Imágenes de páginas
PDF
EPUB

varia Tarentinorum fortuna capite secundo ista recitat; "Beatus Cataldus ex partibus Hiberniæ, quæ suis et ipsa gloriatur in Domino et lætatur sanctis, oppido Numeniæ Catando, patre Eucho, matre Athena, honestis quidem inter cives natus." Similiter et in novo legimus officio; quod a Guilielmo Sirleto cardinali jussu Gregorii XIII. reformatum, Romæ primum anno MDLXXX. deinde jussu Bonifacii cardinalis Caetani archiepiscopi Tarentini recognitum ac repurgatum, ibidem anno MDCXV. denuo est editum: "Cataldus Hibernus oppido Numeniæ (Mononiæ habet secunda editio Romana, pro Momoniæ) honestis parentibus natus, ab infantia Dei præventus benedictione sanctitatis indicia præbuit." Petrus Equilinus" eodem nomine et oppidum natale et ipsum sanctum nuncupat; "Cataldum episcopum ex Hiberniæ partibus, oppido quod dicitur Cataldus, patre Eucho, matre Athena exortum fuisse" scribens.

Adolescentiæ studia Romanum officium ita explicat: "Adolescens liberalibus disciplinis eruditus, ad eam brevi doctrinæ excellentiam pervenit, ut ad ipsum audiendum Galli, Angli, Scoti, Theutones, aliique finitimarum illarum regionum quamplurimi Lesmoriam convenirent. Sed cum scientiarum omnium notitiam, nisi sincero cordis affectu puroque mentis intuitu ac pietate in Deum fulciretur, inanem esse duceret; totum se ad Christi cultum et imitationem convertit." Et Bartholomæus Moronus: "Crescebat interim puer; atque adeo ad optimos mores, et sanctissimas disciplinas indies proficiebat, ut omnes fœcunda virtutum semina, et egregias animi dotes cum ipso natas et altas esse judicarent. Et, ne quid ad perfectissimi hominis deesset exemplar, tantum in sacrarum literarum assidua lectione ac meditatione processit ; ut omnes in sui admirationem raperet. Cumque non posset civitas abscondi supra montem posita, undique ex finitimis ac remotis regionibus innumeri pene homines Lesmoriam, ubi tunc ille studiorum causa degebat, celerrime convenirent, ac præsentes experirentur, beatissimi Cataldi virtutes esse

Petr. de natalib. lib. 4. cap. 143.

et fama et invidia longe majores: quæque potius laudatorem quærerent, quam admitterent æmulatorem." Et Bonaventura Moronus, libro primo Cataldiados:

Interea pueri nomen crescebat, et ætas :
Nam nitor egregii vultus, et prævia virtus
Signa dabant tantæ ventura in tempora sortis.
Duplex cura fuit juveni; præcepta Tonantis
Servare, et studiis impendere tempus amicis.
Hinc crescit Domini cultus, reverentia legum,
Relligionis honos, hinc vena divite manant
Ingenii fructus, et veræ præmia laudis.
Sic vitæ pars nulla perit: sic conscia facti
Anceps turba diu fluitat, quæ major in illo
Doctrina, an pietas: tamen hic crescebat utraque ;
Et pariter virtus virtutem agnata fovebat.

Spargitur occiduas sensim vaga fama per urbes,
Huic juveni primis tantum conatibus omnes
Concessisse viros, eadem quos edidit ætas,
Quantum ignes superat Phoebe jam plena minores.
Undique convenient proceres; quos dulce trahebat
Discendi studium, major num cognita virtus,
An laudata foret. Celeres vastissima Rheni
Jam vada Teutonici, jam deseruere Sicambri:
Mittit ab extremo gelidos aquilone Boemos
Albis, et Arverni coeunt, Batavique frequentes,
Et quicunque colunt alta sub rupe Gebennas'.
Non omnes prospectat Arar, Rhodanique fluenta
Helvetios: multos desiderat ultima Thule.
Certatim hi properant diverso tramite ad urbem
Lesmoriam, juvenis primos ubi transigit annos.
Mirantur tandem cuncti, quod cognitus heros
Spe major, fama melior, præconia laudum
Exuperet, nullumque parem ferat æmula virtus.

