Imágenes de páginas
PDF
EPUB

De utroque etiam illo Johannes Leslæusm: "Palladius Servanum episcopatus auctoritate cumulatum, ad Orchades insulas, ut gentem ibi rudem et barbaram fide Christiana. imbueret, allegavit; et Tervanum quoque Pictorum archiepiscopum creavit. In quibus locis ii duo tanto religionis pietatisque proferendæ studio officii sui partes cumulate explerunt, partim hæresim Pelagianam ex insulanorum animis evellendo, partim religionis puritatem illorum jam purgatis animis instillando; ut merito hic Pictorum, ille Orchadum apostolus postea censeretur." Addit Thomas Dempsterus", S. Tervanum, non solum Pictos "Idolorum ea adhuc ætate cultui deditos incredibili studio morumque sanctimonia ad veram religionem convertisse;" sed etiam Exhortationes ad Pictos, Contra Pelagianos librum unum et Homilias ex sacra Scriptura conscripsisse: Abernethiæ denique, quæ Pictorum regia, obiisse; ibidemque et reliquias ejus conditas esse, et templum cathedrale ei dicatum.

Eodem etiam cum illo tempore, anno videlicet CCCCXLI. S. Servanum floruisse dicit: a quo et Orcadum episcopatum fundatum, et epistolarum ad Orcadianos quidem librum unum, ad ecclesias vero Scoticas alterum, scriptum fuisse ait. Sed ante hunc, annoP CCXCIII. S. Serfum claruisse asserit: qui "ex Culdeorum grege episcopus electus, aliquid magni animo agitans, Orcades nondum adhuc fidei luce illustratas adierit, et verbum vitæ rudibus illis gentibus indefessus nunciaverit," similiterque scripserit,

"Conciones ad Orcadianos, librum unum.

De religionis Christianæ mysteriis, librum unum.
Epistolas ad Scoticas ecclesias, librum unum.

Ut hic primus Orcadum apostolus, S. Servanus secundus dici possit:" quanquam diversos illos fuisse homines, ego profecto ægre persuaderi mihi patior. Ut enim Ninia, Ninius et Ninianus unum idemque est nomen: ita etiam et Serfa, Serfus atque Serfanus sive Servanus. Vau enim, ut Latini etiam hanc consonam appellant, et F sive di

m Leslæ. de reb. gest. Scot. lib. 4. in rege XLI.
"Dempster. hist. ecclesiast. Scot, lib. 18. num. 1107.

Id. lib. 17. num. 1030.

P Id. ibid. num. 1032,

gamma Æolicum ejusdem propemodum esse potestatis, et in se transire mutuo, grammaticis satis notum est.

Habetur vita S. Servani MS. stultissimorum mendaciorum portentis undique referta. In ea, regem terræ Chanaan Obeth filium Eliud ex Alpia filia regis Arabiæ natos geminos, Generacium et Malachiam sive Servanum, suscepisse legimus. Obetho post septennium defuncto, Servanum fratri regnum reliquisse, et Alexandriæ per tredecim annos divino studio et artibus discendis vacavisse. Post triginta annos ab Alexandrino episcopo ad sacerdotii gradum promotum, in patriam rediisse, et a Cananææis episcopum electum per viginti annos munus illud obiisse. Hierosolymitanum deinde patriarcham septem annis extitisse: atque ea civitate relicta, Constantinopoli per tres annos commoratum, Romam perrexisse tunc pontifice destitutam ibique concordi cleri et populi voluntate administrationem illam adeptum, in cathedra Petri septem annis consedisse. Neque magis fortasse arrisura sunt aliis, quæ in extremo vitæ illius actu gesta refert Johannes Tinmuthensis; quemadmodum discipulus et alumnus ejus Kentigernus a contubernio ipsius discesserit, sic exponens :

