Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et ne de duodecim viris illis Columbiensibus frustra dixisse putaretur Boethius, scribendo Scotorum Pictorumque populum eos erudivisse : Thomas Dempsterus, solita fretus licentia, scripta hæc illis attribuit: I. S. Bathenod (sive Baitheneo, cujus apud Adamnanum in vita Columbæ crebra occurrit mentio) Acta Columbæ magistri, librum unum; De monasticæ vitæ laude, libros tres; Enchiridion precum, librum unum. II. S. Cominoo (quem Adamnanus, vel saltem appendicis ad illum adjectæ scriptor, eundem cum Baitheno facit) De vera pietate, librum unum, (cujus Bostonum Buriensem meminisse falso significat :) et In Apocalypsim, librum unum. III. S. Cibthacof (sive Cobthacho) De gentilium erroribus, librum unum; De gratia Dei, librum unum ; De gubernatione Dei, librum unum ; et Epistolarum, librum unum. IV. S. Ethernanos (monasterio Divini ruris, si huic credimus, præposito) Gesta Columbæ avunculi, librum unum. Quem enim Boethius et ipse Dempsterus alibili fratris, hic sororis S. Columbæ eum facit filium : quanquam is non alius omnino fuisse videatur quam Ernanus ille presbyter, quem S. Columbæ avunculum fuisse docet Adamnanusi et quem scripsisse fingit Dempsterusk, Exhortationum ad fratres in Himba insula, librum unum, et In regulam B. Columbæ, librum unum. V. S. Domitio' (vel Diormitio potius, S. Columbæ ministratorim) Sermones ad fratres, librum unum; Sanctæ vitæ regulam, librum unum ; Epistolas ad Columbam magistrum, librum unum; Meditationes, librum unum. VI. S. Ruthio" (qui aliis Rus est) Sermones de sanctis, librum unum; De vita monastica, libru

VII. S. Fethuoni', Epistolarum ad patres in Iona, librum unum VIII. S. Scandalao”, Bresaili filio, Ad fratres in Iona, librum

unum.

d

Dempster. hist. ecclesiast. Scot. num. 123. e Id. ibid. num. 250.

f Ibid. num. 235. g Jbid. num. 459.

h Ibid. num. 235. i Lib. 1. cap. 27. k Dempster. hist. ecclesiast. Scot. num. 464. 1 Ibid. num. 367. m Hujus Adamnanus lib. 1. cap. 25. et alibi meminit. n Dempster. hist. ecclesiast. Scot. num. 1036. o Ibid. num. 535.

p Ibid. num. 1034,

unum.

IX. Eoglodio9 (sive Echoido) Columbæ magistri vitæ, librum unum, et Epistolarum ad Hibernos, librum unum. X. S. Totaneo' (sive Thorannuo) Regulam ad fratres, librum unum. XI. S. Moteferos (sive Mocufiro) Ad monachos in Iona insula, librum unum. XII. S. Gallano", Acta magistri Columbæ, librum unum; et Exhortationem ad monachos, librum unum.

Iona insula, in qua duodecim hosce viros sedem statuisse affirmat Boethius, ab Adamnani editoribus passim Iova mendose exarata legitur. Ab Hebraica origine nomen illud deducit Fordonus in Scotichronico, et Latine Columbam sonare notat, quasi a nobilissimo suo incola S. Columba illi inditum; de quo in secundæ suæ præfationis exordio Adamnanus: " Vir erat vitæ venerabilis et beatæ memoriæ, monasteriorum pater et fundator, cum Iona propheta homonymon sortitus nomen. Nam licet diverso trium diversarum sono linguarum, unam tamen eandemque rem significat, hoc quod Hebraice dicitur Iona, Græcitas vero PERISTERAN vocitat, et Latina lingua COLUMBA nuncupatur." Simeonem etiam Scotum similiter Latino et Hebraico illo nomine indifferenter usum animadvertimus, in illo votorum suorum epilogo :

pater et patrone COLUMBA,
Ensis Scotorum sis et munimen eorum.
Auxiliumque boni, prece, fer servo Simeoni;
Hæc qui verba precum tibi scribere duxerat æquum.
Willelmoque, Iona, sacer affer cælica dona;
Hunc librum clare qui dignum duxit arare.