Et postea:

Cataldus, plebi juvenis sat notus Iberna,
Quis referat quanta hic edat miracula, quales
Hinc abigat pestes, quantorum corda virorum
Instruat exemplo, quot mulceat ore diserto?
Jam videas populos, quos abluit advena Rhenus,
Quosque sub occiduo collustrat cardine mundi
Phœbus, Lesmoriam venisse; ut jura docentis
Ediscant titulisque sacrent melioribus aras.

Narrant deinde biographi, Cataldum regis jussu Les

Id est, Genevam, apud lacum Lemanum; ubi Cataldum ejus urbis præsulem ac professorem adorant: inquit Raph. Volaterranus, commentar. Urban. lib. 3.

moriæ comprehensum, abductumque inde, et catenis vinctum, in tenebricoso carcere detentum esse: tandem vero mortuo Meltridis duce, ab eodem rege, divinitus per quietem ea de re admonito, liberatum et Meltridis ducatu donatum esse. Ducem illum Meltridis, 66 Regis animum contra innocentissimum virum sæpenumero concitasse," refert Bartholomæus Moronus. Ipsum vero regem apud Ultonienses egisse, innuunt illi Bonaventuræ Moroni in primo Cataldiados suæ versiculi:

Postera fulgebat roseis Aurora quadrigis,
Cum videt Oltonios consurgere navita portus
Fluctibus e mediis; unde improbus ante tyrannus,
Illusus Furiis, geminas emiserat alnos.

Duo intelligit navigia, quæ Lesmoriam ad abducendum Cataldum ab eo missa dixerat. In officio Cataldi reformato, ita rem narratam invenimus: "Rei eventu territus rex, Cataldum illico solvi, et ad se perduci imperat. Cumque veniam ab eo petiisset, eum rogat ut episcopatum Rachau accipiat, cui et ducatum Meltridis donat. Itaque ducatum sanctus Cataldus in duodecim episcopatus distribuens, de suo episcopio archiepiscopatum fecit." In vita ejusdem per Bartholomæum Moronum conscripta similiter: "Cataldum rex adduci jubet; veniam ab eo cum lachrymis petit: atque illum, quamvis obstinate renuentem, Meltridis ducem in demortui locum designat. Cataldus tum diaconus, cum Dei ministerium cum regiis insignibus commutare nollet, in episcopum eligitur. Quod non modo rex libentissimo animo approbavit, sed etiam ducatum Meltridis in perpetuum Ecclesiæ concessit; quem duodecim episcopis Cataldus distribuens, episcopalem suam sedem in archiepiscopalem evenit." Quod postremum frater Bonaventura, in libro secundo Cataldiados suæ, sic expressit:

At quoniam se tanto oneri, rebusque gerendis
Non putat esse parem; sacras partitur habenas
Bis senis sociis: quos, tota e Meltride lectos
Egregia virtute animi, diademata nectunt.
Cataldus mox ipse mitra meliore decorus
Eminet antistes, duodeno præsule cinctus.

Eandem historiæ partem Johannes Juvenis sic enarrat :

VOL. VI.

X

"Rex defuncti ducis provinciam ecclesiæ quæ etiam tunc erigebatur, cuique Cataldus construendæ præerat, in perpetuum concessit. Erat dux ille Meltridis dominus. Sanctus igitur acceptam provinciam in duodecim episcopatus distribuit; et suum episcopium archiepiscopatum faciens, Rachau archiepiscopus fuit dictus. Cumque Rachaensi ecclesiæ multos præfuisset annos; et verbo et exemplo nunquam destitit alios ad fidem trahere, alios jam tractos confirmare." Petrus Equilinus ita: "Rex ducatum ducis defuncti ecclesiæ quæ fabricabatur in perpetuum concessit. In qua ecclesia Cataldus post breve tempus archiepiscopus electus est: qui laudabiliter vivens, duodecim sibi suffraganeos episcopos constituit; et totam insulam verbo et exemplo ad Christi cognitionem adduxit." Et id quidem scribit etiam, hunc, ut videtur, secutus, Bartholomæus Moronus: "Nullum in universa pene Ibernia relictum esse, qui veræ religionis cultum non addisceret." Verum universalem Hiberniæ ante B. Patricii adventum conversionem historiæ veritas nulla ratione potest admittere.

