Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Contemporaneuse Gildas vir sanctissimus fuit Arthurii regis totius majoris Britanniæ, quem diligendum diligebat; cui semper cupiebat obedire. Confratres tamen viginti tres resistebant regi rebelli prædicto, nolentes pati dominum: sed crebro fugabant et expellebant a saltu et bello. Huel major natu, belliger assiduus et miles famosissimus, nulli regi obedivit nec etiam Arthurio. Affligebat eundem, commovebat inter utrumque maximum furorem. A Scotia veniebat sæpissime ; incendia ponebat, prædas ducebat, cum victoria ac laude. Unde rex universalis Britanniæ, audiens magnanimum juvenemd talia fecisse et æqualia facere, persecutus est victoriosissimum juvenem, et optimum (ut aiebant et sperabant indigenæ) futurum regem. In persecutione autem hostili et in conventu bellico, in insula Mynau interfecit inimicum prædatorem. Post illam interfectionem Arthurus victor remeavit; gaudens maxime quod superaverat suum fortissimum hostem.”

Deinde ubi Gildam, audita fratris nece, ex Hibernia in Britanniam venisse declarasset; subjungit: “ Audito adventu Gildæ sapientis ab Arthuro rege et primatibus totius Britanniæ, episcopis et abbatibus ; convenerunt innumerabiles ex clero et populo, ut Arthurum pacificarent ex supradicto homicidio. At ille (sicut primitus fecerat, cognito rumore de obitu fratris) indulsit inimico; veniam postulanti osculum dedit, et benignissimo animo benedixit osculanti. Hoc peracto, rex Arthurus dolens et lacrymans accepit ab episcopis astantibus pænitentiam : et emendavit in quantum potuit, donec consummavit vitam."

Neque hic prætermittenda, quæ de fide Christiana inter gentes Britanniæ aquilonares a Gilda propagata, in libro Floriacensi hisce verbis memoriæ mandata comperimus : “ Cum ad sacros ordines promotus esset, et presbyteri fungeretur officio ; audiens quod gentes quæ aquilonalem plagam Britanniæ insulæ incolebant adhuc gentili errore detinerentur, et quod hi etiam, qui videbantur inter eas Christiani, non Catholici essent, sed diversis hæreticorum fraudibus irretirentur: accipiens juxta apostoli præceptum armaturams Dei, ut posset resistere in die malo et in omnibus perfectus stare, de Christi adjutorio confidens, coepit illuc pergere.

c Caradoc. in vita Gildæ, cap. 9.

d Cum major ille natu fuerit quam Gildas, quem circa annum 125. in lucem editum collegimus ; indeque ad annum 508. quo Arthurium regnum iniisse supposuiinus, annorum 83. interstitium intercesscrit : tot annorum senex, juvenis haberi non potuit. peCaradoc. in vita Gildæ, cap. 12.

1 Vit. Gildæ, ex MS. Floriacens. edit. cap. 8.

Stans autem succinctus lumbos mentis inter paganos atque hæreticos, indutus lorica justitie, et calceatus pedes in præparationem evangelii pacis : in omnibus periculis sumebat scutum fidei, in quo posset omnia tela nequissimorum dæmoniorum extinguere; galeamque salutis et gladium spiritus, quod est verbum Dei. His itaque armis munitus Gildas Christi miles præclarus, prædicabat nomen Christi gentilibus; multis ex divina lege approbationibus ostendens, nihil esse quod ab eis excolebatur. Hæreticos autem, verbum salutis opponens, ad viam veritatis adduxit; a cunctis eos quoque revocans erroribus. Namque ei tantam dederat Dominus noster Jesus Christus gratiam etiam sanitatum ; ut ejus orationibus cæci illuminarentur, surdis auditus redderetur et claudis debilibusque gressus, dæmoniaci curarentur, leprosi mundarentur et infirmi quique sanarentur.'

Pergebat igitur Gildas beatissimus evangelium Christi prædicando, docens veram fidem per universas provincias: gentemque suam ad veram Catholicamque fidem convertebat. Hæc et his similia agente beato Gilda, omnis gens aquilonalis plagæ ad ejus prædicationis doctrinam coepit undique confluere : quatenus derelicto gentili errore, et percepta ejus admonitione sanctæ Trinitatis fide, in gremio collocaretur sanctæ matris Ecclesiæ ; ut vocaretur Christi sponsa et probaretur esse. Destruebantur itaque idola ab eis qui ea fabricaverant, cum templis suis; et ecclesiæ ædificabantur per congrua loca : baptizabantur viri nobiles, cum uxoribus et filiis atque familiis. Cum autem videret beatus Gildas fæcundam prolem Christianitatis et sanctæ religionis ubique pullulare; inenarrabili gaudio repletus, sic ait Domino, Gratias tibi ago Domine Jesu Christe, qui populum hunc diutim errantem sancti tui nominis gratia misericorditer illuminare dignatus es, et ad cognitionem tuam pervenire fecisti : et qui hactenus infelices et hebetes erravimus in regione umbræ mortis, tandem lux tuæ justitiæ illuxit nobis, et pax perpetua jam regnat in nobis."

5 Ephes. cap. 6. ver. 13.

h Vit. Gildæ. cap. 9.

Ad Gildæ scripta quod attinet : præter commentarios evangeliorum et historica nonnulla, versus etiam vaticiniorum Balæus' illi tribuit; de quibus Buchananusk rectissime pronunciavit : “ Vaticinia, quæ nomine ejus circumferuntur, ita et sententiis sunt ridicula, et verbis totoque compositionis genere informia et inculta, ut ea nemo sanus Gildæ esse sit crediturus." Eorum specimen in unico hoc epigrammate, quum alia quoque multo adhuc ineptiora, essent ad manum, præbere lectori placuit.

Fata ducis celebris super omnia Scoria flebit,

Qui loca septa salo junget ubique sibi.
Principe magnifico tellus viduata vacabit

Annis bis ternis mensibus atque novem.
Antiquos reges, justos, fortes, locupletes,

Largos, famosos, Scotia mæsta luget.
Ut Merlinus ait; post reges victoriosos

Regis more carens regia sceptra reget.
Væ canet Albania tantis præsaga ruinis;

Totaque gens propria fraude perempta jacet.
Serviet Angligenæ regi per tempora quædam

(Proh dolor !) Albania, fraude subacta sua. Quod respirabit post funus regis avari,

Versibus antiquis prisca Sibylla canit.
Candidus Albanus, patriotis causa ruinæ,

Traditione sua Scotica regna teret.
Rex borealis enim, numerosa classe potitus,

Affliget Scotos ense, furore, fame.
Extera gens tandem sociorum fraude peribit ;

In bello princeps Noricus ense cadet.
Gallica quem gignet, qui gazis regna replebit,

O dolor! o gemitus ! fratris ab ense cadet.
Tristia cessabunt, quæ prospera fine sequentur ;

Pacis et adveniet tempore grata quies.
Historiæ veteris Gildas luculentus arator

Hæc retulit parvo carmine plura notans.

i Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 50.
* Buchanan. rer. Scoticar. lib. 5. in rege XLIV.

Ab Hectore Boethio floruisse dicuntur hac tempestate, “ Colmanus Priscus', Medanus, Modanus, et Euchinus episcopi, Christi dogmatis per Scotorum et Pictorum agros pii concionatores :" licet alibi etiam “ Modanus Medanusque germani, monasticæ vitæ addicti," sive iidem fuerint, sive diversi, Caroli Magni temporibus apud Scotos “ imitandæ virtutis se ad posteros præbuisse exemplaria” ab eodem memorentur. Colmannum vero Priscum appellat, ut eo epitheto a posteriore Colmanno, Finani in Lindisfarnensi episcopatu successore, distingueret: quos Dempsterus inter se confundens”, aliumo nobis Priscump est commentus; quem Homiliarum de sanctis librum unum scripsisse fingit. Qua eadem licentia ab Euchino9 quoque Concionum piarum librum unum, et Statutorum ecclesiasticorum alterum : a Medano' Laudum monasticæ vitæ librum unum, a Modanos ipsius fratre De episcopi officio libros tres, et a Modoco altero, quem horum æqualem fuisse ait, Homiliarum librum unum scriptos fuisse somniat.

