Imágenes de páginas
PDF
EPUB

non facile ego concesserim, apud Dunkeldenses a Scotorum rege Convallo excitatum tum fuisse aliquod cœnobium; quum et Caledonii illi in Pictorum fuerint provincia, et post Convalli quoque tempora a Pictorum rege Constantino Fergusii filio Dunkeldensem ecclesiam fundatam fuisse in Fordoni Scotichronico legerim.

Neque etiam nostri hujus Columbæ nomini Dunkeldensem illam ecclesiam dicatam fuisse existimaverim, sed alterius potius eo posterioris, de quo in vita S. Cuthberti Lindisfarnensis episcopi, ex historiis Hiberniensium translata, scriptum invenimus: "Sanctus Columba, primus episcopus in Dunkeld, Cuthbertum puerum suscepit; unaque cum puella quadam nomine Brigida ex Hibernia oriunda retinuit, et aliquandiu educavit:" quod paulo post annum DCXL. contigisse, Cuthberti ætas dat indicium. Atque hæc Brigida fortasse illa fuerit S. Monennæ socia, et hic Columba episcopus quem Monenna moriente in Albania celebrem fuisse legimus. Conchubranus quidem, quo vetustiorem vitæ Monennæ scriptorem nondum vidimus, fuisse illam affirmat "tempore Celestini papæ, qui S. Patricium ad Hibernienses gentes sub caligine peccatorum et ignorantiæ positas misit;" et post acceptum ab eodem Patricio virginale pallium in divinis studiis nutritam, Brigidæ et aliis aliquot virginibus se junxisse, ac primum Fochardæ, in nativitate S. Brigidæ, ecclesiam ædificavisse ibidemque centum et quinquaginta virginibus præfuisse; deinde Orbila, quæ et Servila, abbatissa ibi relicta, juxta Colmi montem consedisse, et in loco qui vocatur Chelle-sleve, id est, Cellula montis, ecclesiam alteram constituisse narrat. Ea ecclesia in Armachano comitatu sita, Kil-sleve nomen adhuc retinet, et mons ille vicinus Sleu-gullen; a quo Monjnne osljab Cujllean appellationem apud Hibernos nostros virgo ipsa est consecuta. Intra alterum autem a Dundalkia miliarium, in Louthiano comitatu et territorio olim Conayl-Murthemni et campo Murthemene, in quo Conaleorum gens maxime viget, de qua et ipsa sanctissima Monenna procreata est; ut habet in libri secundi vitæ illius initio Conchubranus, hodie Maghery-Conall dicto, posita est villa Fo

Vid. supra, pag. 163.

chard, quem locum nativitatis Brigidæ virginis habitum fuisse, et in vita Malachiæ notavit olim Bernardus, et hodierna totius viciniæ traditio Fochardam Brigidæ eam appellantis etiam nunc confirmat.

"De supradicto Conalleorum populo sanctum Monennam patrem habuisse nomine Maugtheum; regentem Oveaghulud, et totam terram in circuitu Hardmacha, a Luve usque ad Ulvester," idem affirmat Conchubranus. Unde inter Dunenses in Clan-conall Yveachensium et Louthianos in Maghery-Conall, potius quam in Tir-conell Donegallensium cum Camdenot, illa terra Conallea fuerit quærenda, in qua Modwennam sive Monennam nostram editam fuisse testatur hoc ipsius epitaphium:

Ortum Mod wennæ dat Hibernia, Scotia finem,

Anglia dat tumulum, dat Deus alta poli.
Prima dedit vitam, sed mortem terra secunda,

Et terram terræ tertia terra dedit.

Aufert Lanfortin quam terra Conallea profert :

Felix Burtonium virginis ossa tenet.

