Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

hannis vero Juvenis, in præfatione ad cives suos Tarentinos, de tempore Cataldi verba hæc sunt: “ Reversos ad idolorum cultus, ut canis redit ad vomitum, Tarentinos centesimo et sexagesimo anno post Domini ad patrem ascensum, Aniceto Syro tunc pontifice maximo, beatus Cataldus ab Hibernia usque exteri maris insula oriundus ad pristinam revocavit fidem.” In octavo autem historiæ suæ libro, capite secundo, ex antiqua S. Cataldi vita tempus ita delineat: “Erat annus Domini centesimus et sexagesimus sextus, quando Divus Cataldus Tarentum ingressus est. Sedem Petri tenebat tunc Anicetus Syrus, qui sedit annos novem, a LXIII. usque ad LXXIII. post centesimum a Christo nato, martyr in quarta Ecclesiæ persecutione, imperatoribus M. Antonino Vero et L. Aurelio Commodo." A quo non multum recedit Bartholomæus Moronus, sic tempus explicans: “Fuit, cum Cataldus Tarentum ingressus est, annus a partu virginis septuagesimus circiter supra centesimum ; cum Ecclesiam Dei regeret Anicetus Syrus, et Antoninus philosophus Romæ imperaret.” Quo et alterius fratris Bonaventuræ versus illi referri poterunt, sub exitum libri seeundi Cataldiados :

Syrus Anicetus sacrarum pondera rerum
Sustinet ; et princeps Aurelius eminet orbi.

Dempsterus floruisse dicit anno CCCLXI. quem annum esse putat ejus depositionis. Alexander ab Alexandro, in loco jam citato, " sanctum Cataldum abhinc annis mille pontificem urbi Tarentinæ præfuisse" scribens, circa annum Christi quingentesimum claruisse eum significat: licet ut eo tempore Tarentini a Christianæ fidei professione ita fuisse credantur alieni, ac nobis Cataldi acta eos exhibent, nemo prudens facile concesserit.

S. Cataldo comes adjungitur frater ipsius S. Donatus, primus Lupiensium in Italia episcopus: cujus ita meminit Bartholomæus Moronus : “ Alii existimant Cataldum, prius quam Tarentum accederet, in Japygiam devenisse cum Donateo, quem primum episcopum Lupiensem faciunt et sancti Cataldi fratrem ; atque simul aliquandiu solitariam vitam vixisse justa oppidulum, quod postea a sancti (Ca

taldi) nomine nomen accepit.” Eam opinionem, ut apud Johannem Juvenem legitur,“ dicunt referri a Jacobo Antonio Lupiensi in historia: sanctum scilicet Cataldum ad Japygiam venisse, comitem habentem germanum fratrem Donatium primum Lupiensium episcopum ; et per quatuordecim annos vitam cum illo eremiticam egisse prope oppidum, quod ab ipso nomen accepit, hodieque adhuc extat, sanctus Cataldus, ad decem millia passuum ab Hydrunte remotum.” Hunc autem Donatum Dempsterusa, suo more, scripsisse fingit; “ Ad Lupienses Homiliarum librum unum, et Ordinationum ecclesiæ suæ librum alterum.

