Imágenes de páginas
PDF
EPUB

berniam) missus valde senex, statim ut de navi descendit, pergens per campum Breg, ad monasterium devenit Roborei campi; ibidemque hospes receptus hospitio, quadam molestatus infirmitate, septima ægrotationis die in pace ad Dominum perrexit, et inter S. Columbæ electos humatus est monachos.” In campo autem Breg sita est Themoria sive Taraghe, vetus monarcharum Hiberniæ regia : cujus in decimo septimo capite, ex vitæ B. Patricii scriptoribus, semel atque iterum mentionem facturi, hic unicum huncex S. Declani actis descriptum locum subjicere satis esse putamus : “S. Declanus ad regionem Breg, ad pristinam suam patriam, perrexit: et invenit magnum honorem apud regem Themoriæ et principes regionis Breg. In regione enim Breg Themoria est: inde autem S. Declanus originem sui generis traxit.”

De tempore adventus B. Columbæ in Britanniam, et totius vitæ curriculo, atque altero in Hy insula posito ab eo monasterio, hæc insuper Beda commemorat: “ Venit Britanniam Columba regnante Pictis Bridio filio Meilochon rege potentissimo, nono anno regni ejus; gentemque illam verbo et exemplo ad fidem Christi convertit. Unde et præfatam insulam (Hy) ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque juxta æstimationem Anglorum : quam successores ejus usque hodie tenent; ubi et ipse sepultus est, cum esset annorum septuaginta septem, post annos circiter triginta et duos ex quo ipse Britanniam prædicaturus adiit.”

Adamnanus Pictorum regem hunc Brudeum” vocat: et quum primum S. Columba ad eum accessit, a fide Christiana alienum fuisse innuito: quod et Scotici breviarii hymnus ille jam citatus clarius indicat, et scriptor vitæ Comgalli verbis hisce apertissime significat: “ Venerunt aliquando beatissimi tres abbates, scilicet sanctus Comgallus, sanctus Columba, et sanctus Cahinnechus, ad regem gentilem nomine Brudeum.” Et Scotichronici col

n Adamn. vit. Columb. lib. 2. cap. 20. et 28. o Id. ibid. cap. 22.

lector, illis : “ Eum sanctus Columba Pictiniam adveniens ad fidem convertit.” HectorP vero Boethius ad Laudoniam usque Brudei regnum extendit; regemque cum gente Pictorum a Pelagiana peste S. Columbam liberavisse asserit: “ Progressus in Laudoniam,” inquit, “ Brudeum Pictorum regem (erat is Lothi regis, de quo ante memoratum est, nepos ex fratre cui Melothon nomen: et ob id Lotho sua cum posteritate extincto Pictorum regno admotus) simul cum gente pie docendo ac disserendo de Christianæ fidei arcanis a Pelagii delirio, quam pestem Pictorum quidam longa cum Britannis consuetudine docti secum domum retillerunt, purgavit, veraque religione instituit.” Verum Laudoniam eo tempore non ad Pictos sed ad Britones et Anglos pertinuisse jam docuimuso: et tum ex Beda tum ex Adamnano certo constat, in Pictis ab idololatria et superstitione ethnica ad fidem Christi convertendis S. Columbam omnem suam curam atque operam posuisse : utcunque Boethius id dissimulaverit, atque in Pelagiana hæresi Pictorum quorundam mentibus insita evellenda potissimum eum laboravisse credere nos voluerit.

Quum vero anno incarnationis Dominicæ DLXV. et nono regni Bridii Columbam adiisse Britanniam, in Beda Hermannus Contractus legeret; anno Christi DLVII. Bridium regnare cæpisse retulit. Indeque in vulgato Marcellini comitis chronico, Indictione V. anno post consulatum Basilii XVI. annotatum legimus :" “ In Britannia Bridus rex Pictorum efficitur.” Nam et hujus et sequentis et sex præcedentium annorum res gestas, ex Johannis Cuspiniani in Cassiodori consulares fastos commentariis descriptas, ad hos annales ausu temerario Onuphrius Panvinius attexuit: quum eas non ex Marcellini aliquo codice, sed ex Hermanni Contracti chronico Cuspinianus desumpsisset. Quod minus animadvertens eruditissimus Scaliger, non solum Onuphrii errorem hunc in nova sua editione non correxit; sed etiam subdititii hujus Marcellini authoritate fretus, sub finem sextit libri de emendatione temporum, in veterum Francorum regum initiis constituendis et ipse lapsus est, et e via alios secum pariter abduxit.

