Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

annalibus ad annum æræ nostræ DCCCLXII. mortuus fuisse memoratur. Anno DCCCLXXI. a Danis urbem Alclyde sive Dunbritanniam spoliatam, Northumbriam captam, et Pictos plurimum vexatos fuisse, Caradocus annotat: quod Ultoniensium annalium collector ita explicat: Ainlaiph et Ivar venerunt ad Ath-cliath, sive Dubliniam, ex Albania cum ducentis navibus: et præda maxima hominum Anglorum et Britonum et Pictorum deducta est secum ad Hiberniam in captivitate." Dein anno DCCCLXXV. ut in libro de Alfredi rebus gestis prodit Asserius Menevensis, Dani sive Normani Pagani cum Halfdeno duce suo, tota Nordanhumbrorum regione occupata, Pictos et Stratduttenses depopulati sunt. Alii annales

eidem Asserio tributi Pictos et Strecledenses hic habent, annales Anglo-Saxonici peohtar et stɲæcledpealar®, Fabius Ethelwerdus Pihtos Cumbrosque, Matthæus Florilegus Pictos et Wallenses, Ultonienses annales Pictos solos nominant: quorum stragem magnam a Dubgallis' factam tum fuisse significant. Addunt iidem, anno proxime sequente mortuum esse Constantinum filium Cinæda regem Pictorum; et post biennium similiter, Ædh filium Cinadan regem Pictorum a sociis suis occisum esse. Qui duo fratres cum in Scotorum regum catalogo, post patrem Kinadium sive Kenethum (de quo dictum est) et patruum Domnallum vel Donaldum, locum habere cognoscantur, et apud vicinos tamen Hibernos non alio isti omnes quam Pictorum regum celebrentur elogio: colligere inde promptum fuerit, etiam post Kinadianam illam firmatam monarchiam Pictos, licet Scotorum imperio jam subjectos, majorem tamen et potiorem Albanici regni partem constituisse.

Circa annum DCCCCXXXVII. commissum est in Northumbria celeberrimum illud prælium apud Etbrunnanwere vel Brunnanbyrig (quæ in Ethelredi regis legibus Brom

e Eos Streatgled walos appellat ad annum 901. et 921. secundum Dionys. Florentius Wigorniensis, Mariani nomine a Guil. Camdeno citatus, in Denbighshire, pag. 547.

Sive Nigris advenis. Nigræ enim gentis nomine in libris Cambrobritannicis et Hibernicis Danica et Normannica natio intelligitur.

Turgot. in chronic. episc. Dunelmens.

[ocr errors]

dune, Ethelwerdo Brunandune, Ingulpho et Malmesburiensi Bruneford, aliis Bruneburgh, hodie Brumridge appellatur) inter Æthelstanum Anglorum regem et Anlaphum Norwegum Hiberniensium" (ut aiunt) multarumque insularum regem; qui a socero suo Constantino', Ethi filio, Scotorum Britannicorum rege, incitatus, "infinitam multitudinem Danorum, Noreganorum, Scotorum, ac Pictorum contraxit:" ut habet in Croylandensi sua historia Ingulphus ubi et rem a cancellario Turketulo, Croylandensi postea abbate, præclare gestam amplificans; “Jam Orcadensium," inquit, "ac Pictorum globos pertransierat, sylvamque jaculorum et telorum, quæ thorace fidelissima sufflaverat, in se projectam circumferens, jam cuneos Cumbrorum ac Scotorum cum suis sequacibus perforabat." Post partam etiam victoriam, Æthelstani imperio colla subdidisse Scotos pariterque Pictos confirmat, qui ab his temporibus proxime abfuit, Fabiusk Ethelwerdus: et Hucbaldus Elnonensis1 monachus in vita Lebuini, Baldrico, qui ab anno DCCCCXVIII. ad DCCCCLXXVII. Trajectensium erat episcopus, dedicata, una cum Britanniæ incolis Pictos (Scotis quoque, quod mireris, prætermissis) adnumerat: "Sunt vero ibi populi multi," inquit, "Britones, Saxones, Picti, Angli."