Calendis Decembribus, “ in Castro Ambasio sancti Florentini presbyteri et confessoris, miræ virtutis viri,” memoriam celebrari notat, in additionibus ad Usuardi martyrologium, Johannes Molanus. Ejus vitam legimus, “ ex antiquis voluminibus capituli ejusdem S. Florentini in oppido Ambasiæ fundati desumptam:" in qua genus ejus ita descriptum invenimus : “ Gloriosus Christi confessor Florentinus in Hibernia oriundus, solicitudine etiam qua debuit a suis parentibus Theophilo videlicet et Benigna benigniter educatus, Dei gratiam a primis infantiæ cunabulis accipere meruit.” Tum, relicta patria, Florentinum Romam pervenisse scribit auctor, quo tempore Claudius Cæsar Christianorum atrocissimus persecutor imperii Romani culmen adeptus est: ibique Claudii jussu ab Asterio quodam in vincula conjectum, ipsum Asterium cum uxore et tota familia ad Christum in carcere convertisse; virosque ac fæminas numero nonaginta sex a se baptizatos ad sanctum Calixtum, eo tempore sedis apostolicæ summum ac sanctissimum sacerdotem, confirmandos allegavisse. Quæ Calixti mentio, si alia non obstarent, circa annum Christi CCXX. gesta esse ista facile persuaderet: præsertim cum Calixti sive Callisti hujus corpus e puteo in quem demersus fuerat post dies quatuordecim eductum, ab Asterio presbytero in cæmiterio Calepodii sepultum esse, eamque ob causam ipsum Asterium post dies sex, jussu Alexandri imperatoris Mammææ filii, e ponte præcipitatum fuisse, Callisti acta confirment. Verum has rationes interturbat, quod in vita Florentini de Claudii Cæsaris imperio præcesserat, multoque magis quod sequitur; Theodebertum et Clotharium eo tempore in Galliis regnavisse, S. Germanum Parisiensium et S. Gildasium Ruthenensium pontificem extitisse, “ Arianorum et hæreticorum perfidiam totam fere Aquitaniam polluisse," et ejus generis alia. Ut in tanta rerum et personarum confusione, qua S. Florentinus ætate vixerit, dictu non sit proclive.

a Dempster. hist. lib. 4. num. 388.

“ S. Firminum Scotum, in patria ab Honesto presbytero educatum, ad S. Honoratum Tolosanum episcopum missum multos in Aquitania ad fidem convertisse;" et demum apud Ambianenses, quorum primus factus est episcopus, anno ætatis suæ sexagesimo quarto salutis humanæ CCC. Septembris die vigesimo quinto martyrii palmam percepisse, scribit Dempsterus. Et eo quidem Septembris die, * Ambiani in Gallia beati Firmini episcopi, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside post varia tormenta capitis decollatione martyrium sumpsit," memoriam celebrari in Romano martyrologio legimus. Verum ad anteriora tempora referunt eum alii: inter quos et PseudoDexter est, in chronico suo ad annum Christi CX. ita annotans: “ S. Firminus Pampilonensis civis et episcopus, discipulus S. Saturnini S. Petri similiter auditoris, Ambiani sub Juliano præside patitur: prius tamen per Hispanias Toletum usque prædicans, provinciam longe lateque pervasit.” Et Heleca Cæsar-Augustanus in additionibus ad Maximum: “ Celebris apud Vascones memoria S. Firmani episcopi primi et apostoli Pampilonensis ; qui passus est in persecutione Antonini Pii, die octavo mensis Octobris. Fuit consecratus ab Honorato episcopo Toletano, et aquis salutaribus tinctus a S. Saturnino episcopo

b Tom. 7. vit, sanctor. a Jacobo Mosandro edit, ad diem XIV. Octobr. cum martyrologio Bedæ et Adonis, prid. Id. Octobr. et XII. Calend. Novembr. c Rodez, sub Bituricensi metropoli.

Dempster. hist. lib. 6. num. 522, et lib. 8. num. 643.

Tolosano S. Petri apostolorum principis discipulo, misso prædicatum Tolosam.”

De Firmo quoque Pampilonensi senatore, Honesto presbytero, et hujus discipulo, illius vero filio Firmino, in actis Saturnini habentur ista : “ Firmus cum jam totus Christi subditus esset dominio, et maximus haberetur in comitatu Pampilonico, tradidit filium suum primogenitum Honesto presbytero, Saturnini clientulo: et doctus est ab illo omni literali judicio, omnique fidei commercio; et multo post tempore episcopus est ordinatus ab Honorato Toletano præsule, Saturnini successore. Qui Firminus triginta transacto annorum curriculo, Agonensem urbem adiit, et cum Astario quodam presbytero magnum acquisivit ibidem populum Christo. Postmodum multum alumnicorum populum (Pampilonensium scilicet) convertit ad Dominum. Vigerium postea transmeans amnem, Andegavinam perrexit ad urbem, et magnam ibi Deo militare fecit gentilium plebem. Germanicam tandem iens in partem, Beluacensem ingressus est civitatem : ibique manens episcopus electus a credentibus, multos revocavit ab idolorum cultura. Ambianensium vero deinde vadens ad oppidum, ter millenas Deo sociavit animas. Ad ultimum decollatus est in carcerali ergastulo."