His addi possunt abbates etiam illi duo, Odamnanus et Convallanus: quorum prioris in Scotichronico suo Johannes Fordonus meminit; de freti Edenburgici insula Incheketh dicta, in qua urbs illa Guidi a Bedau commemorata sita fuisse existimatur, ita scribens: “ In ea quondam præfuit sanctus Odomnanus abbas suis monachis, quando honorifice recepit sanctum Servanum cum suis sociis in ipsa insula ad primum suum adventum in Scotia; et cui tunc delegavit insulam de Lewyn ad inhabitandum : quia uterque insulanus miles pro Christo esse contendebat:" Posteriorem in Arthuri tempora pervenisse refert Hector Boethius, et monachorum Ionæ insulæ abbatem extitisse : etsi illius loci abbates aliquos ante S. Columbam haud facile admiserim; a quo et Ionæ nomen huic insulæ demum fuisse inditum, suo loco indicabitur. Verba vero Boethii de Convallano hæc sunt : “ Sub' idem tempus supplicationes sacræ, quæ tribus diebus ante Christi ascensionis celebritatem fiunt, D. Mamerto Viennensium episcopo authore, sunt in Gallia institutæ ; ac a Scotorum sacerdotibus, Convallano egregio Christi dogmatis concionatore suadente, magna cum veneratione receptæ. Erat Convallanus monachorum, qui in Iona insula Christo pie militabant, abbas; vita probatus, insignis doctrina. Nostri habent veteres annales (Johannis Campibelli scilicet et Veremundi; si Dempsterum hic audire libeat) hunc multa prædixisse de Pictorum Britannorumque regni excidio, de Scotorum regum successione, Anglorumque gentis futura in Christum pietate : aperuisse permultis etiam nobilibus secretiora flagitia ; quanto discrimine salutis, nisi resipiscerent, laborarent : unde complures iniquitatem pertæsi, sacris monitis audientes, veræ pietatis operibus sese accommodarunt."

| Boeth. Scotor. histor. lib. 8. fol. 151. b.
m Id. lib. 10. fol. 191. a.
" Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. num. 239.
• Vid. supra, pag. 184.

P Dempster, num. 1004. 9 Id. num. 461.

r Id. num. 844. $ Id. num. 869.

* Id. num. 871. u Supra, pag. 122.

S. Kentigerni, quem S. Servani discipulum et alumnum fuisse diximus, ortum Hector Boethiust ita explicat : Erat ex diva Thamete (Themi, aliorum sententia) Lothi regis filia, dum ejus pudicitiam nobilis quidam adolescens (sunt qui eum asserant Eugenium III. Scotorum regem fuisse) vi expugnaret, genitus:" Thametem vero hanc Modredi et Valvani sororem fuisse vult, filiam Lothi Pictorum regis; qui " Pithlandiæ? novum a se nomen Laudoniæ, egregiam ob probitatem, reliquerit ad posteros:" sed qui Hectoris edidit epitomen, sive Johannes Leslæus sive Robertus Turnerus, ut epistolæ ipsius produnt, ille fuerit, ex aliorum potius sententia (quos ego nullos fuisse arbitror) Annam illi matrem tribuere maluit: “ Scribunta nonnulli,” inquit, “ Eugenium ex Anna, Aurelii Britonum regis sorore et hærede Pictorum regis legitima, divum Kentigernum suscepisse : qui et apud Orchadianos, et

" Boeth. lib. 9. fol. 159. a.
w Dempster. histor. ecclesiastic. lib. 3. num. 259,
x Во lib. 9. fol. 167. a.

y Id. lib.
2 Id. lib. 9. fol. 164. a. et lib. 10. fol. 199. a,
a Leslæ. de reb. gest. Scotor. lib. 4. in rege XLVI.

151. a. b.

« AnteriorContinuar »