Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ginis Scotorum reperitur. Si quis scire voluerit, quanto tempore fuit inhabitabilis et deserta Hibernia; sic mihi peritissimi Scotorum nunciaverunt. Scythæ (al. Scoti) in quarta ætate mundi obtinuerunt Hiberniam. Scythæ autem qui sunt in occidente", et Picti de aquilone, pugnabant unanimiter et uno impetu contra Britones.” Rathrannus quoque Corbeiensis monachus, libro quarto contra Græcos; “ Scotorum, inquit, natio Hiberniam insulam inhabitans consuetudinem habet per monasteria monachorum seu canonicorum, vel quorumcunque religiosorum, omni tempore præter Dominicam festosque dies jejunare ; nec nisi vel ad nonam vel ad vesperam corpori cibum indulgere.” Quibus et illud Ælfredi regis addi potest, in Saxonica sua translatione Orosii: “Izbernia that pe Scotland hatath: Hibernia, quam nos Scotlandiam appellamus."

Seculo decimo Hucbaldus Elnonensis monachus, in vita Lebuini, Britanniæ dicit adjacere Scotiam sive Hiberniam. Adso abbas in carmine de S. Mansueto ad Gerardum Tullensem episcopum edito (suo loco a nobis producendo) eandem quoque Scotiam facit et Hiberniam. Fabius Ethelwerdus", et annales Anglo-Saxonici, treso Scotos de Hibernia anno DCCCXCI. ad Ælfredum Anglorum regem venisse narrant: Dufslanum primum, Macbæthum secundum, Mælinniunum sive Magilmumenum tertium, " artibus (ut ille loquitur) frondentem, litera doctum, magistrum insignem Scotorum." Addunt iidem annales, et ex eis Florentius Wigorniensis, “ eodem anno Swifneh doctorem Scotorum peritissimum obiisse;" quod in Ultoniensibus nostris annalibus ita consignatum invenio: “Suibne Mac-Mailehuvai anachorita et scriba optimus Cluan Macnois dormivit." Quo et illud fortasse Caradoci Lancarvanensis referendum fuerit, licet aliquantula annorum sit discrepantia, in chronico Cambro-Britannico. DCCCLXXXIX. Submon Cubin, doctorum Scotiæ

" Anno

m Vide supra, cap. 15. pag. 123.

n Ethelwerd. chronic. lib. 4. cap. 3. Vid. Florent. Wigorn. ad ann. 892. et Matt. Florileg. ad ann. 891.

• Thrie Scottas.
p Clonensis episcopatus ca sedes est, in occidentali Midia.

maximus, obiit." Decimo quoque seculo Notkerus Balbulus, Sangallensis monachus claruit: apud quem in Caroli Magni vita, huc spectans occurrit istud : “ Contigit duos Scotos de Hibernia cum mercatoribus Britannis ad litus Galliæ devenire, viros et in secularibus et in sacris Scripturis incomparabiliter eruditos." Et in martyrologio, ad decimum sextum Calendas Aprilis, “ In Scotia nativitas? S. Patricii episcopi, natione Britanni; qui in Hibernia insula Scotis primum evangelizavit nomen Domini nostri Jesu Christi, et eos per miraculorum ostensionem ad fidem veram convertit.” Et ad octavum Idus Julias: Passio S. Kiliani primi Wirzburgensis civitatis episcopi, et duorum discipulorum ejus, Colonati scilicet presbyteri et Totnani diaconi: qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, et a pontifice sedis apostolicæ auctoritate accepta, nomen Christi in eodem loco et in circuitu prædicaverunt.” Cui et Anglo-Saxonicum martyrologium consonat (in libro, quem Exoniensi ecclesiæ Leofricus episcopus donavit, Spel-boc dicto) ad decimum septimum diem Martii de B. Patricio adnotans : “re gelande tha magthe to zeleapan Hiebernia, that is Scotta maythe. Qui docuit populum credere Hiberniæ, id est, Scotorum populum.” Et antiquus vitæ Kiliani scriptor, Hiberniam nostram hoc ornans elogio: “ Scotia', quæ et Hibernia dicitur, insula est maris oceani, fæcunda quidem glebis, sed sanctissimis clarior viris : ex quibus Columbano gaudet Italia, Gallo ditatur Alemannia, Kiliano Teutonica nobilitatur Francia.”