Itaque in officio" reformato, majore cum verisimilitu dine, "universam Rachau provinciam sua prædicatione ad Christi fidem perduxisse" Cataldus dicitur. Nam, ut in Antiphona canitur ibidem: "Hunc Racuensis ecclesia pontificem primum suscepit; quem Tarentina patrem amabilem postea complexa est." Et a Rachau, in Mononiæ seu Momoniæ partibus quondam non obscuri nominis urbe, cognomentum ille accepit. Cum enim Drogonus archiepiscopus Tarentinus sepulcrum Cataldi aperuisset, crucem in eo auream invenisse dicitur,

W

crucemy gemmis auroque nitentem;

Nomen ubi exculptum Rhachuensis præsulis ætas
Nostra legit, totusque Taras promulgat in orbem.

Pendet enim ex hodie ante pectus statuæ illius argenteæ,

"Offic. a Card. Sirleto et Caetano edit. in festo S. Cataldi, Mai. VIII. lection. 5. Barthol. Moron. initio vitæ S. Cataldi.

* Id. circa finem Offic. reformat. in festo inventionis S. Cataldi, Mai. X. lection. 4.

y Bonaventur. Moron. in ipso fine VI. et ultimi libri Cataldiados.

z Barthol. Moron. in fine vitæ Cataldi.

quam S. Cataldo populum Tarentinum posuisse diximus; hasque literas insculptas gerit: CATALDUS RACHAV.

Atque hæc sunt quæ in Cataldi actis ad nostram pertinent Hiberniam. Reliqua enim partim profectionem illius Hierosolymitanam et legationem Tarentinam, atque res in utraque gestas spectant; partim reliquiarum ejus primam inventionem Drogoni, et translationem Giraldi archiepiscopi factam temporibus. Cujus et inventionis et translationis memoriam anniversariam Tarentini die Maii decimo celebrant, quo et nomen ejus Romano martyrologio est appositum, quum ante biduum depositionis ipsius tempus iidem commemorant. De prophetia etiam ejusdem, quæ anno MCCCCXCII. in lucem primum prolata fuisse dicitur, ex codicibus ecclesiæ Tarentinæ, Alexandri ab Alexndro libro tertio Genialium dierum, capite decimo quinto, et Petri Galatini libro octavo de Ecclesia destituta, capite primo, plura addit Bartholomæus Moronus: licet ejus vaticinii inventionem ad annum MCCCCXCIV. perperam, ni fallor, incertus quidam annalium scriptor, de morte Ferdinandi I. regis Aragoniæ, et utriusque Siciliæ mentione facta, ita retulerit: "Isto anno fuit repertus Tarenti liber sancti Cataldi consistens in tribus laminis plumbeis, videlicet duabus extremis semiscriptis et media scripta ex utroque latere; qui præsentatus fuit domino regi, loquens de dicti regis repentina morte: et sic fuit repente mortuus."

Antonius Caracciolus, a quo annales isti Neapoli anno MDCXXVI. cum quatuor aliis antiquis Italorum chronologis, sunt editi, in nomenclatore propriorum nominum quam editioni suæ præfixit, de ætate Cataldi ista subjicit : "Vixit S. Cataldus, non anno Christi CL. ut Juvenis opinatur in præfatione ad historiam Tarentinam et libro octavo, sed minimum, post annum CCCXXVI. quo Christi sepulcrum, quod Cataldus in Palæstinam abiens veneratus esse legitur, a B. Helena Augusta repertum est. Fortassis etiam elicitur ex ejusdem vita gestisque, ipsum floruisse post Gothorum in Italiam adventum, hoc est, post annum Christi quingentesimum." Ita ille: hac de re alias diligentius atque fusius se acturum promittens. Jo

« AnteriorContinuar »