Imágenes de páginas
PDF
EPUB

licitudine concepisti, Catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim, quod aliqui episcopi Galliarum, cum cætera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturæ esse velint, non gratiæ; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse, non etiam nunc in singulis misericordiæ divinæ largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda, confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonæ voluntatis initium, juxta Catholicam veritatem, per prævenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate sedis apostolicæ firmaremus."

"Atque ideo, cum de hac re multi patres, et præ cæteris beatæ recordationis Augustinus episcopus, sed et majores nostri apostolicæ sedis antistites, ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia: supersedendum duximus responsione multiplici: maxime cum secundum eas, quas ex apostolo direxisti sententias, quibus dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem; et alibi: Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verumetiam ut pro eo patiamini; evidenter appareat fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia bona, singulis hominibus ex dono supernæ venire gratiæ, non ex humanæ potestate naturæ. Quod etiam fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse Catholicam in his scilicet, in quibus uno, sicut indicasti, consensu definierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia divinitatis præveniente conferri: adjicientes etiam, nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut perficere possit; dicente ipso Salvatore nostro: Sine me nihil potestis facere."

"Certum est enim atque Catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est fides, nolentes nos misericordia

1 Cor. cap. 7. ver. 25.
Johan, cap. 15. ver. 5.

d Philipp. cap. 1. ver. 29.

divina præveniat, ut in fide duremus, sicut David propheta dicit: Deus meus misericordia ejus præveniet me. Et iterum: Misericordia mea cum ipso est. Et alibi: Misericordia ejus subsequitur me. Similiter et beatus Paulus dicit: Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Unde nimis eos qui contra sentiunt, admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis prægravari, ut ad Christum non credant Dei beneficio, sed naturæ veniri; et ipsius naturæ bonum, quod Adæ peccato noscitur depravatum, auctorem nostræ fidei dicant magis esse quam Christum, nec intelligant se Dominicæ reclamare sententiæ dicenti : Nemok venit ad me, nisi datum fuerit illi a patre meo. Sed et beato Paulo simul obsistere clamanti ad Hebræos: Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem JESUM Christum. Quæ cum ita sint, invenire non possumus quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia, humanæ deputent voluntati, cum Christus auctor consummatorque sit fidei."

"Quapropter affectu congruo salutantes, suprascriptam confessionem vestram consentaneam Catholicis patrum regulis adprobamus. Illos autem, qui præcedente fide, sicut indicas, volunt gratiæ deputare, sua professione constringimus, ut multo magis dono gratiæ etiam fidem cogantur adscribere, præter quam nihil est boni, quod secundum Deum quilibet valeat operari; sicut beatus apostolus dicit: Omnem quod ex fide non est, peccatum est. Quod cum ita sit, aut nullum bonum gratiæ deputabunt, si ei fidem subtrahere moliuntur; aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessario fides erit gratiæ deputanda. Si enim nihil boni est sine fide, fides autem ipsa venire negetur ex gratia; nullum, quod absit, bonum erit gratiæ deputandum. Ait enim Jacobus apostolus: Omne" donum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens

f Psal. 59. ver. 10. (al. Psal. 58. ver. 11.) 8 Psal. 89. ver. 24. (al. Psal. 88. ver. 25.)

h Psal. 23. (al. Psal. 22.) ver. 6.

k Johan. cap. 6. ver. 65.

m Rom. cap. 14. ver. 23.

iRom. cap. 11. ver. 35, 36.
Hebr. cap. 12. ver. 1, 2.
Jacob. cap. 1. ver. 17.

a patre luminum. Et ipsi fatentur, ut dicis, dona cætera donari per gratiam; ipsa autem bona fide subsistere non ambigunt. Universa ergo necessario fides erit gratiæ deputanda, a qua bonum, quod gratiæ tribuunt, separare non possunt.'

"His itaque breviter assignatis; contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus de misericordia divina, quod ita per ministerium tuæ fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari; ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Scriptum est enim, Præparatur voluntas a Domino. Et alibi: ScioP quia non possum esse continens, nisi Deus dederit; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset donum. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII. Calendas Februarias, Lampadio et Oreste VV. CC. consulibus."

Qui primus epistolam hanc ex tenebris eruit diligentissimus Sirmondus, Baronianam chronologiam (quæ hinc potius emendanda fuerat) in constituendo Bonifacii initio secutus, legendum hic suspicatur; P. C. Lampadii et Orestis: qui consulatum eorum secutus annus in æræ nostræ DXXXI. incurrit. Ea vero ratione diebus tantum uno et quadraginta data fuisset hæc epistola ante diploma hoc, quod ab Arthuro rege Cantabrigiensi academiæ concessum fuisse aiunt.

ARTHURUS, REGALI a deo FRETUS DIGNITATE, OMNIBUS SUIS SALUTEM.