Hic vero de gentis utriusque Scotorum distinctione Georgium Buchananum audire fuerit operæ pretium ; quo nemo diligentius antiquitates patrias est perscrutatus. Is, quums docuisset ex Orosio, “ Scotos omnes Hiberniæ habitatores initio vocatos" fuisse; addit, “Principio autem cum utrique, id est, Hiberniæ incolæ, et coloni eorum in Albium missi, Scoti appellarentur; ut discrimine aliquo alteri ab alteris distinguerentur, initio coepere alteri Scoti Ierni, alteri Scoti

1 Natalis, id est, obitus dies. r Vit. Kiliani, tom. 4. antiqu. lect. H. Canisii, pag. 629. • Buchanan. rer. Scoticar. lib. 2. pag. 55. edit. Francofurt. ann. 1624.

Albini vocari.” Et postea, "Cum' ipsi se Albinos nomine ab Albio declinato vocent, vicini tamen Scotos eos nuncupant; quo nomine origo eorum ab Hibernis declaratur.” Genuini enim Scoti seu Albinich vel Albanach, et regionem suam Albin vocant; ab Albio, ut ille putat, sive Albione, quod antiquissimum Britanniæ nomen fuit, derivato vocabulo. Cui aliquantulum et illud favet, quod Drum-Albin, locum in quo hodierna Scotia maxime attollitur, Johannes Fordonus Dorsum Albaniæ, Adamnanus* Dorsum Britanniæ est interpretatus: Britanniæ ad Caledoniam denotandam restricto vocabulo : ut quum antiqua Britonum patria ab Anglo-Saxonibus occupata, novum Saxoniæ vel Angliæ nomen obtinuit, Caledoniæ, Pictorum et Scotorum sedi, vetus Albionis et Britanniæ appellatio quasi propria relicta fuisse videretur.

Sed et ulterius hic notandum; quemadmodum nostra ætate, Anglo-Britannorum et Anglo-Hibernicorum distinctio duplicem Angliam non efficit, unam in Britannia, in Hibernia quærendam alteram: ita nec antiquioribus illis temporibus, Scoto-Hibernorum et Scoto-Britannorum discretas sedes duplicem constituisse Scotiam. Licet enim Beda, Scotos qui Hiberniam, et Scotos” qui Britanniam incolunt diligenter distinguat: ipsa tamen Scotia ei semper est unica; eadem nimirum, ut ostendimus, quæ Hibernia. Nam neque Dalrieda, quæ ad annum usque DCCCXL. Scotorum Britannicorum sedes erat, Scotiæ nomen est consecuta ; neque etiam integra ipsa Albania, debellatis statim Pictis, sed tum demum quum populo utroque in unam gentem coalescente obsolevit plane nationis Picticæ memoria. Quod ut ante undecimum post Christi nativitatem seculum haudquaquam factum, in fine præcedentis capitis declaravimus: ita neminem, quitoto antecedentium annorum spatio scripserit, produci posse arbitramur, qui Scotiæ appellatione Albaniam unquam designaverit. Quæ tamen postea in frequentissimo usu esse ccepit, quum Angli Hibernos sua lingua Irish, Latina Irosa et Irenses, atque terram eorum Ire-lando vocare assueverunt; vocabulo etiam ad Germanos, Gallos, Hispanos, Italos, ipsosque Arabasd deinde propagato. Nam et Nubiensis geographus circa annum MCL. Hiberniam Irlandæ, Albaniam Scotiæ nomine designat.

t Buchanan. rer. Scot. lib. 2. pag. 64.

u Id. lib. 1. pag. 11. Vide Henr. Huntingdon. histor. lib. 8. ad annum 3. reg. Stephani : et Johann. Major, de gest. Scotor. lib. 4. cap. 11.

w Fordon. Scotichronic. lib. 2. cap. 12.
* Adamnan. vit. Columbæ, lib. 2. cap. 28. et lib. 3. cap. 18.
y Bed. hist. lib. 2. cap. 4. lib. 3. cap. 3. et lib. 5. cap. 16.
? Id. lib. 1. cap. 34. lib. 4. cap. 26. et lib. 5. cap. 24.

