Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vero non.

In ipsa autem hora passionis suæ cum jam feriendus esset, hoc solum a percussoribus postulavit, ut tantum differretur passio ejus, quousque sui ipsius nomen posset lapidi inscribere: et concessum est ei.”

De Ursulæ vero sponso Etherio, quem “vixisse annos quinque et viginti fideles” titulus sepulchralis indicabat, atque ejus parentibus, ab angelo Domini, qui ipsam visitare consuevit, ista se didicisse eadem affirmat monialis : “Cum reverteretur Roma exercitus beatarum virginum ; in ipsa nocte qua sexti diei iter consummatum erat, Etherius rex qui erat manens in Britannia angelicam per visionem a Domino admonitus est, ut matrem suam Demetriam hortaretur fieri Christianam (nam pater ejus, cui nomen erat Agrippinus, in primo anno quo ipse baptismatis susceperat gratiam, a vita discesserat :) simulque annunciatum est ei, quod egressurus esset de terra sua, et venturus in occursum sponsæ suæ quæ jam erat Roma regrediens; quodque in urbe Colonia cum ea passurus esset, et immarcescibilem coronam a Deo accepturus. Qui confestim divinæ admonitioni acquiescens, matrem suam exhortationi ejus consentientem regenerari fecit in Christo : assumptaque ea et parvula sorore sua Florentina etiam Christiana, properavit in occursum beatissimæ sponsæ suæ; et factus est ei socius in passione et gloria cælesti."

Ab angelo quoque de Constantia regina, quæ matris nomine etiam Firmundina dicta fuerit, ejusque patre Dorotheo rege Constantinopolis e Sicilia oriundo, edoctam se addit : et de sancta Gerasina, virginum omnium ductrice, a S. Nicolao (ni fallor) ejusmodi responsum accepisse. “S. Gerasina, de qua interrogas, fuit regina Siciliæ, et vere erat de fideli radice Aaron; et habebat spiritum Domini abundanter. Virum suum Quintianum regem, cum esset primo tyrannus crudelissimus, convertit, et quasi de lupo agnum mitissimum fecit. Hic eam sumpserat de Britannia: et erat soror sancti Mauritii episcopi, et Dariæ matris sanctæ Ursulæ reginæ. Tres habebat filios, et filias sex : et erat minimus in eis sanctus Adrianus martyr. Frater ejus senior erat Dorotheus rex Græciæ, qui erat pater sanctæ Constantiæ quæ ad vos delata est. Eo autem tempore quo beata Ursula de sancto proposito suo cum patre suo occulte tractabat, pater ejus magnam habens sollicitudinem illius negotii, direxit epistolam ad beatam Gerasinam, aperuitque ei voluntatem filiæ suæ et revelationes quas divinitus ei detexit: et quærebat audire consilium ejus, quia sciebat eam esse magnæ sapientiæ mulierem. Illa autem divina virtute inspirata, et intelligens verbum exisse a Domino, iter aggressa est cum quatuor filiabus suis, Babila, Juliana, Victoria et Aurea, et parvulo filio suo Adriano, quia amore sororum suarum ultro se ingessit peregrinationi : et relicto regno in manu filii sui et duarum filiarum, usque ad Britanniam navigavit. Ejus itaque consiliis totus ille sacer exercitus virginum collectus et ordinatus est : et erat ductrix omnium in cunctis viis peregrinationis earum, per consiliorum suorum gubernationem; et ad ultimum cum eis martyrium passa est.”

