Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dicit: postea cum aliis consociis heroicum metrum, Macedonio consulente, didicit. In Achaia libros conscripsit tempore Theodosii ac Valentiniani." Similia etiam in suo scriptorum catalogo habet Bostonus Buriensis: addens, "Sedulium poetam et presbyterum Achaiæ floruisse anno Christi CCCCXXXIV. tempore Theodosii minoris." Annus enim ille Christi in Theodosii junioris et Valentiniani III. tempora incurrit: quum superior illa notatio ad Theodosii senioris et Valentiniani II. imperium referenda potius videatur. Eo certe nos trahit, quod in vulgatis editionibus legitur, "Cœlii Sedulii poetæ ad Theodosium Augustum operis sui paschalis carmen dedicatorium;" hoc habens exordium :

Romulidum ductor, clari lux altera solis,

Eoum quia regna tenes moderamine justo;
Spes orbis, fratrisque decus.

Nam Valentiniani II. sororem Gallam connubii participem habuit Orientis imperator Theodosius: non ille junior, Arcadii filius, sed senior Arcadii ejusdem pater; quem a poeta hic intellectum, sequentia illa extra omnem ponunt controversiam :

Hæc relegas, servesque diu; tradasque minori

Arcadio.

Atque hæc ratio me aliquando movit, ut Sedulium poetam ab eo qui in B. Pauli epistolas edidit collectanea necessario distinguendum esse putarem; quippe a quo non postremum solum librum de civitate Dei, quem extremo vitæ tempore ab Augustino scriptum fuisse constat, sed etiam Gennadium citatum observaverim; illum utique Constantinopolitanæ ecclesiæ episcopum, quem Pauli epistolas exposuisse, Marcellinus comes (Cuspiniani et Sirmondi) annotat ad consulatum Jordanis et Severi, sive annum Christi CCCCLXX. et ante annum CCCCLXXIV. mortuum, Leone seniore imperium tenente, Gennadius' alter Massiliensis presbyter confirmat.

P Sedul. in epist. ad Ephes. cap. 4. 4 Id. in 1 Corinth. cap. 13.
Gennad. scriptor. eccles. catal. cap. 90.

Sed re postea attentius considerata, non exigua est suborta dubitatio, ne carminis illius dedicatorii titulus nos falleret, et quod ad poema vetustius proprie pertinuerat, opere ipso jam deperdito, propter aliquampiam argumenti similitudinem Sedulii scripto ab aliquo antiquario præfixum legeremus. Nam et ab antiquissimis quæ consului exemplaribus illud aberat: neque in ipsius Sedulii metaphrasi prosaica, quam non ante, ut Sigebertus putabat, sed post carmen paschale Macedonii presbyteri jussu elaboratam a se fuisse ipse clare indicat, aliquod illius comparebat vestigium: licet ea præfationis alterius versionem nobis exhibeat, quæ ita incipit:

Paschales quicunque dapes conviva requiris ;

Et hoc versu, ab Isidoros quoque citato concluditur.

Rubra quod appositum testa ministrat olus.

Georgius Fabricius, in commentario ad poetarum veterum ecclesiasticorum Christiana opera anno MDLXIV. a se edita, licet Sedulii esse non censeat; putat tamen alterius cujusdam esse præfatiunculam, qui carmen ipsius imperatori ejusque filio voluerit esse commendatum. Ad cujus sententiam quo minus accedam, facit illud: quod liber ille cui carmen dedicatorium ad Theodosium erat præfixum, a mundi creatione et formatione hominis capiebat exordium : ut illa poetæ ostendit pollicitatio, quam paschale Sedulii opus omnino non præstat:

Hic tibi mundi

Principium, formamque poli, hominemque crcatum
Expediet limo.

Denique consulatus Turcii Rufii Asterii (cujus epigramma Seduliano carmini præmissum in Thorneyensi MS. primum inveni, deinde ex codice Remensi in notis Ennodianis Jacobi Sirmondi rescriptum reperi) de ætate Sedulii scrupulum omnem nobis eximit: et, ut post non Theodosii solum imperium sed etiam Gennadii pontificatum Sedulium vixisse (ne temporis obstare putetur ratio, quo minus idem carminis paschalis et collectaneorum in epistolas auctor

Isidor. Orig. lib. 20. cap. 4.

haberi possit) ita ante Gelasium Romanum pontificem vita functum, iisque omnibus a quibus nominatum eum invenimus anteriorem fuisse demonstrat; Cassiodoro nimirum, Placido Luctatio" sive Lactantio, et Venantio Fortunato, qui dulcis et conspicui epithetis illum ornat. Quibus et Arator Romanæ ecclesiæ subdiaconus accenseri potest: qui" contulisse se ad scribendos actus apostolorum idcirco versibus dicitur, quod fecisse idem in evangelio Juvencum ac Sedulium vidisset. Id vero in eo Aratore licet videre, qui Venetiis, et in D. Georgii cognomento Majoris, et Deiparæ semper virginis in hortis bibliotheca alligatus est:" quemadmodum in poetarum Christianorum editione, anno MDII. a se divulgata, Aldus Manutius Romanus monuit.

In ea vero editione, post finem librorum quatuor Mirabilium divinorum sive carminis paschalis Sedulii, apposita est hæc adnotatio: "Hoc opusculum non a Sedulio authore editum est, sed a Turcio Rufo Asterio quinto V. C. exconsule ordinario atque patritio, qui id inter scripta Sedulii invenit." Deinde sequitur Sedulii elegia, in qua finis pentametri continuata epanalepsi similis est principio hexametri, cujus initium:

Cantemus socii Domino, cantemus honorem :

Eique subjicitur, quod in posterioribus editionibus est omissum,

SEDULII EPIGRAMMA.