Addit in libro tertio Conchubranus, a Monenna septem in Scotia sive Albania constructas fuisse ecclesias : quarum I. Chilnecase dicta sit, in Galluveic. II. Posita in cacumine montis Dundevenel. III. In alio montis Dunbreten. IV. In castello Strivelin. V. In Dun-eden, quæ Anglica lingua dicitur Eden-burg. VI. In monte Dunpelder". VII. Lanfortin, juxta Aleethe, (quam Alectum sive Dundee in Angusia esse existimo) ubi spiritum eam emisisse narrat, quum archiepiscopus esset Columcille et rex Scotia Conagal; quem Conallum sive Convallum illum fortasse fuisse censuit, sub quo Columcillum, non quidem archiepiscopum, ut appellat ille, sed presbyterum et abbatem, in Britanniam venisse dictum est. Verum ut omittam inter Celestini papæ obitum et primum adventum Columcilli in Britanniam ultra centum et triginta annorum spatium intercessisse: ad Columbæ Dunkeldensis episcopi tempora Monennæ exitum fuisse potius referendum, suspicionem nobis movent aliquam Osithæ virginis acta; quæ,

Yveagh Ulidiæ.

t Camden. in Staffordshire, pag. 441. " Dumpelderlaw, id est, Collis Dunpelder, in Laudonia. Vid, supra, pag. 224.

ex Johannis Tinmuthensis sanctilogio descripta, Capgravii et Surii legendis habentur inserta. In his enim Ositham a S. Modwenna abbatissa, quæ juxta sylvam Ardernam apud Warwicenses duo construxerat monasteria, institutam, post illius decessum ad parentes reductam, cum ad nubiles pervenisset annos in villa Chichensi a sponso Sigero orientalium Saxonum rege sibi tradita, quæ in Essexia hodie S. Osithæ nomine nota est, sacrarum virginum cœtui præpositam, ibidemque anno Domini DCLIII. a Danicorum piratarum duce martyrio affectam fuisse legimus: quanquam vitiosum esse illum numerum, et posteriorem aliquem annum neci virginis hujus assignandum, non gravate admittamus: tum quod Pendam Merciorum regem, qui anno DCLV. interiit, patrem fuisse Wilteburgæ matris Osithæ; tum quod Ositham ipsam ab “Orientalium Anglorum episcopis Ecca et Bedwino (quos post annum DCLXXIII. ordinatos fuisse ex Beda" liquet) velo imposito consecratam" fuisse, in iisdem actis traditum inveniamus. Ut de Polydoro Vergilio et Nicolao Harpsfeldio nihil dicam, qui nono post Christum seculo Modvennam et Ositham floruisse volunt; illos secuti auctores, qui Alfredum filium regis Anglorum, a Monenna vel Modwenna nostra gravi quo laborabat morbo liberatum, magnum2 illum Aluredum Adulphi sive Ethelwulphi occidentalium Saxonum regis fuisse filium; vel qui Editham, cui Ositha adolescentula a Modwenna commendata fuisse legitur, regis1 Edgari germanam sororem fuisse retulerunt.

Ad Columbæ et Kentigerni congressum jam redeo: in posterioris hujus legenda, apud Johannem Tinmuthensem ita descriptum: "Sanctus Columba, qui ab Anglis Columkillus vocatur, in illo cœnobio quod in insula Hy construxerat virtutibus clarus, sancti viri famam audiens, ad illam venire,

Sur. vit. sanctor. tom. 5. Octobr. 7.

w Bed. ecclesiast. hist. lib. 4. cap. 5. fin.

x Polydor. Anglic. histor. lib. 5.

y Harpsfeld. hist. ecclesiast. secul. 9. cap. 7.

7 Ranulph. Cestrens. Polychronic. lib. 6. cap. 1.

a Vit. Edithæ apud Jo. Tinmuthens. et Laur. Surium, Septembr. 16.

visitare, videre, et familiaritatem ejus habere cupiebat. Et cum multa discipulorum turba de monasterio egressus, cum loco appropinquaret ubi sanctus episcopus manebat, in tres turmas omnes discipulos divisit: similiter et pontifex suis trifarie distinctis, cum canticis spiritalibus illis obviam processit. In prima turma erant juniores, in secunda provectiores, in tertia senes decora canicie venerabiles: et canebant, dicentes: In viis Domini magna est gloria Domini: et viac justorum recta facta est, et iter sanctorum præparatum est: Ex parte sancti Columbæ canebant, Ibunta sancti de virtute in virtutem; videbitur Deus Deorum in Sion; cum Alleluia."