Hinc, qui Bedæ Hyensesų monachi, Ceolfrido apud eundem' Columbienses sunt dicti : eorundemque rector" Segenius a Cummiano* abbas Columbæ sancti est appellatus. Quæ enim Adamnano Iona hodieque Y Columcille vocatur, Bedæ Hy, in vita S. Edi et S. Fintani Hya, in vita S. Ythæ, virginis Hibernicæ, Yth, in vita S. Cainici Hithe, in vita S. Blaithmaic, a Walafrido Strabo descripta, Eo*, in Tigernaci atque Ultoniensibus annalibus la nuncupatur. Ludibrium enim omnibus Thomas Dempsterusy debet, qui ex Hydestinati, Hu vel Hy, et Ionæ nominibus tres nobis effingit insulas: primo illo, hactenus nobis inaudito, ex Bedæ verbis hisce conferruminato vocabulo: “Monachus' erat episcopus Aidan ; utpote de insula quæ vo. catur Hy destinatus:" quum alio tamen in loco ipse Beda nomen hoc proprium a participio, vocibus haud paucis interjectis, late longeque discluserit: de Aidani successore Finano simili scribens modo: “ Successit ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hy Scotorum insula ac monasterio destinatus.” Et de Finani quoque successore Colmano: “ Venita ad insulam Hy, unde erat ad prædicandum verbum Anglorum genti destinatus.” Simplici vocali tertia nomen hujus insulæ. in vita S. Brendani abbatis Birræ (de quo in septimo decimo capite dicendum erit) ita expressum invenitur. “Columba, cum ex Hibernia patria in exilium trans mare proficisci voluisset nuncium misit ad senioren Brendanum abbatem Birræ (quem Deus donavit spiritu discretionis et concilii in dirigendis quibuscunque per vias maxime gratas Deo et utilissimas consilio capientibus) ut sibi indicaret quem locum specialiter deligeret sibi manendi in exilio. Tum Brendanus in cælum aspiciens et paulisper tacens, ac cogitantis instar jussit terram fodi sub pedibus nuncii Columbæ: sub quibus invenerunt lapidem, quem de terra levatum diligenter intuens Brendanus invenit in eodem figuram literæ seu alphabeti characteris I. Et conversus ad nuncium qui Columbæ minister erat, ait, Renuncia tuo magistro Columbæ in hæc verba : I. id est, abi in insulam I. nam ibi invcnies augmenta virtutum, et inde multæ animæ in cælum ibunt; et locus idem habebit magnum honorem.”

9 Dempster. hist. ecclesiast. Scot. num. 491. r Ibid. num. 1114.

$ Ibid. num. 872. ! Ibid. num. 556. u Bed. ecclesiast. histor. lib. 5. cap. 13. v Ibid. cap. 22.

w Ibid. lib. 3. cap. 5. * Epist. Hibernic. Sylloge: in epistolæ 11, é mlypapy.

At si Hectori Boethio credere volumus, longe ante S. Columbæ et comitum ipsius adventum Ionam insulam a viris religiosis cultam fuisse dicendum erit. Ille enim de Scotorum gente a Maximo Romanorum legato extra Britanniæ fines pulsal verba faciens; “ Exulabant per idem tempus,” inquit, “ Christi sacerdotes ac monachi quicunque Scotici erant nominis; quorum magna pars in Hebrides delata, in Iona insula sacrum constituere conobium, multis veræ pietati deditis ad hanc nostram usque ætatem insigne : dubium an viris an fæminis, sanctitate plus pollentibus; nam secretis ædibus religiosam colebant vitam. Multa exinde per secula celebrius auctum est hoc cænobium, cum modicis primum fuisset cæptum initiis, et piorum numero, et prædiis ad sumptus collatis, et multorum postea regum donariis. Effectum parvo post tempore commune Scotorum regum cæmiterium.” Finito enim illo exilio, ut idem postea addit, “ Restituita Fergusius templa diruta aut populi defectu neglecta ; sacris ministris, ad Dei cultum, sacerdotiis donatis. Qui exularant monachos, reduces mira charitate amplexus, ut populum vera imbuerent pietate, structis ad id patrio ritu cellulis quibusdam, ad vitæ necessaria prædiis donavit. Ionæ abbatiam condidit, ubi Scotorum regum deinceps voluit esse sepulchrum : institutis sepulchralibus quibusdam religiosis ceremoniis, in regum funeratione peragendis ; impensis ad sumptus e vicinis agris insulisque tributis."

