Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gravius, in domuum religiosarum Britanniæ catalogo. Anno vero MCCXCVII. cum in locum Guilielmi Feasar defuncti a canonicis tertio Nonas Novembris episcopus Andreapolitanus electus fuisset Guilielmus Lambertonus, et electioni reclamarent Keldei: eorum præpositus Auminus Romam appellans, "eo se contulit, sed incassum: nam non modo electus approbatus a pontifice, sed omne jus deinceps Keldeis abrogatum:" quemadmodum ex Scotichronici libro sexto retulit Thomas Dempsterust: ac deinde Keldeorum sive Colideorum horum Iocum Augustiniani instituti canonici regulares apud Andreapolitanos obtinuerunt: quorum priori is honor est delatus, ut præcederet quoscumque abbates aliorum ordinum in toto regno Scotiæ; quod non a Scoticarum solum rerum scriptoribus, sed etiam ab Augustino Ticinensi est notatum, in Christianarum religionum (sive ordinum religiosorum) elucidario.

De Regulo et sociis quod addamus nihil superest; nisi forte Utopicorum quos illi scripserint librorum titulos ex Dempsteri bibliotheca quis cupiat cognoscere. Regulum enim scripsisse" multa, ex patriis annalibus, quos sibi habere solet obsequentissimos, ille refert: "sed extare tantum ait, epistolam ad Patrenses, sive, ut Johannes Campus Bellus vult, monita divina de transferendis S. Andreæ reliquiis in Albionem." Similiter et S. Damianum scripsisse fingit, de reliquiarum S. Andreæ in Britanniam advectione librum unum. III. S. Gelasii scriptorum nihil extare, præter homiliam de nativitate Christi; cujus meminisse Fordanum libro secundo historiæ Scotorum illis se facile persuadere posse putavit, quos authorem consulere non potuisse noverat. IV. S. Thebaculum3 scripsisse conciones ad populum, et epistolas ad ecclesias patrias. V. S. Merinatum2 diaconum, Damiani presbyteri fratrem, contra errores Gentilium opus præclarum edidisse; quod et Boethio non ignotum, et Joanni Molano

Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 1. num. 45.

" Id. lib. 16. num. 1037.

w Id. num. 410.

* Id. num. 323.

y Id. num. 1131.

z Id. num. 908.

Burgensi laudatum affirmare non erubescit. VI. S. Nerium monachum, incertum cujus instituti, scripsisse de divina gratia librum unum cujus et Johannem Majorem meminisse, eadem fronte innuit. VII. S. Eusebium monachum (ita enim Hector Boethius appellat, quem nos ex Fordono Elrisenium exhibuimus) translationem S. Andreæ, et in sacras Scripturas aliquid etiam fortasse scripsisse. VIII. S. Merinum (sive Mirenum) homilias de Sanctis. IX. In S. Macchabæo, majorem adhuc assumens fingendi licentiam," Scripsita primus," inquit, quod sciam apud nostrates, laudes B. Mariæ semper virginis versu, Veremundo autore; et panegyricum in laudem S. Andreæ, qui est in bibliotheca Jacobi Bongarsii MS." X. De S. Sylvenio denique qui in Scotichronico, libro primo, capite quadragesimo septimo, Silvius est Macchabæi frater, Dempsteruse ex ejusdem Scotichronici libro decimo, capite secundo, ubi nihil omnino de eo legitur, scripsisse refert, in omnes Psalmos libros novem præter meditationum libellum alium.

66

[ocr errors]

Iisdem quoque temporibus, anno nimirum CCCLXIV. "S. Marnok Dubh (ab habitu corporis sic dictum, quasi Marnocum Nigrum) Eremitam Scotum in occidentali regni ora claruisse" Dempsterus ait. Fuit is "Marnoci Culdeis discipulus: ut in vita ejus, quam Veremundus scripsit, apparet:" si huic, auctorem quem nunquam vidit producenti, fidem adhibere libeat. Sed et "S. Finianum Scotumh abbatem ex Keldeorum (seu Culdeorum) genere ortum scribit Veremundus apud Joannem Sinclarum," si eidem credimus; de suo præterea adjicienti, floruisse eum, anno CCCCII. et præter alia librum unum scripsisse de vita S. Eusebii: illius, ni fallor, quem Reguli sociorum unum ex Hectore Boethio prius constituerat.

Verum, figmentis prætermissis, neque a Regulo neque ab ejus sociis Andreapolitanos et reliquos aus

a Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 16. num. 958.

b Id. num. 471.

c Id. num. 909.

d Id. num. 907.

e Id. num. 1050.

f Id. num. 886.

De quo idem, num. 860

h Id. num. 521.

trales Pictos cis Grampium montem positos, sed a Ninia sive Niniano, quem Paschasiusi Ninum, Scotorum vulgus Ringen nominat, Honorio et Arcadio imperantibus fide Christiana primum imbutos fuisse, verior nos docet historia. Qua de re ita Beda, in ecclesiasticæ historiæ gentis Anglorum libro tertio, capite quarto," Australes Picti, qui intra montes habent sedes, multo ante tempore (ut perhibent) relicto errore idololatriæ fidem veritatis acceperant, prædicante eis verbum Nynia episcopo reverentissimo et sanctissimo viro de natione Britonum ; qui erat Romæ regulariter fidem et mysteria veritatis edoctus: cujus sedem episcopatus sancti Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore, una cum pluribus sanctis, requiescit, jam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus ad provinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur Ad Candidam Casam; eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Britonibus more, fecerit:" non autem, ut Bedæ mentem hic pervertit Dempsterusk, quod "solum illud in Scotia templum more Britonum ex candido esset lapide1.”

Post Bedam audiatur et Guilielmus Malmesburiensis, de gestis pontificum Anglorum libro tertio. "Candida Casa vocatur locus in extremis Angliæ juxta Scotiam finibus; ubi beatus confessor Ninia requiescit, natione Britto, qui primus ibidem Christi prædicationem evangelizavit. Nomen loco ex opere inditum: quod ecclesiam ibi ex lapide polito Brittonibus miraculum fecerit. Sanctum hunc Niniam præclarum virtutibus experta est antiquitas." Et Johannes Tinmuthensis, in Niniani vita: "Elegit sibi sedem in loco qui nunc Witerna dicitur, in litore maris. Ipso pelago clauditur: a parte tantum aquilonari via ingredi volentibus aperitur. Ibi de lapide ecclesiam construxit:

Paschas. de corp. et sangu. Dom. cap. 14.

k Dempster. apparat. ad histor. Scotic. lib. 1. cap. 14.

1 "Hujus postea corpus mansit in cœnobio abbatis Kerani, Cluyanmac-Nois dicto: sed caput, eodem abbate mandante, delatum ad suam in Gallovidia ecclesiam per discipulos ejusdem Niniani." Ita habet vita Niniani quæ apud Hibernos legitur, cujus authoritatem Bedæ hic locus non parum elevat. Ut hinc haud satis firmum argumentum Stephanus Vitus (contra sequentium authorum consensum) mihi ducere videatur Ninianum æqualem S. Kerano abbati Clonensi fuisse Et hac ratione, circa annum 549. obiisse: ex chronologia infra.

:

[ocr errors]

antequam nullam in Britannia de lapide dicunt esse constructam. Et quoniam jam sanctum Martinum, quem miro semper venerabatur affectu, a terris ad cœlos migrasse didicerat; ipsam ecclesiam in ejus honore dedicavit. Fuit in eadem regione rex quidam (nam tota insula diversis regibus divisa subjacuit) Tudwaldus nomine, dives et elatus, monita viri Dei contemnens," &c.

De eodem Johannes Fordonus, in Scotichronici sui libro tertio: "Imperatoris Theodosii junioris temporibus sanctum obisse ferunt Ninianum pontificem. Ipsum namque secundum historiarum scripta, sub imperio sui patris Arcadii et Honorii patrui scimus veraciter floruisse. Nam eorum anno quinto beatus Martinus Turonensis episcopus obiit; cujus adhuc in carne viventis alloquio sanctus meruit Ninianus saluberrimo consolari. Hic vir Dei sibi sedem in loco qui nunc Wytterna et Candida Casa dicitur elegit: in quo, jussu ejus, cementarii quos secum a B. Martino adduxerat ecclesiam construunt, antequam ullam in Britannia de lapidibus fecerunt fabricam. Australium quoque regni partium ultra fretum Scoticum prædicavit gentibus, quæ nondum cum aquilonalibus Scotis Christi legem suscipere meruerunt." Et Hector Boethius, Scotorum historiæ libro septimo: "Ninianus episcopus sanctitate et miraculis clarissimus, ac Casa Candidæ pontificalis in Galdia sedis primus institutor: ubi et ædem condidit D. Martino suo avunculo sacram. Scotorum videlicet, Pictorum Britonumque doctor et pædonomus non vulgaris; et eo nomine omnibus qui Albionem incolunt vel hac nostra ætate in multa veneratione habitus."

Sed ut B. Martini nepotem Ninianum fuisse in nemine antiquiorum invenio: ita an Scotorum doctor agnoscendus ille fuerit Johannes Major etiam quærendum putat, ex collecta illa quæ in ejus officio olim recitari consuevit: "Deus, qui populos Pictorum et Britonum per doctrinam sancti Niniani episcopi et confessoris docuisti:" Scotorum enim nullam hic mentionem factam observat Johannes. "Sed jam," inquit, "a multis annis post Pictorum regnum

m Jo. Major, de gest. Scotor. lib. 2. cap. 2.

eversum locum et sanctum corpus Scoti habent. Laudoniam et partes illas ultra fretum Scoticum (ad austrum scilicet) et meliorem portionem et fertiliorem borealis partis crebro Picti possederunt: tum quia ante Scotos in insulam descenderunt, tum quia numero et viribus (ut auguror) Scotis erant paulo superiores: quod ex eo convincitur, quod terras a Britonibus receptas (licet Scoti cum eis confœderati essent) occuparunt: quod quandam prudentiam majorem vel superioritatem denotat:" Hæc ille.

Neque vero hic audiendus est Ranulphus Cestrensis", qui Pictos australes a Niniano conversos eam insulæ partem incoluisse opinatur, quæ "a muro Romani operis transverso usque ad mare Scoticum protensa, Galwediam et Lodoneiam" (sive Laudoniam) in se continebat. Totus enim ille tractus, Romanis Valentiæ nomine cognitus, Niniani tempore a Britonibus, Bedæ vero ætate ab illis simul et Anglis Nordanhumbris possidebatur. Nam, primis Anglo-Saxonum temporibus Octha et Ebusa "sæpenumero cum provincialibus congressi, profligatisque qui resistendum putaverant, reliquos in fidem acceptos placidæ quietis gratia mulcebant:" ut habet in primo libro de gestis regum Anglorum, capite tertio, Guilielmus Malmesburiensis. Postea vero Cedwalla rex Britonum, anno DCXXXIII. cæso Nordanhumbrorum rege Æthelfrido, civibus suis libertatem restituit: quam sequente anno, Cedwalla ab Oswaldo Æthelfridi filio interempto, statim amiserunt; atque anno DCLXXXV. occiso in terra Pictorum a fratruele suo Birdeo (sive Brideo) rege Pictorum, ut habet continuator Ninii, Ecgfrido, ex parte denuo recuperatam ad annum DCCXXXI. retinuerunt, quo ecclesiasticam suam historiam Beda terminans de Britonum horum studiis ista retulit: "Arridentes pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhumbrorum tam nobiles quam privati se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis accepta tonsura monasterialibus adscribere votis

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

4 Id. lib. 3. cap. 1. cum lib. 2. cap. 5. Id. lib. 5. cap. 24.

« AnteriorContinuar »