Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Columbi severa disciplina et sanctitate clarior. Erant in ea duo monasteria, alterum monachorum, alterum monacharum: curia una, sive, ut nunc loquuntur, parochialis ecclesia, multaque sacella ex munificentia regum Scotorum et regulorum insulanorum."

“ In cænobio veteri D. Columbi insularum episcopi sedem statuerunt, vetere domicilio, quod erat in Eubonia', ab Anglis capto. Remanet adhuc inter veteres ruinas sepulcretum, sive cemiterium commune omnium nobilium familiarum, quæ in occidentalibus insulis habitabant. Eminent inter cæteros tumuli tres modicis intervallis distantes, tribus impositis domunculis in orientem versis. In occidentali cujusque parte lapis inscriptus, quorum tumuli sint, indicat. Qui medius est titulum habet, TUMULUS REGUM ScotiÆ. Ferunt enim quadraginta octo reges Scotorum ibi fuisse humatos. In dextro incisus est titulus, TUMULUS REGUM HIBERNIÆ, Quatuor enim reges Hiberniæ illic conditi fuisse dicuntur. Qui est in sinistra parte inscribitur, TUMULUS REGUM NORVEGIÆ. Hujus enim gentis octo reges illic fuisse sepultos, fama est. In reliquo coemiterio seorsum claræ insulanorum familiæ habent sua conditoria. Circa eam sex proximæ insulæ exiguæ, nec tamen infocundæ, ab antiquis regibus, et insulanorum regulis cænobio Columbæ donatæ fuerunt."

In omnibus vero monasteriis a S. Columba et discipulis ejus tumk in Britannia tum in Hibernia constitutis, insulanum học monasterium principatum tenuisse testatur Beda : ita ut “ in' cunctis pene septentrionalium Scotorum tam Ultoniensium scilicet in Hibernia, quam Dalreudinorum in Britannia) et omnium Pictorum monasteriis non parvo tempore arcem tenuerit, regendisque eorum populis præfuerit.” Unde temporum gradus, quibus Dionysii Exigui et Alexandrinorum rationes paschales in Britannicas nostras insulas sunt introductæ, enarrans idem, observat; I.“ Gentes Scotorum, quæ in australibus Hiberniæ insulæ partibus morabantur, ad admonitionem apostolicæ sedis antistitis Pascha canonico ritu observare didicisse:" septentrionali Scotorum provincia, et omni natione Pictorum, patriam suam consuetudinem adhuc retinente. II. Adamnanum Heyensem abbatem (eundem illum, a quo res S. Columbæ descriptas habemus) “ Scotish in Hibernia prædicantem, plurimos eorum, et pene omnes qui ab Hyensium dominio erant liberi, ab errore avito correctos," legitimum Paschæ tempus observare docuisse; quum tamen " suos qui erant in Hy, quive eidem erant subditi monasterio," ad sententiam suam pertrahere non valeret. III.“ Naitanumo regem Pictorum, qui septentrionales Britanniæ plagas inhabitant,” Ceolfridi abbatis literis admonitum, per universas provincias Romanum observandi Paschatis morem propagavisse: Hyensibus tamen monachis institutum suum pristinum deserere renuentibus. IV. Ecgbertum presbyterum, qui in Hibernia peregrinam ducebat vitam, “ ad Columbæ monasteria docenda perrexisse;" atque “illos? quoque qui insulam Hy incolebant monachos Scoticæ nationis, cum his quæ sibi subdita erant monasteriis," ad ritum Paschæ canonicum perduxisse: Britonibus inveteratam parentum suorum traditionem mordicus etiam tunc tenentibus.

* Mannia. Vide supra, pag. 183.
k Bed. ecclesiast. hist. lib. 3. cap. 4.
1 Ibid. cap. 3.

m Id. ibid.

