Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mestre tantum fuit imperium, et quidem anno æræ nostræ CCLXXVI. peractum: licet Hector, in Scotorum regum catalogo, anno CCLXIII. Findocum interiisse velit. Quæ apud suos religionis facies tunc extiterit, idem hunc in modum explicat: "Cœpere" nostri eo temporis Christi dogma accuratissime amplexari: monachorum quorundam ductu et adhortatione, qui quod sedulo prædicationi vacarent, essentque frequentes in oratione, ab incolis cultores Dei sunt appellati. Invaluit id nomen apud vulgus in tantum, ut sacerdotes omnes ad nostra pene tempora vulgo Culdei, id est, cultores Dei, sine discrimine vocitarentur. Pontificem inter se communi suffragio deligebant, penes quem divinarum rerum esset potestas. In multos deinceps annos Scotorum episcopus, uti nostris traditur annalibus, est appellatus.'

[ocr errors]

Hos Dempsterus a scriptoribus ecclesiasticis Oɛpatεvτὰς, a Diogene Laertio Σεμνοθέους vocatos existimat: de eorum monachatu sententiam suam ita adjiciens: "Cum eo tempore nullis adhuc in occidente monachi legantur, nec vero esse potuerint, monastica regula diu postea tantum formata; sequitur ut canonici regulares omnes ii fuerint: qui ab apostolicis orti temporibus, magna sanctitatis et literaturæ fama, majore in ecclesia merito et autoritate, a basilica sua Romæ, Lateranenses, demum a S. Augustino reformatore appellati, inter ecclesiasticos Scotia ordines mire splenduerunt." Sed et extra Scotiam horum nomen auditum esse docet Giraldus Cambrensis: suo tempore Enhlyt sive Berdseyam insulam "a" monachis inhabitam religiosissimis, quos Cœlibes vel Colideos vocant;" et apud Momonienses, in "Insula Viventium quæ vocatur, paucos cœlibes, quos Coelicolas vel Colideos vocant, capellæ devote deserviisse," referens.

• Boeth. Scotor. histor. lib. 6. fol. 92. b.

▸ Dempst. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 1. num. 45.

¶ Id. in apparat. ad. histor. Scotic. lib. 1. cap. 13. pag. 54.

Id. ibid. pag. 146.

• Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 136. 156.

t Girald. Itinerar. Cambriæ, lib. 2. cap. 6. Vid. supra, cap. 14. pag. 44.

" Id. in topograph. Hiberniæ, distinct. 2. cap. 4.

w Inch nambeodh Tipperariensium.

In majoribus certe Ultoniensium ecclesiis, ut in metropolitica Armachana, et in ecclesia de Cluan-ynish Clochorensis diœceseos, ad nostram usque memoriam, presbyteros qui choro inservientes divina celebrabant officia Colideos, eorumque præsidem priorem Colideorum appellatum esse novimus. Indeque a Johanne Meyo archiepiscopo Armachano, "ex probatissimorum testium testimonio, et, quod magis est, (regesti verba sunt) sanctorum patrum antiquis chronicis et prædecessorum libris annalibus scrutatis et perlectis," anno MCCCCXLV. sententiam latam invenimus; quod "Prioris seu cujusque Colideatus officium curatum nullatenus sentiatur, teneatur, vel alias reputetur: quin quilibet beneficium curatum simul et semel cum prioratus ac Colideatus officio possit et valeat libite et licite retinere; dummodo in ecclesia Armachana debitam fecerit residentiam," &c. et quod "Priori Colideorum locus primus in mensa, et in exequendis ac regendis divinis officiis, ut in loco præcentoris, a Colideis cæteris reverentia congrua debeatur:" Et a Nicolao V. Romano pontifice aliam: quod "Prioratus collegii secularium presbyterorum Colideorum vulgariter nuncupatorum Armachanensium simplex officium et sine cura existat:" ut in rescripto ipsius videre est, dato Romæ apud S. Petrum, anno MCCCCXLVII. pontificatus anno I.