p Boeth. Scot. hist. lib. 9. fol. 166. b. 9 Supra, pag. 202. 207. Vid. Bed. hist. lib. 1. cap. 12. et lib. 4. cap. 26. r Vid. Adamn. vit. Columbæ, lib. 2. cap. 10. 18, 19. s Tom. 1. antiqu. lect. Henr. Canisii, pag. 480, 481, 482.

Anno Christi DLXV. si triginta et duos addamus annos, quos ab adventu in Britanniam ad exitum Columbæ Beda numerat, DXCVII. emerget annus, tempori mortis illius assignandus : quam sequenti anno a Sigeberto Gemblacensi et Matthæo Florilego, præcedenti ab Hermanno Contracto videmus attributam. Est autem ex Adamnani" relatione clarum, diem Sabbati supremum illi vitæ fuisse; et media nocte sequente, ad Dominicam spectante, Deo animam illum reddidisse. Quum igitur Junii die nono obiisse illum constet, martyrologiis omnibus, Romano, Bedæ, Usuardi, Notkeri, et commemoratione nostratium hodierna in illud consentientibus; atque cum media nocte Romani civiles suos dies et incipere soleant et terminare : num nox illa media, qua Columbam decessisse diximus, diem Junii nonum vel inchoaverit vel finierit, quæstionis quid habet. Quod si ineunte nono die Junii is decesserit, ad annum Domini DXCVII. cum Beda; sin desinente, ad annum DXCVI. cum Hermanno mors ejus erit referenda: pro quo etiam Tigernaci faciunt annales; in quibus “Quies Columcill in nocte Dominicæ Pentecostes" contigisse memoratur. Anno enim DXCVI. juxta Alexandrinorum saltem et Dionysii Exigui rationes, ad quas solas respectum videtur habuisse Tigernacus, Dominica Paschalis in diem vigesimum secundum Aprilis (quo mense a Columba etiam cum suis Paschalem solemnitatem peractam fuisse Adamnanus indicat) et Pentecoste in Junii diem incidit decimum, Romano more a media nocte, quæ die nono finem dedit, inchoatum.

Nos vero, uti cum Beda anno DXCVII. Columbam ex hac vita migravisse non gravate admittimus; ita ante annum DLXV. ex Hibernia in Britanniam eum migravisse censemus: licet eundem annum, Bedam etiam secuti, Fabius Ethelwerdus, annales Anglo-Saxonici, Florentius Wigorniensis, Contractus, Henricus Huntingdoniensis* et Johannes Tinmuthensis, primo illius in Britanniam adventui assignaverint. Adamnanus enim Heyensis abbas, Beda aliquanto antiquior, utpote annis prius viginti septem mortuus quam ecclesiastica ab hoc edita est historia, Columbam “ anno secundo post Culedreibne bellum, ætatis vero suæ quadragesimo secundo de Scotia (sive ut MS. meus eodem sensu habet, Hibernia) ad Britanniam, pro Christo peregrinari volentem, enavigavisse" narrat. Hoc vero prælium anno DLXI. commissum fuisse, ex Ultoniensibus annalibus intelligimus: necnon anno DLXV. occisum esse regem Dermitium, cujus insidias ac odium capitale declinantem S. Columbam in Britanniam secessisse ineditus vitæ ejusdem sancti scriptor prodidit. Ita biennio citius in Britanniam pervenisset Columba noster, et biennio longius ibidem fuisset commoratus, quam a Beda est traditum. Cum enim hic sepultum fuisse illum dicat “post annos circiter duos et triginta, ex quo ipse Britanniam prædicaturus adiit;" Adamnanus, cui, in Columbæ rebus præsertim, major fides est adhibenda, in” Britannica illius peregrinatione triginta quatuor annos completos fuisse confirmat: quibus ab anno mortis ipsius DXCVII. deductis, relinquitur DLXIII. ad quem navigationem Columcilli de Hibernia in Ultoniensibus etiam annalibus relatam invenimus: una cum Mona-dairensi prælio, quod Onde-Monense illud fuisse minime dubitamus, de quo in Adamnani de S. Columba àverdótolç ista legimus : “ Post bellum Cule-drebene, sicuti nobis traditum est, duobus transactis annis (quo tempore vir beatus de Scotia peregrinaturus primitus enavigavit) quadam die, hoc est, eadem hora qua in Scotia commissum est bellum quod Scotice dicitur Ondemone, idem homo Dei coram Conallo rege filio Comgill in Britannia conversatus, per omnia enarravit tam de bello commisso, quam etiam de illis regibus quibus Dominus de inimicis victoriam condonavit : quorum propria vocabula, Ainmerius filius Setui, et duo filii Maic Erce, Domnallus et Forcus. Sed et de rege Cruithniorum qui Echodius Laib vocitabatur, quemadmodum victus currui insidens evaserit, similiter Sanctus prophetizavit."

Pag. 578. edit. ann. 1598. * Id. ibid. cap. 27.

v Adamnan. lib. 3. cap. 18. 30, 31. & Histor. lib. 3.

y Adamnan. lib. 1. cap. 1.

2 Id. ibid. et lib. 3. cap. 26.

Eum autem " cum duodecim commilitonibus discipulis ad Britanniam transnavigavisse" Adamnanus author est: quorum catalogum in appendice libri Cottoniani ita consignatum reperi : “ Hæc sunt duodecim virorum nomina, qui cum S. Columba de Scotia primo ejus transitu ad Britanniam transnavigaverunt. Duo filii Brendin: Baithene, qui et Comin, sancti successor Columbæ ; et Cobthach frater ejus. Ernaan, sancti avunculus Columbæ. Diormitius ejus ministrator. Rus et Fethuo, duo filii Rodaini. Scandal filius Bresail, filii Endei, filii Neil. Luguid, Mocutheimno, Echoid, Thorannu, Mocufir, Cetea Cairnaan filius Branduib filii Meilgi, Grillaan:" cum quibus et illa Hectoris Boethii sunt conferenda : venere cum eo in Albionem viri duodecim Christi dogmate insigniter imbuti, sed magis longe sanctissimis decorati moribus. Bathenus et Cominus ; qui post Columbæ exitum monachorum claustris præfecti inter Scotos haud mediocre Christi Ecclesiæ decus attulere. Cibthacus et Ethernanus Columbæ nepotes ex fratre, Christi sacerdos uterque: Domitius, Ruthius et Fethuo; haud parum natalium amplitudine, sed magis longe religione honestati. Scandalaus, Eoglodius, Totaneus, Moteferus, et Gallanus. Hi viri Columba in Hiberniam transmittente, sedem statuentes in Iona insula, Scotorum Pictorumque regiones piis lustrando sudoribus, docendo, disserendo, scribendo utrumque populum optimis moribus et religione imbuerunt." His addit Johannes Fordonus Constantinum etiam Cornubiensium quondam regem; de quo in præcedente capite est dictum: “ Contemporaneus fuit sancto Columbæ, inquit ille, sanctus Constantinus rex Cornubiæ; qui relicto regno terreno, regi cælesti meditari cæpit: et cum S. Columba ad Scotiam pervenit, et fidem Scotis prædicavit et Pictis. Monasterium fratrum in Govane instituit juxta Cludum, quibus ipse abbas præfuit: totam terram de Kentyre convertit, ubi ipse martyr pro fide occubuit: et in suo monasterio apud Govane sepelitionem accepit."

b Boeth. Scot. hist. lib. 9. fol. 166, 167.

a Adamnan. lib. 3. cap. 4.
€ Supra, cap. 14. pag. 59, 60.

« AnteriorContinuar »