Refert ista ex S. Saturnini actis ineditis Franciscus Bivarius, in suo ad citatum Dextri locum commentario ; ubi S. Firminum Pampilonensem civem fuisse, tum ex scriptorum omnium qui gesta ejus scripserunt consensu, tum ex ipsius ecclesiæ Pampilonensis officiis ecclesiasticis declarat: quod et Claudius Robertus confirmat, in Ambianensium episcoporum catalogo; et antiqua S. Firmini acta' a Francisco Bosqueto edita, in quibus ille “ Hispanus genere et civis Pampelonensis” expressis verbis nominatur. Quibus igitur auctoritatibus fretus Dempsterus, eum in Scotorum album retulit? Hagiologorum scilicet, a quibus in Hiberniæ partibus ortus dicitur ; et Scotichronici, ex cujus libro quarto, capite nono, verba producit ista:

e A Gallis in Tolosano episcopatu Honoratus Saturnino successisse dicitur. | Hist. eccles. Gallican. tom. 1. part. 2. pag. 152, 153.

“ Hoc tempore in Gallia Firminus docebat, Ambianorum primus episcopus.” Atqui Scotum fuisse illum, auctor iste non dicit; et aliarum nationum viros celebres in Scotichronico passim commemorari Dempsterus non ignorabat. Nec quid Hagiologorum Hibernia pro Dempsteri Scotia faciat, videre possumus: nisi putidum illud postulatum simul concedamus; quod priori ævo a scriptoribus Hibernia sumatur pro Scotia. Nam Scotiam ab illis sumi pro Hibernia si dixisset; rem ipsam acu tetigisset.

Ex Hagiologiis vero duo tantum protulit Dempsterus hic loca: ex Constantini Ghinii sanctorum canonicorum natalibus unum ; ex Petri Equilini sanctorum catalogo alterum. Sic enim ad vigesimum quintum Septembris diem Ghinius: “Ambiani in Gallia S. Firmini, primi ejusdem civitatis episcopi, et martyris: qui ex Hiberniæ partibus ab Honesto presbytero literis eruditus, et a Tolosano episcopo ordinatus, apud Andegavenses, Beluacenses, et alios populos verbum Dei prædicans, multos ad Christi fidem convertit; Ambiani autem factus episcopus, brevi fere omnes convertit et baptizavit, ecclesias construxit, et pro fide Christi sæpe tentus et flagellatus, sed Dei ope servatus, tandem in persecutione Diocletiani, sub Rectiovaro præside post varia tormenta capitis decollatione martyrium sumpsit, circa annum Domini CCC."

Petri Equilini verba, quæ integra Dempsterus exhibere noluit; ne inde Firminus, neque Scotus, neque Hibernus, sed Navarrenus fuisse proderetur, hæc sunt : “ Firminus presbyter et martyr apud Ambianum passus est sub Longino et Sebastiano præsidibus; qui ex civitate Hiberniæ, quæ dicitur Pampilonia, ortus patre Firmo senatore, cum adhuc esset puer traditus est Honesto presbytero sacris literis imbuendus."

Quibus, ut erroris patefaciamus originem, et illa Vincentii Bellovacensish ex gestis Firmini antiquioribus descripta nos adjungimus : “ Sub Diocletiano et Maximiano erat in urbe Iberiensi, quæ dicitur Papilonia (Pompilioniam

$ Petr. de natalib. lib. 8. cap. 119.
h Vincent. specul, historial. lib. 12. cap. 79.

« AnteriorContinuar »