De veteribus autem Scotia Culdeis notavit ista Buchananus: "Scotia liberati curis externis, nihil prius habuerunt, quam ut religionem Christianam promoverent; occasione illinc orta, quod multi ex Brittonibus Christiani sævitiam Diocletiani timentes, ad eos confugerant: e quibus complures, doctrina et vitæ integritate clari, in Scotia substiterunt, vitamque solitariam tanta sanctitatis opinione apud omnes vixerunt, ut vita functorum cellæ in templa commutarentur. Ex eoque consuetudo mansit apud posteros, ut prisci Scoti templa cellas vocent. Hoc genus monachorum Culdeos appellabant: mansitque nomen et institutum, donec monachorum genus recentius, in plures divisum sectas, eos expulit; tanto doctrina et pietate illis inferius, quanto divi

Ex registro Johannis Mey. fol. 12.

a Buchanan. rer. Scoticar. lib. 1. in rege XXXV.

Ibid. fol. 2.

tiis et ceremoniis cæteroque cultu externo, quibus oculos capiunt et animos infatuant, sunt superiores."

Sæviente vero per Britannias Maximiani persecutione S. Nicolaum, ex horum Culdeorum ordine episcopum effectum, martyrio vitam finiisse Dempsterus ait: "S. Nicolaus Culdeus," inquit", " atque unus ex primis Scotica ecclesiæ episcopis, sæviente per Britannias Maximiani persecutione martyrio affectus: in urnam lapideam sacrosanctæ reliquiæ corporis frustatim concisi et truncati repositæ, atque una cum cruce quadam venerabili in terram defossæ, postea effossæ hac inscriptione venerationem meruerunt; S. NICOLAI EPISCOPI: quibus deinde rex Alexander III. rogatu Glasconensis episcopi magnificam ecclesiam apud Plebes (vel Pebles potius) construxit; quæ, stante apud nostrates pietate, miraculorum gloria erat illustris, et concursu mirabili frequentabatur. An aliquid hic primus episcopus, ut puto, in Scotia martyr scripserit non deprehendi. Passus est martyrium anno CCXCVI. Repertum sacrum corpus, ex inscriptione agnitum, et cum cruce exaltatum septimo Idus Maii, anno MCCLXII. qui fuit decimus et tertius Alexandri III. regis; ut pluribus in Scotichronico extat, libro decimo quarto, capite decimo sexto."

At neque Culdeum neque Scoticæ ecclesiæ episcopum fuisse martyrem illum Scotichronici scriptor prodidit: neque locus ille in quo reliquiæ repertæ sunt, temporibus Maximiani pars ulla Scotiæ fuit. Verba vero auctoris illius, si quis ea requirat, in libro meo hæc sunt: "Septimo Idus mensis Maii, anno Domini MCCLXI. et regni regis Alexandri decimo tertio, inventa est quædam magnifica crux et venerabilis apud Pebles, astantibus honestis [viris,] presbyteris, clericis et burgensibus: sed quoto anno, vel a quibus personis, ibidem abscondita fuerat penitus ignoratur. Creditur tamen, quod sæviente Maximiani persecutione in Britannia, per quosdam fideles abscondebatur circa annum Domini CCXCVI. Inde vero non longe postea ibidem reperta est una urna lapidea, quasi tribus vel quatuor passibus

b Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 13. num. 952.