* Tom. 6. antiqu. lect. H. Canisii, pag. 572. o Dempster. apparat. ad hist. Siotic. lib. 1. cap. 15. num. 5, 6, «t 11. 2 Bed. histor. lib. 3. cap. 3.

a Id. lib. 4. cap. 4.

De libris, post direptam ab Alarico urbem inde ab eo abductis atque in Ionæ monasterio repositis, ab Hectore decantatam fabulam jam ante recitavimus : quam etiam in historiæ præfatione, ad regem Jacobum V. idem brevius sic edisserit: Fergusius “capta Roma, unus ex ducibus, forte quadam librorum præda potitus, haud quaquam aureis aliorum pateris lapillisque quantumvis pretiosis inferiore, eam summa cura in Scotiam deportatam adhibitis custodibus extructoque monasterio adservandam in Iona dederat. Quanquam ob custodum incuriam, quæ temporum illorum infelicitati imputari debet, ignorantium quem illic reconditum servarent thesaurum, præter erosa quædam fragmenta illorum nobis haud multum, magno pro

b Supra, pag. 120.
d Id. lib. 7. fol. 119,

VOL. VI,

c Boeth. Scot. hist. lib. 6. fol. 110. b. e Supra, pag. 125.

R

fecto optimarum literarum dispendio, reliqui factum est.” De Fergusii quoque filio et proximo successore hæc insuper idem' narrat: “Rex Eugenius salutatus, ut a pietate administrationem inchoaret, patris reliquias effossas loco, ubi Romanis urgentibus armis erant reconditæ, funebri pompa in Ionam insulam delatas, uti jusserat vivens Fergusius, Christiano ritu, destinato ad id loco sepelivit, Actis inde aliquot per dies parentalibus : viros pietati eo loco addictos, ut fructus cænobii (seu, ut vulgatius loquar, abbatiæ) qui tunc admodum erant exiles, ad sumptus suppeterent, prædiis atque proventibus variis vicinis ex insulis donavit. Erat Fergusii funus omnium Scotorum regum primum in Ionam delatum. Mansit exinde locus regum sepulturæ sacer, usque ad Malcolmi tertii regis tempora cui ob capitis molem Can-mor, id est, caput majus, vulgo nomen fuit adjectum;" a quo, “ D. Margaritæ reginæ suasu, abbatia Downfermlin, id est, in monte infirmorum structa et multis prædiis ab eodem rege donata ; ut illuc deinceps regum funera efferrentur, publico edicto est constitutum.”

Et quidem Fergusium, una cum duobus fratribus Loarnos et Cenogo sive Tenego Erci filiis, in Iona insula sepultos fuisse, etiam in antiquiore Britanniæ chronico, et in Johannis Fordoni Scotichronico notatum invenimus: in quorum posteriore de eadem quoque insula leguntur ista: Ibi “ duo monasteria sunt fundata, unum nigrorum monachorum, aliud sanctarum monialium ordinis S. Augustini rochetam deferentium; et ibi refugium”. Monasterium vero monachorum usque ad tempus regis Malcolmi, viri sanctæ Margaretæ, fuit locus sepulturæ et sedes regalis quasi omnium regum Scotiæ et Pictiniæ.” Sed magis luculentam hujus insulæ descriptionem ita nobis exhibuit, in libro rerum Scoticarum primo, Georgius Buchananus : Est ea “ longa duo millia passuum, supra mille lata : fertilis quidem omnium, quæ ea cæli plaga gignere solet, et veteribus, ut in ea gente, monumentis illustris; sed D.

I Boeth. lib. 7. fol. 122.
& Baruo et Tenago; Jo. Majori, de gest. Scot. lib. 2. cap. 1.
b Asylum, seu locus perfugii.

« AnteriorContinuar »