Tum ad Verenam iterum conversa, de persecutionis auctoribus consulendam eam censuit : “ Quodam, inquit, , tempore a beata Verena, cum ad videndum mihi se præsentasset, sciscitata sum, sicut mihi a quodam fratre suggestum est, quisnam fuerit actor martyrii beati illius exercitus ? nam secundum considerationem narrationis quæ de præfato papa in præcedentibus facta est, nequaquam (sicut æstimant nonnulli) Attila rex Hunnorum illius persecutionis actor extitit; sed multorum annorum spatio postea ejus persecutio subsecuta est. Cui interrogationi ita respondit. Cum essemus Romæ, fuerunt ibidem eo tempore duo principes iniqui, quorum nomina erant Maximus et Aphricanus: qui videntes magnam esse multitudinem nostram, et multos confluere ad nos et nobis associari, indignati sunt vehementer adversum nos; et metuebant ne forte per nos multum crescere et roborari deberet religio Christiana. Unde cum explorassent iter nostrum quo perrecturæ eramus, miserunt cum festinatione legatos ad quendam cognatum suum nomine Julium, qui erat princeps gentis Hunnorum ; hortantes eum ut educto exercitu suo persecutionem nobis inferret, ac deleret nos. Qui cito acquiescens voluntati eorum, cum armata multitudine egrediens

? Otto Frisingens, chronic. lib. 4. cap. 38.

irruit super nos cum venissemus Coloniam, ibique effudit sanguinem nostrum.”

Nempe ex consideratione quæ de Cyriaco papa in præcedentibus facta est, ad annum quo Anterus ab eo in pontificatu substitutus fuisse fingitur passionem virginum consequenter referendam fuisse observaverat vel Elizabetha vel subdolus potius, cujus opera in revelationibus istis concinnandis illa usa est, monachus : sive frater ipsius Egbertus ille fuerat, S. Florini cænobii apud Schonaugiam abbas; sive Rogerus Cisterciensis, Fordani, monasterii apud Anglos cænobita. Cumque in libro pontificali, qui Damaso tribuitur, Anterus temporibus Maximini et Africani consulum sedisse, et a Maximo præfecto martyrio coronatus fuisse diceretur: inde Maximi et Africani suasu virginum cædem a Julio Hunnorum principe factam tradidit. Occupavit tunc Romanum imperium Julius Maximinus Thrax, patre Gotho, matre Alana genitus: cujus tempore Ursulam cum suis passam etiam Johannes Leidensis asserit. Coloniensis Jesuita ex Vincentio Bellovacensi, Antonino, Johanne Magno historiæ Gothicæ scriptore, et historia antiqua Coloniæ impressa, ad annum a Christo nato CCXXXVII. virginum mortem refert : verum in Tuitiensi sepulchralium titulorum catalogo annum CCXXXVIII. distincte expressum fuisse subjicit: quo etiam anno Maximianum Augustum et Africanum consules fuisse censuit Baronius : licet CCXXXVI. æræ Christianæ anno eorum consulatum convenire verior nos doceat chronologia.

Hisce vero Elizabethæ somniis, et specioso sepulchralium epigrapharum titulo, delusus Jesuita, gloriari non dubitat, “ Reliquias Colonienses inter certissimas merito a nobis habendas esse: quippe quarum nomina, status, conditio, cum intra triduum a SS. virginum cæde ab eo qui interfuit conscripta atque intra ipsos sarcophagos, ut separari non potuerint, una cum ipsis corporibus asservata, atque Deo tandem revelante anno MCLVI. inventa fuerint:" indeque etiam Robertus", cænobii S. Mariani apud Antissiodorenses monachus, quum ex historia Britonum, vel Sigebertini potius chronici interpolatore, Ursulanarum tragediam recitavisset; ad revelationum Elizabethæ normam narrationem illam corrigi oportere, ita lectores suos admonendos esse censuit: “Veruntamen de beato collegio ac sacro martyrio undecim millium virginum aliter sentiendum, venerabilis sanctimonialis Elizabeth nomine in sua revelatione dignissime manifestat: quæ jam in nostro seculo, anno videlicet incarnati Verbi MCLVI. divinitus mirabiliter meruit edoceri, non solum quo tempore prædictæ passæ sint virgines, verum etiam quis pater Ursulæ, quæ cognatio ejus; quantis religiosis personis tam laicis quam ecclesiasticis collegium virginum fretum fuerit, et qui et quomodo etiam ipsi pro Christo cum sacris virginibus martyrium pertulerunt. Dicit enim quod quidam papa urbis Romæ Quiriacus nomine, decimus nonus post Petrum, cum illis passus sit: fuit siquidem iste Pontiani papæ successor, et rexit ecclesiam annum unum et menses decem et sic in loco suo virum sanctum, qui Anterus dictus est, ordinavit : et cum undecim millibus virginum discedens, sedem suam reliquit. Nam et ipse de Britannia natus, plures consanguineas in sanctarum numero puellarum asseritur habuisse: et quia sedem apostolicam invito clero reliquit, nomen ipsius catalogo Romanorum pontificum idem clerus erasit.”