Hæc tua perpetuæ quæ scripsi dogmata vitæ,
Corde rogo facias Christe manere meo.
Ut tibi quæ placeant tete faventey requirens,
Gaudia cœlorum te duce Christe metam.

Onuphrius Panvinius, superiorem illam adnotationem

Cassiodor. de divin. lection. cap. 27.

"Lactant. in Statii Thebaid. lib. 8. ver. 287.

w Fortunat. lib. 8. epigramm. 1.

Sedulius dulcis, quod Orosius edit acutus.

* Id. lib. 1. de vita S. Martini.

y Faciente.

Hinc quoque conspicui radiavit lingua Seduli.

Onuph. commentar. in lib. 3. Fastor, ad annum Christi, 494.

non ad finem operis præcedentis, sed ad initium elegia sequentis pertinere ratus, a Sedulio ad "Turcium secundum Asterium V. C. exconsulem ordinarium" hoc elegiacum carmen missum fuisse ait: Melchior Goldastusa male Claudiano Mamerto tributum, a Sedulio presbytero scriptum, a Turcio Ruffo editum fuisse affirmat; ad annotationis illius sententiam magis accommodate. A qua aberrans longius Johannes Cuspinianus, "a Turcio Ruffo Asterio quinto V.C. exconsule ordinario atque patricio scriptum" fuisse asserit: unde etiam in bibliotheca patrum hoc titulo præscriptum legitur: "Turcii Ruffi Asterii viri consularis, Veteris et Novi Testamenti Sedulio hactenus adscripta collatio." Et Sedulio quidem a Beda in libro de arte metrica, Edmerod in vita Dunstani, Guilielmo Malmesburiensi in libro primo de gestis pontificum, et aliis passim ea attribuitur: Asterio vero a nemine ante Cuspinianum, et illum Aldinæ illius adnotationis sensu non recte percepto in errorem hunc inductum. Eam vero adnotationem ad carmen paschale esse referendam, ex Thorneyensis et Remensis bibliothecæ manuscriptis liquet: in quibus operis illius initio ea præfixa, plenius hunc in modum legitur: "Hoc opus Sedulius inter chartulas dispersum reliquit. Quod recollectum adunatumque atque ad omnem elegantiam divulgatum est a Turcio Rufino Asterio quinto consule ordinario atque patricio:" vel, "adornatumque ad omnem elegantiam divulgatum est a Turcio Rufio Asterio V. C. consule ordinario atque patricio;" ut ex Remensi codice Jacobus Sirmondus rectius. expressit: in quo et sequens epigramma, post epistolam Sedulii ad eundem ipsum Macedonium scriptum, his verbis legi adjicit:

Sume, sacer meritis, veracia dicta poetæ,
Quæ sine figmenti condita sunt vitio ;

a Goldast. not. in S. Columbani carmin. cap. 6.

Cuspinian. commentar. in Cassiodori consules; ad annum Christi 493.

e Bibliothec. patr. edit. Paris. ann. 1589. tom. 8. col. 585. edit. Colon. ann. 1618. tom. 6. part. 1. pag. 334.

d Jo. Tinmuthens. concinens illud carmen sapientis ac senatoris Sedulii : Cantemus Domino socii cantemus honorem, &c.

Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam justus ait talia Sedulius.
Asteriique tui semper meminisse jubeto,

Cujus ope et cura edita sunt populis.

Quem quamvis summi celebrent per secula fastie,

Plus tamen ad meritum est, si viget ore tuo.

Hinc ut tempus editi Seduliani carminis eruamus, notandum est, in fastis consularibus duos tantum annos occurrere Asterii nomen præferentes: annum nimirum epochæ nostræ Christianæ CCCCXLIX. quo cum Protogene unus, et CCCCXCIV. quo cum Præsidio consulatum ordinarium gessit alter Asterius. Priorem illum in Galliis iniisse consulatum ex Apollinari Sidonio' constat, qui se adolescentulum cum patre, prætorio Galliarum tum præfecto, præsentem adfuisse testatur quum "consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperiret," et cum sportula fastos daret. Eos fastos fuisse tabellas eburneas consulis nomine insculptas, in notis suis ad Sidonium confirmat Sirmondus: et Asterium hunc magistrum utriusque militiæ ante consulatum fuisse, ex Idatii chronico probat, sub annum CCCCXL. ita de eo scribentis : "Asturius dux utriusque militiæ ad Hispanias missus Tarraconensium cædit multitudinem Bacaudarum." Et ad annum ab hoc alterum: "Asturio magistro utriusque militiæ gener ipsius successor ipsi mittitur Merobaudes:" et sub annum demum CCCCXLIX. "Asturius vir illustris ad honorem provehitur consulatus." Ex quibus inter se collatis facile elucescit, cum fastis et diptychis eburneis ab Asturio in auspiciis consulatus sui missis adnumerandum etiam esse eburneum illud sacri Evangeliorum libri operculum, quod in Gallia Belgica apud Leodicos hodieque servari idem Sirmondus in notis ad Ennodium monuit, hoc consulis inscriptum nomine: FL. ASTURIUS V. C. ET INL. COM. ET MAG. UTRIUSQ. MIL. CONS. ORD. Protogenis enim in consulatu collegam Asturium, non solum in Mariano Scoto atque sincerioribus fastorum Cassiodori et Marcellini comitis editionibus, sed etiam in Prosperis chronico, et in

e MS. Thorn. factus.

f Sidon. lib. 8. epist. 6. ad Nammatium. Tom. 1. hist. Franc. script. ab Andrea du Chesne edit. Paris. ann. 1636.

pag. 207.

« AnteriorContinuar »