“ Habere' autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cujus juri et omnis provincia et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subjecti ; juxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus sed presbyter extitit et monachus :" uti apud eundem Bedam legimus. Cujus verbis non probe perceptis, abbatem monasterii illius “contra morem ecclesiasticum primatem omnium Hiberniensium habitum esse episcoporum," satis inconsiderate pronunciavit Notkerus Balbulus“: quum Hyensem insulam, et Pictorum provinciam, cujus Columba primus doctor celebrabatur, Beda intellexerit. Nam et exiguam illam insulam non abbatem solum sed etiam episcopum habuisse, Ultonienses nos docent annales : ex qui

n Bed. ecclesiast. hist. lib. 5. cap. 16.
• Ibid. cap. 22.
4 Ibid. cap. 23.
s Notker. Martyrolog. V. Id. Jun.

p Ibid. cap. 10.
r Id. lib. 3. cap. 4.

bus primorum abbatum seriem operæ pretium fortasse fuerit cognoscere: Anno Christi I. Columba, annis triginta et quatuor. Tot enim annis insuDLXIII.

lanum militem eum fuisse affirmat Adamnanus. DXCVII. II. Baithenus, quem S. Columbæ alumnum et successorem ap

pellat Adamnanus", familiarissimum discipulum Notkerus Balbulus, anno uno. Extat illius vita, in qua Fintani filii Lippani viri sapientissimi hoc de illo legitur testimonium ; " scitote quod nullus citra Alpes (excepto Columba magistro) compar illi in cognitione divinarum Scripturarum et in

magnitudine scientiæ reperitur." DXCVIII. Ir. Fergnaus", annis viginti quinque. DCXXIII. IV. Segenius, cujus Cummianus", Adamnanus* et Beday me

minerunt, annis viginti et novem. DCLII.

V. Suibneus filius Curthri, annis quinque. DCLVII. VI. Cummineus Albus, cujus superius? ex Adamnano facta est

mentio, annis duodecim. DCLXIX. VII. Failbeus, quem decessorem suum appellat Adamnanus",

annis decem. DCLXXIX. VIII. Adamnanus, a quo res Columbæ descriptas habemus,

annis viginti quinque. Ejus cum laude meminit Ceolfridus! abbas, et qui sub ejus regimine vixit, Bedac. Recteque hunc ab altero ejusdem nationis et temporis Adamnano, Coludio sive Coldinghamensi monacho, ab eodem Bedad item commemorato, Johannes Trithemiuse distinguit: licet Balæus', Posse:

vinus, et alii eos postea confuderint. DCCIV.

IX. Conainus filius Failbei, annis sex. DCCX.

X. Dunchadus filius Cinfælæ, annis septem.. Sub hoc Dunchado Hyenses monachos Romanum paschalis temporis observandi morem, Ecgberti presbyteri suasu, suscepisse notat Beda, anno ab incarnatione Domini DCCXVI. et quidem quarto Calendas Septembris, die Sabbati : ut Ultonienses habent annales: in quibus etiam, anno proxime sequente et Dunchadi abbatis obitum consignatum invenimus, et “expulsionem familiæ læ (id est, Hyensis hujus insulæ) trans Dorsum” Britanniæ, a

V

" Adamnan. vit. Col. lib. 1. cap. 1. u Id. lib. 1. cap. 2. et lib. 3. cap. 22.

Virgnous Adamnano, lib. 3. cap. 23. (vel 22. Augiensis MS.) w Epist. Hibernicar. sylloge: in epist. XI. érzypapī. * Adamnan. lib. 1. cap. 3. et lib. 2. cap. 4. y Bed. lib. 3. cap. 5.

? Supra, pag. 229. a Adamnan. lib. 1. cap. 3.

b Bed. lib. 5. cap. 22. • Ibid. cap. 16.

d Id. lib. 4. cap. 25. € Trithem. de viris illustrib. ord. Bencdicti, lib. 3. cap. 124. et 153. į Balæ. centur. 14. cap. 25.

& Bcd. lib. 5. cap. 23. h Drum-Albain.

Nectano rege" factam : qui idem Naitanus ille Pictorum rex fuisse videtur, a quo Romanam celebrandi Paschatis consuetudinem in subjectas sibi provincias introductam fuisse jam ex Beda diximus. Pictorum enim hanc fuisse insulam Walafridus Strabusi cecinit:

Insula Pictorum quædam monstratur in oris
Fluctivago suspensa salo, cognominis Eo;