Edidisse præterea inter cætera Kentigernus fertur, si Balæo, scriptorum titulos ex iis quæ in legenda ipsius narrata reperit effingenti, adhibeamus fidem :

Manuale suorum ministeriornm, librum unum.

In obitum Davidis episcopi, orationum unam.

De fidei observatione, orationem unam.

De charitate mutua, orationem unam.

De Christiana pace, orationem unam.

De obedientia hominis, orationem unam. Viri' fratres, quid admira.

De hospitalitate tenenda, orationem unam.

De Scripturarum lectione, orationem unam.

De oratione continua, orationem unam.

Ad principem avarum, epistolam unam.
Ad Rodericum regem, epistolam unam.

Demum vero 66 cum esset centum et octoginta quinque annorum, anno episcopatus sui centesimo et sexagesimo Idibus Januarii migravisse illum ad Dominum" Johannes Tinmuthensis narrat, et in Glascuensi sua ecclesia jacere sepultum. Atque sub hujus nomine, non S. Niniani, ut Dempstero per errorem excidit, Deo est nuncupatum summum archiepiscopatus Glascuensis templum: de quo Johannes Major: "Columbæ contemporaneus et singula

b Psal. 138. (al. 137.) ver. 5.

d Psal. 84. ver. 7. (al. Psal. 83. ver. 8.)

Esai. cap. 26. ver. 7. juxta LXX,

e Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 61.

f Tribuitur illi Prosopopoeia ista apud Johannem Tinmuthensem et Capgravium, in legenda ipsius.

8 Dempster. hist. eccles. Scot. lib. 13. num. 954. Major, de gest. Scot. lib. 2. cap. 7.

ris amicus beatus Kentigernus erat, qui plurimis miraculis claruit, et in Glascu quiescit: in cujus honore templum Glasguense fundatum est, nulli templo in Scotia in ornatu aut in canonicorum multitudine et præbendis pinguibus secundum. Non multis diebus elapsis tantæ gravitatis et prudentiæ capitulum Glasguense extitit, ut in lite ambigua occidentales viri illustres litem omnem in capituli discretione posuerunt." Hæc ille.

S. Columbam in Iona sive Heyensi insula sepultum, Adamnanush, Beda', Walafridus Strabusk et Notkerus Balbulus' attestantur. Catalogus vero sanctorum in Britannia sepultorum, ex Anglo-Saxonum monimentis a Gotcelino Bertiniano editus, "Sanctum Columkillam in loco qui vocatur Duncabeam vel Duncachan, juxta amnem qui vocatur Tau," conditum notat. In Hiberniam translatas esse illius reliquias, et Duni in B. Patricii et Brigidæ tumulo repositas, nostrorum tenet traditio. Porro Aidanum Scotorum regem, audito S. Columbæ transitu, tantum animo dolorem cepisse recentiores rerum Scoticarum scriptores referunt, ut brevi post extinctus fuerit: quanquamm decimo post Columbam anno illum ex hac vita excessisse oporteat; si ad annum usque DCVI. (quod statim Boethius subjicit, et Ultonienses etiam nostri annales confirmant) ejus principatus pervenerit. Hic vero ille est Edanus, cujus supra" ex Jocelino meminimus, Gabrani sive Gourani Scotorum regis filius: quem, quod Ri-eda Hibernice regem Edan sonet, Hugo Cavellus" eundem fuisse suspicatus est cum Bedæ Reuda, eorum duce, qui primo ex Scotia sive Hibernia inter Pictos sedes in Britannia vendicarunt: quum tamen et Jocelinum ea de Edano, quæ ad Fergusium illius proavum potius spectant, retulisse appareat; et ex Bedæ sententia ante horum utriusque tempora Scoticam a Reuda ductam fuisse coloniam, haud ob

h Adamnan. vit. Columb. lib. 3. cap. ult.

1 Bed. hist. ecclesiast. lib. 3. cap. 4.

k Strab. in vita B. Blaithmaic. supra, pag. 246.

Notker. martyrolog. V. Id. Jun.

m Jo. Major, lib. 2. cap. 7. Hect. Boeth. lib. 9. fol. 170. b.

11

Supra, pag. 145.

• Cavell. in vita Johannis Duns Scoti, cap. 2.

« AnteriorContinuar »