Neque vero quamprimum apud exteros Irlandiæ illud vocabulum in frequentiorem usum est admissum, vel Scotiæ appellationem Hibernia deposuit, vel Scotorum nomen Hiberni statim amiserunt. Nam in undecimo quoque isto seculo, ut de Hermanno Contracto nihil dicamus, qui, cum aliis, “ Classeme Danorum Hiberniam invadentem a Scotis victam fuisse" retulit, et Adamus Bremensis', qui Irland nominat, Hiberniam Scotorum patriam nuncupat; et Johanness Sulgeni Menevensis episcopi filius, apud quem Albaniæ vocem primum invenimus, Hibernos et Scotos eosdem facit; et Marianus Scotos, qui inter primos Albaniæ, si vulgato" saltem chronico fidem adhibemus, Scotiæ nomen tribuit, Hiberniam nihilo secius Scotorum insulam fuisse agnoscit : “ Sancta Brigida Scotorum virgo in Hibernia diem clausit extremum," inquit ille, ad Christi annum DXXI. et ad annum DCLXXXVII. “ Sanctus Kilianus Scotus, de Hibernia insula natus, Wirtziburgensis episcopus, clarus habetur." Et ad annum DCLXXIV. “ Hibernia insula Scotorum, sanctis viris plena habetur.” Ita enim ex Francofurtensi codice locum restituit, in suis ad vitam Kiliani notis, Nicolaus Serarius: quum in Mariani chronico, quod Florentii Wigorniensis annalibus est intextum, legatur: “ Hibernia, insula sanctorum, sanctis et mirabilibus perplurimis sublimiter plena habetur.” Ut

a Ælnothus Cantuariens. de vita Canuti, cap. 10.
b Orderic. Vitalis, ecclesiastic. histor. lib. 10. ad ann. 1098.
© Irlandam. Id. ibid.

Geograph. Arab. part. 2. climatis 7. e Hermann. chronic. tom. 1. antiqu. lect. H. Canisii, pag. 529. | Adam. hist. ecclesiast. cap. 217. $ Vid. præfationem nostram in epistolar. Hibernicar. syllogen. h Marian, chronic. ann. 1034. 1040. et 1050. edit. Basil. ann. 1559.

[ocr errors]

et ad annum quoque DLXXXIX. “ Sanctus pater Columbanus ex Hibernia, insula sanctorum, cum sancto Gallo aliisque probatis discipulis venit in Burgundiam. Quo utroque in loco Basilius Johannes Heroldus, qui ex Francofurtensi illo manuscripto Marianum primus in lucem dedit, et Scotorum et sanctorum voces penitus prætermisit: quas contracte scriptas inter se facile permutari, vel Francofurtensis topographiæ Hiberniæ Giraldi editio fidem fecerit, quæ Scotorum pro sanctorum nobis exhibet merita.

Quin et ipsum Marianum Hiberniensem fuisse Scotum confirmat Florentius, vel Wigorniensis potius monachus qui sub rege Stephano Florentii rerum Anglicarum collectanea, ex Asserio Menevensi et Saxonicis annalibus translata, cum universali Mariani chronico commiscuit, et ad annum MCXXXI. continuavit. Sic enim ille, ad annum MXXVIII. “ Hoc anno natus est Marianus Hibernensis probabilis Scotus ; cujus studio et labore hæc chronica præcellens est de diversis libris coadunata.” Et scriptor chronici quod in bibliotheca Cottoniana habetur, a nativitate Christi usque ad annum MCLXXXI. deductum: Anno MXXVIII. Marianus chronographus Hibernensis Scotus natus est ; qui chronicam chronicorum composuit.” Unde in tractatu inter commissarios Henrici IV. Anglorum et Roberti III. Scotorum regis, anno MCCCCI. die Martis, decimo octavo mensis Octobris habito, quem in eadem bibliotheca vidimus, cum “ Alanus Newerk clericus, ex chronicis confirmans, quod reges Scotiæ homagium ligium solebant facere regibus Anglis, subjungendo dixisset ; quod de his omnibus fuerunt et sunt nonnullae chronicæ in nonnullis monasteriis Angliæ repertæ, et remanentes fideliter conservatæ, etiam scriptæ per quendam Scotum nomine Marianum :" pro jure regis Scotiæ respondens Johannes de Merton decretorum doctor," ibidem dixit expresse et fatebatur, quod ille Marianus fuit tempore quo vixit fidelissimus homo; sed subjunxit, quod fuit Scotus de Hibernia, et non natus in

i Girald. Cambrens. topograph. distinct. 1. cap. 23.

« AnteriorContinuar »