Mitto quod post annum DCCCCLXXXV. de clericis Pictorum in actis Edithæ virginis apud Johannem Tinmuthensem, Capgravium et Surium legitur, et quod in incertæ fidei legibus Guilielmo seniori attributis est notatum; illius judicio, leges Danorum vel Norwegiensium" aliarum legibus nationum, Britonum scilicet, Anglorum, Pictorum [et Scotorum] præponderasse," eundemque statuisse" concordiam", judicium et justitiam inter Anglos et Normannos, Francos et Britones Walliæ et Cornubiæ, Pictos et Scotos Albaniæ, et inter

h Henr. Huntingdon. hist. lib. 5. fol. 203. Florent. Wigorn. Roger. Hoveden. et Matth. Florileg. ad ann. 837.

De quo supra, pag. 197.

k Ethelwerd. chron. lib. 4. cap. 5.

Hucbald. vit. Livini, cap. 2. apud Surium, tom. 6. Novemb. 12.

m Guil. Lambard. 'Apxatovou. fol. 138.

n Ibid. fol. 124. b. et Jo. Selden. Spicileg. ad Ædmerum, pag. 189, 190.

66

omnes sibi subjectos per universam monarchiam regni Britanniæ firmiter et inviolabiliter observari." Ad quam enim ætatem inscriptio illa referri debeat incertum est, quæ Romæ inter S. Petri basilicæ antiquitates legitur: ASTERIUS COMES PICTORUM ET SYRA CUM SUIS VOTUM SOLVERE. Hoc tantum compertum habemus et exploratum, gentem Picticam cum Scotica ita tandem coaluisse, ut Picti jam videantur deleti, et lingua eorum ita omnino destructa, ut jam fabula videatur, quod in veterum scriptis eorum mentio invenitur:" quemadmodum monuit Henricus Huntingdoniensis"; hac insuper casus tam memorabilis consideratione contemplationeque subjecta: "Cui non comparet amorem cœlestium et horrorem terrestrium, si cogitet non solum reges eorum et principes et populum deperiisse, verumetiam stirpem omnem et linguam et mentionem simul defecisse? et, si de aliis mirum non esset, de lingua tamen, quam unam inter cæteras Deus ab exordio linguarum instituit, mirandum videtur." Hæc Huntingdoniensis ille archidiaconus: cum quibus caput hoc demum terminandum esse duximus.

• Camd. Britann. pag. 85.

P H. Huntingdon. hist. lib. 1. fol. 171. b.

CAP. XVI.

De Hibernia, Britannicarum insularum altera; quæ Britannia minor, et Scotia major aliquando dicta. Scotorum nomen ante tertium post ortum Servatoris seculum scriptoribus incognitum, deinceps Hibernis et eorum in Dalrieda Britannica colonis commune fuit; Scotia tamen appellationem sola Hibernia retinente ad seculum usque decimum: post quod, novo ab exteris Irlandiæ introducto vocabulo, vetus Scotiæ nomen in desuetudinem abiit. De mortis Christi recente nuncio ad Ultoniensem regem Conchurem perlato nostratium traditio. Ab apostolis in Britannicis insulis annunciatum esse evangelium ex Eusebio et aliis ostenditur : ubi de Simone Zelota et Petro, Jacobo majore cum matre Salome, patre Zebedæo sive Aristobulo, et fratre Barnaba; qui ad partes hasce dicuntur appulisse. De S. Beato et ejus Achate qui Helvetiis, et S. Mansueto qui Lotharingis fidem primus prædicavisse memoratur: Eugenio item primo Toletanorum episcopo, et Josepho Arimathæensi qui ab animalibus venenatis Hiberniam liberavisse fingitur. De Dicho, Eucho, et Achlena horumque filiis Cataldo Tarentinorum et Donato Lupiensium in Italia episcopo. De Florentino, Honesto, Firmino, Macra, Guthagono et Ghillone. De conversione Hiberniæ quam Constantini Magni temporibus ancillæ cujusdam opera factam fuisse fabulantur. De Hildeberto Scotorum archiepiscopo, et ejus discipulo Sedulio Scoto Hiberniensi. De S. Colmano et Dymma et aliis religionis Christianæ sub annum Domini CCCL. in Hibernia professoribus. De Eliphio et Euchario fratribus, eorumque sororibus Menna, Libaria et Susanna. De S. Kebii Cornubiensis adventu in Hiberniam: deque Celestii Scoti adolescentia et Christianis parentibus. Johannis Chrysostomi de fidei Christianæ professione in Britannicis insulis conservata testimonia. De S. Ailbeo cum quinquaginta suis comitibus, S. Kiarano et S. Declano Romam visitantibus; et post reditum, una cum S. Ibaro, religionem Christianam in patria propagantibus. De Guniforti et Gunibaldo, et Rosino Florido Dempsteri. De Palladio, et ejus ad Scotos legatione.