a loco quo illa gloriosa crux fuerat inventa, cineres et ossa continens cujusdam corporis humani quasi membratim decurtati. Cujus autem sunt reliquiæ, nondum scitur ab aliquo. Quidam tamen autumant illius esse reliquias, cujus nomen inventum est scriptum in ipsa petra, in qua illa crux jacebat. Sculpebatur in ipsa petra forinsecus; Locus sancti Nicholai episcopi. In ipso quoque loco ubi crux inveniebatur per ipsam crucem crebra fiebant et fiunt miracula: atque populi catervatim ibidem coufluxerunt et confluunt, oblationes et vota sua Deo devote portantes. Unde rex de consilio episcopi Glasguensis ecclesiam ibidem honestam in honorem Dei et sanctæ crucis fieri fecit." Hæc ille: cum quibus et interpolatoris Ninii de Hierosolymitana regis Arthuri peregrinatione narrationem conjungas licet: "Octavum," inquiebat Ninius, "fuit bellum in castello Guinnon; in quo Arthur portavit imaginem sanctæ Mariæ semper virginis super humeros suos: et pagani versi sunt in fugam in illo die, et multi ceciderunt; plagaque magna super eos venit, per virtutem Domini nostri Jesu Christi sanctæque suæ genitricis :" Hujus fabellæ rationem redditurus scholiastes, eam nova cumulandam censebat fabula: "Nam Arthur," ait ille, "Hierosolymam perrexit; et ibi crucem ad quantitatem salutiferæ crucis fecit: et ibi consecrata est. Et per tres continuos dies jejunavit, vigilavit et oravit coram cruce Dominica, ut ei Dominus victoriam daret per hoc signum de paganis : quod et factum est, atque secum imaginem sanctæ Mariæ detulit: cujus fracturæ adhuc apud Wedal servantur in magna veneratione. Wedal Anglice, Vallis doloris Latine. Wedal villa est in provincia Lodonesiæ, nunc vero juris episcopi sancti Andrea Scotia, sex milliaria, ab occidentali parte, ab illo quondam nobili monasterio de Melfes:" vel, ut habet codex, qui in publica Cantabrigiensis academiæ bibliotheca asservatur, "nobili et eximio monasterio de Meilros."

Erat autem Meilrosense monasterium in ripa Twedad

eHunc Samuelis, discipuli Elbodi episcopi nomine, citat hic Jo. Lelandus, in assertione Arturii fol. 11.

d Bed. ecclesiast. histor. lib. 4. cap. 27. et lib. 5. cap. 13.

fluminis situm, in regiunculæ Twedal sive Peblis, ad Twedam item fluvium, in Lodonesia sive Laudoniæ provincia positæ, vicinia. Ut ad eundem locum utraque narratio omnino pertinere videatur: quarum alteram illam, ad Alexandri III. tempora spectantem, etiam Hector Boethius sic exposuit: "Referunt monachum quendam a Melros ea tempestate in somno, uti dicebat, ab Angelo edoctum crucem reperisse, haud longe ab oppidulo Laudoniæ nomine Pepilis, capsæ, cui titulus inscriptus erat Sancti Nicolai episcopi, inclusam. Nec multo diverso loco urnam repertam lapideam summo artificio factam, atque in ea inventa ossa in bysso involuta; sed cujus ea fuerint incertum fuisse. Verum protinus aperta cruce multa facta miracula. Alexander rei novitate ac religione motus, templum in quo loco crux ipsa reperta erat magnificum extruxit: idque nunc monachi sanctissimæ Trinitatis inhabitant."

Crathlintum Scotorum regem " Dei cultores (sive Culdeos) ob Diocletiani et Constantii tyrannidem ex Britannia profugos comiter et benigne accepisse," narrat Johannes Leslæus: Hectorem Boethium hic secutus, de Constantio Constantini Magni patre ita scribentem: "Virig fama, alioqui optimi, labefactata ad posteros quod, Diocletiani more, in Britannia Christianæ religioni fuerit insidiatus : unde magnus piorum numerus persequentium sævitiam declinare cupiens, ad Scotos et Pictos concessit. Hos Crathlintus rex ad se confugientes benevolo affectu suscepit, et ut in Mona insula considerent, sacra ibidem æde ipsius opera Servatoris nomine erecta eversis Gentilium templis, Druidibusque et eorum ritibus exterminatis, qui ad id tempus illic, ut Veremundus memoriæ prodidit, perduraverant, concessit. Amphibalus Brito, vir insigni virtute, primus antistes ibi creatus, Christi dogma per Scotorum Pictorumque regiones propalando, multa contra Gentilium religionem dicendo scribendoque gloriosum et

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »