Imágenes de páginas
PDF
EPUB

simam cardinalis Baronii subductionem) DXXIX. sedente Felice IV." Ex qua temporis notatione illud præterea observandum monet Bartholomæus Petrus Lintrensis"; "factionem totam Massiliensium, et similium, hic a sede apostolica rite fuisse condemnatam: quoniam hoc tempore jam omnia sua mysteria illi factiosi, alii atque alii, protulerant; ut conqueri non potuerint sese per hos canones illegitime damnari, quod non sufficienter fuissent auditi et intellecti. Fuerant enim jampridem intellecti, melius fortasse quam voluissent, ejusmodi homines; qui suos errores principio verbis ambiguis solebant efferre inter Catholicos, ut ad effugium semper diverticulum aliquod haberent paratum."

His ita præmissis, Arausicani hujus concilii acta integra visum est hic subjicere: ut ad hanc doctrinæ veteris normam subinde respicientes, a novatorum tendiculis et nobis cavere et nos facilius expedire valeamus.

CONCILII ARAUSICANI, DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO, PREFATIO.

"Cum ad dedicationem basilicæ quam illustrissimus præfectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante, et ipso invitante convenissemus, et de rebus quæ ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos spiritalis fuisset oborta collatio; pervenit ad nos esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus caute, et non secundum fidei Catholicæ regulam, sentire velint. Unde id nobis, secundum admonitionem et auctoritatem sedis apostolicæ, justum ac rationabile visum est, ut pauca capitula ab apostolica nobis sede transmissa, quæ ab antiquis patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac præcipue causa collecta sunt, ad docendos eos qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus: quibus lectis, qui huc usque non sicut oportebat de gratia et li

$ Barthol. Petr. in Romanæ sedis definition. de gratia, pag. 83, 84.

bero arbitrio credidit, ad ea quæ fidei Catholicæ conveniunt, animum suum inclinare non differat."

CAPITULA A ROMANA SEDE TRANSMISSA.

I. "Si quis per offensam prævaricationis Adæ non totum, id est, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum, sed animæ libertate illæsa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus,. adversatur Scripturæ dicenti: Anima" quæ peccaverit ipsa morietur; et, Nescitis" quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis? et, Ax quo quis superatur, ejus et servus addicitur."

II. "Si quis soli Adæ prævaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quæ pœna peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animæ, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt."

III. "Si quis ad invocationem humanam gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis; contradicit Esaiæ prophetæ, vel apostoloa idem dicenti: Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant.”

IV. "Si quis ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti: Præparatur voluntas a

I. REJECTIO falsorum dogmatum.

" Ezec. cap. 18. ver. 20.

x 2 Pet. cap. 2. ver. 19.

2 Esai. cap. 65. ver. 1.

b Prov. cap. 8. ver. 35. juxta LXX.

Rom. cap. 6. ver. 16. y Rom. cap. 5. ver. 12.

a Rom. cap. 10. ver. 20.

Domino:" et apostolo salubriter prædicanti: "Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate."

V. "Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiæ donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit: apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus“, quia qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri JESU Christi: et illud: Vobis datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini: et, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est. Qui enim fidem qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt."

VI. "Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quærentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel hæc omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiæ humanæ subjungit gratiæ adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiæ donum esse consentit; resistit apostolo dicenti: Quid habes quod non accepisti? et, Gratia Dei sum id quod sum."

VII. “Si quis per naturæ vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitæ æternæ, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicæ prædicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in con

e Philipp. cap. 2. ver. 13. e Philipp. cap. 1. ver. 29.

81 Cor. cap. 4. ver. 7.

d Ibid. cap. 1. ver. 6.
Ephes. cap. 2. ver. 8.
Ibid. cap. 15. ver. 10.

sentiendo et credendo veritati; hæretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine1 me nihil potestis facere: et illud apostoli: Nonk quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed suffi cientia nostra ex Deo est."

VIII. "Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de prævaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit; a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum; aut certe ita læsum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis æternæ per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat; qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur', nisi quem pater attraxerit: sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in cœlis est: et apostolus: Nemo" potest dicere Dominum JESUM nisi in Spiritu sancto."

IX. "Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur."

X. "Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare."

XI. "Nemo quicquam Domino recte voverit, nisi ab ipso acceperit quod voveret, sicut legitur: Quæ de manu tua accepimus damus tibi."

XII. "Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito."

XIII. "Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde

Johan. cap. 15. ver. 5. Johan. cap. 6. ver. 44. n1 Cor. cap. 12. ver. 3. P 1 Par. cap. 29. ver. 14.

k2 Cor. cap. 3. ver. 5.
m Matth. cap. 16. ver. 17.

• II. ASSERTIO doctrinæ veræ.

veritas ipsa dicit: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis."

XIV. "Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia prævenitur, sicut dicit psalmista: Cito' anticipet nos misericordia tua Domine : et illud: Deuss meus, misericordia ejus præveniet me.”

XV. "Ab eo quod formavit Deus mutatus est Adam, sed in pejus per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit prævaricatoris primi: hæc, secundum psalmistam, Mutatio est dexteræ excelsi."

XVI. "Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tanquam" non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia litera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur sonuit: nam sicut apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: Inde habet quicunque habet. Quisquis autem se inde habere negat; aut vere non habet, aut id quod videtur habere aufertur ab eo."

XVII. "Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quæ diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis."

XVIII. "Nullis meritis gratiam prævenientibus, debetur merces bonis operibus si fiant: sed gratia quæ non debetur præcedit ut fiant."

XIX. "Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?"

1 Johan. cap. 8. ver. 36. I

Psal. 59. ver. 10. (al. Psal. 58. ver. 11.)

1 Psal. 77. ver. 10. (al. Psal. 76. ver. 11.) 1 Cor. cap. 4. ver. 7.

Psal. 79. (al. 78.) ver. 8.

Gal. cap. 2. ver. 21.

* Psal. 68. ver. 18. (al. Psal. 67. ver. 19.) Ephes. cap. 4. ver. 8.

y Luc. cap. 8. ver. 18.

Rom. cap. 5. ver. 5.

« AnteriorContinuar »