BRITANNICAS insulas, Polybii et aliorum veterum Græcorum scriptis celebratas, numero binas, magnitudine reli

a Polyb. hist. lib. 3. pag. 209. edit. Græco-Latin. Casauboni.

quis omnibus orbis tum cogniti insulis præferendas, hist versibus reliquit testatum in Periegesi sua Dionysius:

*Αλλαι δ' Ωκεανοῖο παραὶ Βορεήτιδας ἀκτὰς
Δισσαὶ νῆσοι ἔασι Βρετανίδες, ἀντία Ρηνού,
Κεῖθι γὰρ ὑστατίην ἀπερεύγεται εἰς ἅλα δίνην.
Τάων τοι μέγεθος περιώσιον, οὐδέ τις ἄλλη
Νήσοις ἐν πάσῃσι Βρετανίσιν ἰσοφαρίζει.

Quos Rhemnius Fannius ita interpretatus est :

Ast aliæ Oceani juxta Boreetidas actas

Sunt geminæ Rhenique Britannides ostia cernunt:
Hic etenim lasso perrumpit Tethya cursu.

Has tamen haud habeat spatio superare per orbem
Insula.

Festus vero Avienus liberius isto modo reddidit:

Eminus hic aliæ gelidi prope flabra aquilonis
Exsuperant undas, et vasta cacumina tollunt.
Hæ numero geminæ, pingues sola, cespitis amplæ,
Conditur occidui qua Rheni gurgitis unda,

Dira Britannorum sustentant agmina terris.

De iisdem, post Ptolemæum, Marcianus Heracleota in Periplo : “ Αἱ Πρετανικαὶ νῆσοι δύο εἰσὶν, ἥτε καλουμένη Αλβίων· καὶ ἡ Ἰουερνία. Britannicæ insulæ duæ sunt, quæ vocatur Albion, et quæ Ibernia:" et longo post utrumque intervallo, Græcus Dionysii interpres Eustathius: “ Αἱ Βρετανίδες εἰσὶ δύο νῆσοι, Οὐερνία καὶ ̓Αλουίων, ἤτοι Βερνία καὶ ̓Αλβίων" et ante istos omnes, vel ipse Aristoteles, ut contendit Franciscus Patricius, vel potius Theophrastus, ut Buchananus voluit, aut illorum temporum, ut Muretus censuit, æqualis alter, in libello de mundo ad regem Alexandrum scripto: “ Ἐν τούτῳ (de oceano loquitur) νῆσοι μέγισταί τε τυγχάνουσιν οὖσαι δύο, Βρετανικαὶ λεγόμεναι, ̓Αλβιον καὶ Ἰέρνη” quæ Apuleius in suum de

b Borealia litora.

• An Oceano potius ? ut Jo. Pricæus vult.

d Ptolem. Geograph. lib. 2. cap. 2. et lib. 8. cap. 2.

Fr. Patric. discuss. Peripatetic. tom. 1. lib. 6.

f Buchanan. rer. Scoticar. lib. 1.

f Muret. variar. lection. lib. 2. cap. 8.

« AnteriorContinuar »