Qua sanctus Domini requiescit carne Columba. Eamque a Pictis S. Columbam " in possessionem monasterii faciendi accepisse” Bedak tradidit : “ Quæ videlicet insula (sic scribit ille!) ad jus quidem Britanniæ pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Britanniæ plagas incolunt, jamdudum monachis Scotorum tradita, eo quod illis prædicantibus fidem Christi perceperunt.” Quanquam quum situm insulæ attentius considero, a Britonum et Pictorum finibus longius remotum, atque Mulæ et Coluansæ Hebridianorum insulis (quæ sunt Adamnani Malea” et Colosus) proxime propinquum: eo inclinat animus, ut Tigernaci et Ultoniensium annalium collectoris sententiam magis approbandam existimem ; qui a Conallo Comgalli filio rege" Dalriedæ insulam Iæ (sic enim eam vocant) Columbæ cilli oblatam fuisse tradiderunt. Conallo videlicet, ut eum Fordonus etiam appellat, sive Convallo illo de cujus religione mira sunt quæ memoriæ sunt prodita. Ea pluribus Hector Boethius explicat ; hæc etiam, inter alia, adjiicens.

“ Fama tantæ in rege religionis sanctissimum Columbam ab Hibernia, ubi haud paucis patrum coenobiis præfuit, cum piorum cætu pertraxit in Albionem. Brevi hujus viri sanctitas inter Scotos Pictosque inclaruit, adeo ut undique ad eum frequentes confluerent mortales : felices se arbitrati, si tantum virtutis exemplar daretur aliquando coram intueri. Contraxit is monachos sparsos ad id tempus ac solivagos in unum; indeque per cænobia, quæ Convalli pietas struxerat, distributos, moribus et vita parum vulgatæ observationis instituit.” Neque enim inter septentrionales tantum Pictos, ad fidem a se conversos, versatus est Columba; sed etiam usque ad maxime australes Scotorum et Pictorum terminos progressus est, fretum nimirum Dunbritannicum et Edenburgicum: non procul a priore cum Kentigerno Glascuensi episcopo congressus ; in alterius insula, Æmonia dicta, haud parvo tempore commoratus. Sic enim in Johannis Fordoni Scotichronico de ea scriptum legimus: "Insula ad occidens distans ab Inche-keth vocatur Æmonia, inter Edenburg et Innerkethin ; quam quondam incoluit, dum Pictis et Scotis fidem prædicavit, sanctus Columba abbas; in qua est monasterium canonicorum regularium S. Augustini. Saint Colmy's Inche vulgariter nuncupatur.”

| Ibid. cap. 3.

i Strab. in vita. S. Blaithmaici ; tomo 6. antiqu. lect. H. Canisii, pag. 572. 1 Bed. lib. 3. cap. 4. m Adamnan. lib. 1. cap. 21. et lib. 2. cap. 16. » Ri Dalriada. Tigernac. annal. o Bocih. Scot. hist. lib. 9. fol. 166.

Kentigerni et Columbæ congressionem a Hectore Boethio ita habemus descriptam : “ Tenuit Kentigernus primariam sacri magistratus sedem Glasghu, (aliud tum loco nomen fuisse crediderim) quicum sanctissimus abbas Columba sacro colloquio congressus, multa de Christianæ religionis arcanis pie et erudite coram Brudeo rege disseruit. Aliquanto post tempore Kentigernus Columbam ad Castrum Calidoniæ comitatus in cænobio, quod Convallus suadente Columba recenter extruxerat, Atholos, Calidonios, Horestos ac vicinarum regionum incolas, quorum magna vis per singulos dies ad eos Christi dogmatis audiendi causa confluxit, docendo, monendo, hortando ad veræ pietatis observationem instigarunt. Est eo nunc in loco, ubi olim Calidoniæ castrum, tot authorum celebratum testimoniis, templum celebre (uti videre licet) polito quadratoque lapide mira arte tabulatum, divi Columbæ dicatum nomini : ubi sacra episcopalis sedes (Downkeldensem vulgus appellitat) prædiis ac proventibus ad pontificis et canonicorum sumptus Scotorum regum (sed aliquot post tempora) munificentia magnifice donata. Profecti a Calidoniæ castro sexto post mense sanctissimi viri utrique alteri gratulantes, piis lachrymis fusis : Kentigernus Glasgow ad solitam sedem ; Columba in Hebrides primum, inde in Hiberniam abiit.” Hæc Boethius: cui id tamen

r Id est, S. Columbæ insula.

9. Ibid. fol. 167.

« AnteriorContinuar »