ab ipso condito Saigrium vocant. In Cornubia, ubi quiescit, Piranum appellari affirmat in ejus vita Johannes Tinmuthensis cujus nomini capellam quoque dicatam in Caerdyff apud Monemuthenses Giraldus Cambrensis* memorat. Eum" Piranum Ossiriensi Hiberniæ provincia ex patre Domuel et matre Wingella originem traxisse," idem Joannes addit: licet alios Kiarano parentes in vita ipsius, quam MS. habeo, ita assignatos inveniam: "Pater ejus vocabatur Lugneus, qui erat de nobilioribus gentis Osraigi: mater vero Liadain dicebatur; quæ orta est de australi plaga Mumenensium, id est, de gente quæ dicitur Corculaigde." In qua et natum et educatum illum fuisse, ibidem paulo post subjicitur: "Conceptus est electus Dei Kiaranus, natusque et nutritus est in regione Corculaigde, videlicet in Clera insula." Quæ in libro Ballimotensi Fiontraght Cleire appellatur.

Sub hæc tempora S. Eliphius martyrium passus est: cujus acta fusius a Ruperto abbate Tuitiensi descripta, summatim in libello de sanctis Germaniæ ita perstrinxit Petrus Merssæus Cratepolius: "S. Eliphius filius regis Scotia, relictis suis confessionibus amplissimis, Christo Domino Deo in paupertate servire dulce habuit. In civitate Tullensi una cum sociis suis tribus et triginta fidelibus est captus, et quasi patriæ proditor in carcerem con

• Girald. Hibern. expugnat. lib. 1. cap. 39. et itinerar. Cambr. lib. 1. cap. 6.

jectus. Verum Dei beneficio nocte ipsa mirabiliter liberatus est. Inde ipse Dei verbum constanter et sedulo ubique prædicavit, et magnam fecit in vinea Domini messem. Ultra quadringentos homines brevi convertit, quos et baptizari curavit. Julianus vero imperator apostata in eum iratus, et quod Christi gloriam (cui ille plurimum invidebat) audacter profiteretur, eum comprehendi fecit, et anno Domini CCCL. decollari:" vel CCCLXIII. ut in Coloniensium archiepiscoporum catalogo, num. XXIX. idem habet Cratepolius: quo tamen anno cum apud Persas Julianum interiisse constet, CCCLX. substituendus fuisset potius, quo et in Galliis illum commoratum, et ab exercitu Augustum acclamatum fuisse non est dubium.

Juliano enim præsente passum fuisse Eliphium refert Rupertus Tuitiensis, decimo sexto die Octobris, quo etiam in martyrologiis Bedæ, Adonis et Romano ejus celebratur memoria, juxta civitatem Grandensem ad ripam Veræ fluvii, et in monte per unius miliaris spatium inde remoto sepultum : "Unde hactenus mons ille," inquit, "mons dicitur sancti Eliphii. Est autem inter Frumentosam et Grandem medius, ab utraque millibus distans senis: ab aquilone Tullensem urbem, ab austro vero Grandem habens." Inde postea translatum ejus corpus fuisse traditur a Brunone I. Coloniensi archiepiscopo, et in ecclesia S. Martini Majoris intra Coloniam Agrippinensem, nationi Scoticæ olim assignata, repositum. Cujus loci abbati Albano vitam Eliphii a se editam Rupertus dedicavit: in qua de ejus fratre quoque Euchario et tribus sororibus strictim ista retulit: "Frater ejus Eucharius, episcopalis gratiæ functus honore, palmam quoque martyrii feliciter adeptus est; corpusque ejus in castro, quod dicitur ad Liverdum, conditum est. Prima sororum ejus Menna, secunda Libaria, tertia dicta est Susanna fueruntque sicut unius fidei, ita et unius ejusdemque, scilicet monachicæ, professionis. Et prima quidem, videlicet Menna, sacra virgo utrum per martyrii palmam præsentem vitam finierit, antiquitas literis non

f Rupert. in vita Eliphii, cap. 12. apud Surium, tom. 5. Octobr. XVI. g Ibid. cap. 1.

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »