Imágenes de páginas
PDF
EPUB

occidentalem Scotiæ populum, necnon et apud alias gentes in divinis effatis interpretandis, illisque vita ac moribus pie effingendis, diligenter elaboravit.”

Annam illam Lothi conjugem, Utheri Pendraconis filiam, et magni Arthuri sororem fuisse, Galfridus Monemuthensis scripserat : hoc de Arthuro insuper addito: “Lot', qui tempore Aurelii Ambrosii sororem Ipsius duxerat, ex qua Walguanum et Modredum genuerat, ad consulatum Lodonesiæ, cæterarumque comprovinciarum quæ ad eum pertinebant, reduxit.” Ubi pronomen ipsius, quod ex Galfridi mente ad Arthurum referendum fuerat, cujus sororium Lothum fuisse voluit, Johannes Fordonus in Scotichronico, re minus attente considerata, ad Aurelium Ambrosium retulit. Indeque Fordonum secutus Johannes Major, et Majorem Hector Boethius, Annam Aurelii sororem statuit: qua ratione et Utheri soror illa fuisset, quæ in Britannica historia filia illius fuisse traditur. Verum Kentigerni matrem non ipsam Annam, sed Thametem vel Thanen Annæ filiam, Walwani et Modredi sororem, extitisse, et Fordonus, et Major, et Boethius consentiunt: et “apud Dalgarnoch Thennæ viduæ (sic enim eam nominat) S. Kentigerni matris, miraculosæ mulieris" memoriam celebrari, ex Scoticis sanctorum fastis Dempsteruse annotat: "Illud enim Hæretico Balæo dignissimum commentum, matre virgine natum Kentigernum," fuisse asserit : qua in re nullius homo fidei insignem in Balæum jacit et immittit contumeliam. Neque enim insanum illud commentum magis execratus est quisquam, quam Balæus ipse; neque quicquam ab eo dictum hic est, quod non ille in Johanne Capgravio, Capgravius in Johanne Tinmuthensi scriptum invenerat: quorum uterque Kentigerni legendam exorsus sic est :

“Rex quidam in septentrionali Britanniæ plaga, paganicis implicatus erroribus, filiam ex uxore sua genuit speciosam: quæ sæpius audita servorum Dei prædicatione ad agnitionem veritatis, idolorum cultu penitus abdicato, meruit pervenire. Et licet baptismi gratiam nondum consecuta, viam tamen mandatorum Dei mente devota et humili custodire satagebat: orationibus crebris et eleemosynis dedita, quantum ob metum patris pagani licebat, ecclesiasticæ disciplinæ et operibus bonis sedula insistebat. Mariæ virginis integritatem fæcundam venerando admirans et diligens, præsumptuosa audacia et quadam temeritate fæminea in conceptu et partu illi assimilari et eam imitari desiderans ; assiduis precibus Regem cælorum et Dominum super hoc deprecari sæpius cæpit. Elapso demum temporis spatio, inventa est illa in utero habens: et magnificans Deum, desiderium suum adimpletum esse simpliciter credebat. Quod enim in ea natum est de complexu humano suscepit: sed ipsa multoties asseruit et juramento constrinxit, quod a quo, vel quando, aut quomodo conceperit, in conscientia non habebat. Populus enim dicecesis sancti Kentigerni stultus et insipiens ipsum de virgine conceptum et natum adhuc astruere non veretur.”

b Histor. Britannic. lib. 8. cap. 20, 21. c Ibid. lib. 9. cap. 9.

d Ibid. cap. 11. e Dempster. in Menologio Scotico, Juli. 18. f Id. in histor. ecclesiastic. Scotor. lib, 10. num. 753. 6 Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 61.

Vitam Kentigerni a Jocelino Furnesii monacho uberius ac fusius descriptam in Cottoniana bibliotheca vidimus: quæ quoniam ad manum jam non est, ex Johanne Tinmuthensi nonnulla huc spectantia visum est decerpere. Postquam igitur dixisset; regem illum paganum, quem alii Lothum fuisse volunt, Laudoniæ sive Pithlandiæ dominum, filiam suam gravidam deprehensam e fastigio montis Dunpelder dejectam incolumem evasisse, et naviculæ coriaceæi sine remigio impositam in locum Collenros dictum (ad Forthæ æstuarium ille situs est, quod Laudoniam a Fifa dividit) appulisse, ibique sine obstetricis ope filiolum peperisse : de S. Servano superveniente subdit: “ Mane accedens ad locum, et visa matre cum filio, patria lingua dixit, Mochohe, Mochohe; quod Latine dicitur, Chare mi, chare mi: et subjunxit: Benedictus qui venisti in nomine Domini. Suscepit ergo eos et enutrivit, ac baptizavit: vocavitque matrem Tanen, et puerum Kien-tiern, quod interpretatur capitalis dominus. Profecit ergo puer bonæ indolis in disciplinis literarum, et in exercitiis sanctarum virtutum ; et præ cunctis consortibus suis in oculis sancti Servani dilectus fuit: illumque Munghu, quod Latine dicitur charissimus amicus, ex consuetudine appellavit:" quod vocabulum an Picticæ fuerit originis haud facile definiverim: licet Cul-ros juxta quam Servanus vixisse, et Fordon in qua magister ipsius Palladius vita functus fuisse traditur, ad australium Pictorum, quos Ninianus ad fidem convertit, ditionem pertinuisse liqueat. Illud certe constat, non alio quam sancti Mungho nomine Kentigernum ad hodiernum usque diem a Scotorum vulgo compellari.

* De quo supra, cap. 14. pag. 31. .

i Vid. supra, pag. 140.

Tum, Kentigerni sub Servani disciplina educatione exposita, et ab illius sodalitate dicessuk, anno ætatis suæ vigesimo quinto Glascuensis diæceseos episcopum consecratum fuisse Johannes narrat: “ Procedens inde vir Dei,” inquit, “ in loco nomine Glasghu in multa abstinentia vixit: donec rex et clerus regionis Cambrensis cum cæteris Christianis, licet paucis, ipsum plurimum renitentem in pastorem et episcopum eligerent. Accito autem de Hibernia uno episcopo, more Britonum et Scotorum, in episcopum ipsum consecrari fecentht. Mos enim in Britannia inoleverat, in consecratione pontificum tantummodo capita eorum sancti chrismatis infusione perungere, cum invocatione sancti Spiritus, et benedictione et manus impositione. Insulani enim quasi extra orbem positi, emergentibus paganorum infestationibus, canonum erant ignari: ecclesiastica ideo censura ipsis condescendens excusationem illorum admittit in hac parte. Sanctus autem Kentigernus hujus ritus errori, sicut infra dicetur, plenius satisfecit:" quod vero infra dicendum promittit, hoc est : “ Vir Dei septies Romam adiens, sancto Gregorio speciali Anglorum apostolo totam vitam suam, electionem et consecrationem et omnes casus, qui ei acciderant seriatim enodavit. Sanctus vero papa illum virum Dei et Spiritus sancti gratia plenum intelligens, consecrationem ejus quam a Deo noverat provenisse confirmavit: ipsoque multoties petente et vix impetrante, quæ deerant consecrationi ejus supplens, in opus ministerii a Spiritu sancto illi injuncti destinavit.”

k Vid. supra, pag. 214, 215.

VOL. VI.

Quomodo autem Glascuensem episcopatum ille administraverit, deinceps enarrat Tinmuthensis : “ Cathedralem sedem in urbe Glasguensi constituit: et magnam congregationem secundum formam primitivæ Ecclesiæ viventem ibidem ordinavit. Nondum renatos in sua diæcesi ad fidem convertit, apostatas et hæreticos sua doctrina sana ad sanctæ matris Ecclesiæ gremium revocavit, dæmonum simulachra ubique subvertit, nonnullas ecclesias construxit, parochias certis limitibus distinxit: et ubique lucrum animarum quærendo proficiscens, non equo vectus, sed more apostolorum pedes ire volebat. Ne autem panem suum otiosus comederet, manibus suis in agricultura laborare consuevit.” Post mortem deinde Marken regis Cambrensis sede Glascuensi pulsum, Elguensem' episcopatum suscepisse, ac tandem a Rederech sive Roderico rege revocatum veterem suam cathedram repetiisse docet.

“ In Cambrensi," inquit, “regno omnibus Kentigerni inimicis diversis cladibus et vario morborum genere consumptis, regionis incolæ viam Domini relinquentes, et tanquam canes ad vomitum reversi, ad idololatriæ ritum prolapsi sunt. Cælum igitur, terra, mare, et omnia quæ in eis sunt, subtraxerunt eis obsequium et consuetum adjutorium; famesque super terram multo tempore prævaluit. Suscitavit tandem Dominus regem nomine Rederech, a discipulis sancti Patricii in Hibernia baptizatum: qui in toto corde quærens Dominum, fidem Christi reparare in regnum studebat. Direxit cum literis ad sanctum Kentigernum nuncios, obsecrans per nomen Domini et obtestans, ne pastor oves diu desolatas et sine custodia destitutas ulterius deserendo sui subtrahat curam : indignum esse asserens, ut sponsus sponsam, pastor ovile, præsul ecclesiam suam derelinquat; pro cujus amore animam ponere debet, ne mercenarius fiat. Denunciavit etiam

Supra, cap. 11. pag. 85, 86.

defunctos esse, qui quærebant animam ejus. Admonitione igitur angelica sanctum Asaph successorem suum constituit ; et cum sexcentis sexaginta fratribus terram Cambrensem repetere cæpit. Cui rex cum ingenti multitudine obviam processit, laudans Deum.”

“ Quos cum sanctus benedixisset, ait: Quicunque saluti hominum invident, et verbo Dei adversantur, in virtute Domini nostri Jesu Christi protinus discedant: ne credituris aliquod impedimentum ingerant. Quo dicto, sub nimia celeritate ingens larvarum multitudo, statura et visu horribilis, a cætu illo exiens omnibus videntibus aufugit: ex quorum visione timor magnus et tremor omnes apprehendit. Confortans eos sanctus et corroborans, in quales crediderant denudavit: et ad credendum Deo viventi corda omnium astantium excitavit. Evidenti namque ratione ostendit, idola muta, figmenta hominum vana, et igni potius quam numini deputanda. Elementa etiam, quibus inesse credebant numina, creaturas esse docuit; ex conditoris dispositione, ad usum hominum et ministerium ac adjutorium esse plasmata. Weden vero, quem principalem Deum crediderunt, et præcipue Anglim, de quo originem duxerant, cui et quartam feriam consecraverant, hominem fuisse mortalem asseruit et regem Saxonum, a quo plures nationes genus duxerant. Hujus, inquit, corpore in pulverem resoluto, anima in inferno sepulta æternum sustinet ignem. Cumque multa ad fidem pertinentia in planitie campi nomine Holdelin plebi prædicasset : terra, in qua sedit, in oculis omnium crevit in monticulum altum, et manet ibi usque in diem hodiernum. Omnes autem hæc mirabilia videntes, in fide instructi, baptismum susceperunt.”

Hæc narratio si vera sit; inter Anglorum primos Bernicii, Kentigerni ministerio, fidem Christianam suscepisse sunt dicendi: quos in regno hoc Cambrensi sive Cumbrensi una cum Britonibus hoc tempore consedisse supra" declaravimus. Unde et in historia Britannica Aurelium

m Vid. supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 444. 11 Pag. 203, 204, 205. • Galfrid. Monemuth. lib. 8. cap. 8. et Matth. Florileg. ad ann. 190.

« AnteriorContinuar »