"Clam' recedens, ad Mallenam fluvium venit: qui ex maris reumate influente alveum suum excedens omnem transeundi spem penitus ademit. Dominus autem qui mare rubrum divisit, et populum Israel siccis pedibus per medium ejus quondam eduxit, ipse Mallenam fluvium servo suo divisit: erantque quasi muri a dextris et a sinistris ejus. Deinde brachiolum marinum per pontem transiens; repentino impetu aquas alveum implere et transitum cuilibet negare vidit. Locus autem ille in posterum intransmeabilis fuit; et pons aquis maris deinceps contectus nulli ulterius transeundi præbuit facultatem. Mallena etiam fluvius cursum suum relinquens, in Ledonis fluvii alveum deinceps se retorsit : sicque duo fluvii usque tunc divisi a die illa commixti sunt. Et ecce sanctus Servanus seniles artus baculo regente fugientem secutus, supra ripam stetit ;

Priscan. lib. 1. cap. de numero literar. Diomed. lib. 2. et Donat. cap. de litera, Johann. Passerat. de literarum cognat. ac permutat. pag. 69. r Jo. Tinmuth. in vita Kentigerni.

et ejulando clamans dixit, Heu mi fili charissime, lumen oculorum meorum, baculus senectutis meæ: quare me deseris? cur me derelinquis? Recogita, quæso, quomodo ex materno profusum utero te suscepi, nutrivi, docui, usque in hanc horam educavi: noli derelinquere canos meos. Sanctus vero in lachrymas resolutus dixit, Vides, pater, divinum esse quod agitur: nec consilium altissimi immutare, aut voluntati non obtemperare valemus. Rogo, inquit Servanus, ut sicut ante fecisti prece tua salum dividas, denudes solum ut solus pertransiens per siccum perveniam ad te. Efficiar enim tibi de patre filius, de doctore discipulus, et usque ad finem vitæ comes individuus. Tunc sanctus multo fletu madefactus ait: Regredere, quæso, pater mi et discipulos tuos doctrina et exemplo instrue, et disciplina corrige. Retributor omnium bonorum retribuat tibi pro universis beneficiis quæ mihi exhibuisti. Bonum enim certamen certasti, cursumque jam consummasti. Ego autem pergam quo me misit ille qui me segregavit ex utero matris meæ. Et sic mutua data benedictione, ab invicem discesserunt. Sanctus autem Servanus in senectute bona cito migravit ad Dominum."

In qua narratione illud scriptorem fugit, Malinæ et Ledonis vocabulis, non ejus nominis fluvios aliquos, sed crescentes et decrescentes oceani æstus denotari: "quis alternante per septenos octonosque dies successu, mensem inter se quemque quadriformi suæ mutationis varietate dispertiunt." Minores enim æstus Ledones sunt dicti: qui "a quinta luna, similiter et a vicesima incipiunt; et quot horis accedunt, tot recedunt. Malinæ sunt majores : quæ a tertiadecima et vicesima octava luna incipiunt, et sex diebus et quindecim horis durant; et sunt citiores in accedendo, tardiores in recedendo:" Ita venerabilis Beda. ante eum, author librorum de mirabilibus sacræ Scripturæ : Quotidiana" inundatio bis in die, a tempore ad tempus,

[ocr errors]

Bed. de temporum ratione, cap. 27.

Et

Id. in lib. de mundi constitutione: et in lib. de natura rerum. cap. 39. "Lib. 1. de Mirabilib. scriptur. cap. 7. app. tom. 3. oper. Augustini. Ledo, maris æstuatio. Gloss. Isidori.

per horas viginti quatuor semper peragitur: et per alternatas hebdomadas Ledonis et Malinæ vicissitudo comitatur. Sed Ledo sex horas inundationis et totidem recessus habet: Malina vero grandis per quinque horas ebullit, et per septem horas littorum dorsa retegit:" Ledonis etiam (sive Lidunæ) et Malinæ meminerunt Marcellus Empiricus, qui Valentiniani imperatoris temporibus claruit, Wilibaldus in fine vitæ Bonifacii, actorum Rumoldi et Gummari scriptores; et Rogerus Hovedenus, Lindim Northumbria fluviolum ita describens: "Lindis2 dicitur flumen quod in mare excurrit, duorum pedum latitudinem habens, quando Ledon fuerit, id est minor æstus, et videri potest : quando vero Malina fuerit, id est major æstus maris, tunc nequit Lindis videri."

De Gilda Albanio, in capite decimotertio a nobis annotata sunt aliqua: quibus et hic nonnulla alia veniunt adjungenda. Sic igitur, a nobilitate generis et studiis adolescentiæ, vitam Gildæ orditur Caradocus Lancarvanensis : "Nau fuit rex Scotorum,nobilissimus regum aquilonalium: qui viginti et quatuor filios habuit, victores, bellicosos, quorum unus nominabatur Gildas; quem parentes sui commiserunt studio literarum. Puer bonæ indolis et studiosus floruit ingenio: quicquid audiebat a magistro, commemorabat diligentissime, nec lædebat oblivio. Studuit studiosus assidue inter suates in artibus septem, donec pervenit ad juventutem:" In Caradoci codice quo usus est Johannes Balæus, pater illius Nauus rex Pictorum; in Johannis Tinmuthensis legenda, Can rex Albaniæ nuncupatur. Anonymus vitæ scriptor, quem ex Floriacensi bibliotheca Johannes a Bosco divulgavit, patrem Caunum, patriam Areclutam nominat; quam nos Argatheliam esse arbitramur, ad Glottam sive Cluidam fluvium positam. B. Gildas, inquit ille, "Arecluta fertilissima regione oriundus,

w Vid. Jos. Scaligeri append. ad conjectanea in lib. 4. Varronis de ling. Lat. et lib. 2. ejusdem de emendat. temp. c. De Cyclo Lunari veterum Saxonum. Tom. 4. antiqu. lect. H. Canisii, part. 2. pag. 385.

y Jo. Molan. natal. sanctor. Belgii, Jul. 1. in Rumoldo.

z Hoveden. annal. part. 1. ad annum 793.

a Balæ. Script. Britann. centur. 2. cap. 87.

b Vid. supra, pag. 205.

patre Cauno nobilissimo et Catholico viro genitus, ab ipso puerili ævo toto mentis affectu Christum studuit sequi. Arecluta autem regio cum sit Britanniæ pars, vocabulum sumpsit a quodam flumine quod Clut nuncupatur; a quo plerunque illa irrigatur."

Idem author Cauno, præter Gildam, quatuor tantum tribuit filios: de quibus ista memorat: "Caunus ejus genitor, et alios quatuor fertur habuisse filios: Cuillum videlicet valde strenuum in armis virum, qui post mortem patris ei in regno successit. Mailocum quoque qui a patre sacris literis traditus et in eis bene edoctus, relicto patre, atque rebus paternis abrenuncians, venit Lyuhes in pago Elmail; ibique monasterium ædificans, in quo in hymnis et orationibus, jejuniis et vigiliis instanter serviens Deo, clarus virtutibus et miraculis, in pace quievit. Egreas vero cum Allæco fratre et Peteona sorore Deo sacrata virgine, similiter et ipsi relictis rebus paternis, et secularibus abrenunciantes pompis, in extrema parte regionis illius secedentes, non longe a se invicem distantia singula sua construxere oratoria; mediam statuentes sororem."

Filiorum natu maximus, qui hic Cuillus, rectius apud Johannem Tinmuthensem et Capgravium Howelus, ab aliis Hoel, Huel et Huelinus appellatur: de quo, in magno Glastoniensis monasterii regésto quod secretum domini abbatis dicitur, annotatum legimus: "In historiis Britonum invenitur, quod rex Arthurus regem Scotia interfecit in bello (et præcipue in vita sancti Gildæ, capitulo secundo, qui Gildas Britonum historiographus magnus fuit et præcipuus, et frater Hoelis regis Scotia quem occidit rex Arthurus :) et Scotia subjugata rediit cum triumpho:" Quæ de fratre hoc Gildæ, ab Arthuro rege interfecto, apud Giraldum Cambrensem et in Britonum monimentis aliis sunt tradita, in postremo defensionis historiæ Britannicæ capitulo profert dominus Johannes Prisæus: addens etiam, "extare adhuc locum in Venedotia, qui cædis hujus memoriam adhuc retinet, lapidemque ingentem nomen hujus Huelini præferentem habet erectum, ut mos erat antiquis, ad hujusmodi rer ummemoriam perpetuandam :" Cum quibus et istam Caradoci Lancarvanensis narrationem lector conferre poterit.

« AnteriorContinuar »