"Quia omnipotens Deus per misericordiam clementiæ suæ, absque ullo antecedente merito, sceptra regiminis mihi largitus est; libenter ei ex eo quod dedit mihi re

• Prov. cap. 8. ver. 35. juxta LXX. P Sapient. cap. 8. ver. 21.

q Sirmond. not. ad tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 605.

tribuo. Idcirco ejus gratia eruditus, pro amore cœlestis patriæ remedioque animarum antecessorum meorum Britanniæ regum, pro augmentatione insuper rei publica regni mei Britanniæ, ac profectu spirituali' scholarium in lege Domini jugiter Cantabrigiæ studentium; consilio et assensu omnium et singulorum pontificum et principum istius regni, et licentia sedis apostolicæ, statuo præsenti scripto et firmiter decerno, ut civitas scholarium prædicta (ubi hactenus splendorem scientiæ et lumen doctrinæ, gratia favente conditoris, mei prædecessores acceperunt) a publicis vectigalibus et operibus onerosis absolvatur: ut quietudine doctores inibi et scholares valeant doctrinæ studio inhærere; sicut gloriosus rex Britanniæ Lucius decrevit, Christianitatem amplectens prædicatione doctorum Cantabrigiæ. Quamobrem sint scholares atque doctores Cantabrigia manentes, in tranquillitate perpetua tuti, privilegiis muniti regalibus cum suis rebus et familiaribus ab omnibus secularibus servitutibus, necnon a regalibus tributis majoribus seu minoribus. Datum anno ab incarnatione Domini DXXXI. septimo die Aprilis, in civitate London."

Nicolaus Cantelupus affirmat, inclytum regem Arthurum constituisse Kynotum quendam virum providum rectorem scholarium civitatis Cantabrigiensis anno ab incarnatione Domini DXXIX. eique post biennium, " pro ampliore firmitate, transmisisse chartulam prædictam per suum nepotem Walwanum probitate clarum." Hunc Kynotum, vel Kinocum potius, Lampaternensis ecclesiæ fuisse antistitem, atque Davidi in sede Legionensi successisse refert Monemuthensis Galfridus: Walwanum quoque sive Walguanium nepotem regis fuisse confirmans. Patrem enim Arthuri Utherum, fratris sui Aurelii Ambrosii tempore, filiam suam Annam Lotho consuli Lodonesiæ (quæ olim Pict-landia, hodie Lauden dicitur) in matrimonium collocasse; indeque Walganium et Modredum susceptos fuisse narrat". In scriptis Cambro-Britannicis, pater Llow, filii

r Al. speciali.

t Histor. Britannic. lib. 11. cap. 1.

u Ibid. lib. 8. cap. 21. et lib. 9. cap. 9, 11.

Supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 106.

Medrod et Gualchmay nominatur: quorum priorem, qui inito cum Saxonibus fœdere contra avunculum suum Arthurum postea conjuravit, in vetere Triadum libro una cum Avarwy sive Androgeo filio Lud (qui Cæsaris est Mandubratius) et Guorthigerno, ut tres viros qui maximo dedecori huic insulæ fuerint, adnumerari docet Johannes Prisæus posteriorem, qui pro avunculo contra fratrem dimicans in Cambalanico prælio cecidisse dicitur, celebratum fuisse docet Johannes Lelandus, tum a Melchino vate Britannico, tum a Johanne Annævillano; qui in Architrenio suo ita illum loquentem inducit:

Et Walganus ego, qui nil reminiscor avara
Illoculasse manu: non hæc mea fulgurat auro
Sed gladio dextra; recipit quo spargat, et enses
Non loculos stringit nec opes in carcere miles
Degener et cupide cumulato rusticus ære.

Et me bella vocant: et te tua forsitan urget
Sollicitudo. Vale.

Accedit et Guilielmi Malmesburiensis locus, de sepulchro illius in ea Pembrochiensis comitatus parte quam Rossiam vocant tempore Guilielmi I. reperto: "Tunc" in provincia Walliarum quæ Ross vocatur inventum est sepulcrum Walwini, qui fuit haud degener Arturi ex sorore nepos; regnavitque in ea parte Britanniæ, quæ adhuc Walwertha vocatur, miles virtute nominatissimus, sed a fratre et nepote Hengisti regno expulsus, prius multo eorum detrimento exilium compensans suum: communicans merito laudi avunculi, quod ruentis patriæ casum in plures annos distulerit. Sed Arthuri sepulcrum nusquam visitur: unde antiquitas næniarum adhuc eum venturum fabulatur. Cæterum alterius bustum, ut præmisi, tempore Guilielmi regis repertum est super oram maris quatuordecim pedes longum: ubi a quibusdam asseritur ab hostibus vulneratus et naufragio ejectus, a quibusdam dicitur a civibus in publico epulo interfectus. Veritatis ergo notitia labat in dubio; licet neuter eorum defuerit famæ suæ patrocinio."

w Malmesbur. de gest. reg. Anglor. lib. 3.

* Al. Walwithia. Matthæo Parisiensi, in anni 1087. historia, Walwethai.

« AnteriorContinuar »