· Vision. Elizabeth. lib. 1. cap. 1. et lib. 4. cap. 6. Jo. Trithem. chronic. Hirsaugiens. ann. 1165.

6 Jo. Balæ. scriptor. Britann. centur. 3. cap. 23. c Jo. Gerbrand, chronic. Belgic. lib. 1. cap. 4.

Hæc etiam de Quiriaco vel Cyriaco fabella, ut res certa producitur in glossa quadam sextie libri decretalium: quæ in antiquioribus editionibus (nam e nova Romana expun ea est) ita pridem legebatur: “Datur certum exemplum de Cyriaco papa: de quo legitur, quod cum Ursula et undecim millibus virginum martyrizatus est. Scribitur enim de ipso quod sibi quondam revelatum est, quod esset cum illis virginibus palmam martyrii recepturus. Tunc congregatis clero et cardinalibus, omnibus invitis et præcipue cardinalibus, coram ipsis renunciavit dignitati et officio. Sed iste Cy

d Chronolog. Altissiodor, ad ann. 453.
e Lib. 1. tit. 7. De renunciatione, cap. 1. C uoniam.

VOL, VI,

M

riacus in catalogo Romanorum pontificum non denominatur: quia creditum fuit per cardinales, quod non propter devotionem, sed propter oblectamenta virginum papatum dimisisset."

Eodem vero tempore quo Pseudo-Cyriaci istius et aliorum Ursulæ comitum nomina per Elizabetham primum mundo sunt patefacta, in Anglia summa cum potestate claruit Henricus& Wintoniensis episcopus ; qui Glastoniensi coenobio, cui abbas præfuit, corpora sanctarum virginum Ursulæ et Dariæ donavisse memoratur. Id enim in Glastoniensium reliquiarum indiculo legimus: hac quoque notatione addita : “ In feretro S. Ursulæ virginis continentur reliquiæ ejusdem satis plene. Item in eodem feretro continentur reliquiæ sanctæ Dariæ virginis, pro tertia parte: de dono Domini Henrici episcopi Wintoniæ:" nam virginis titulum hic obtinet Daria, quæ in Elizabethæ visionibus S. Ursulæ mater fuisse traditur: licet ejus matrem Jacobus Philippus Bergomensish Demetriam fuisse dicat ; quæ in illa Elizabethæ árokahúfel sponsi Ursulæ Etherii genitrix constituitur.

A Dariæ autem “ istius reliquiis in Hiberniam importatis, comitatum illius gentis primum et Lageniæ caput Kildariam vocatum,” eadem auctoritate statuit Dempsterus', qua exhortationum ad castitatem librum unum scriptum ab ea fuisse asserit: quanquam et aliam S. Dariam virginem fuisse agnoscat, S. Brigidæ Scotæ, primæ Kildariæ conditricis, æqualem ; non quidem, ut illek scribit, a Cogitoso Nepote, sed a Johanne Tinmuthensi, et aliis vitæ Brigidæ scriptoribus commemoratam: quorum unus visum ab ea Dariæ huic collatum simul et ablatum, inter alia' huic thaumaturgæ admodum familiaria miracula, sic recenset: “ Quodamm tempore sanctissima Bri

i

i Martin. Polon. in chronico pontific. ann. 238.
5 De quo supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 145.
h Philip. Bergom. de claris mulierib. cap. 134.

Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 4. num. 385. k Id. ibid. num. 387.

“ Brigida qualis erat pandit conversio furum. Muti vox, regis jus, reditusque coci." Alexander Essebiensis, in libro festivali.

m Vitæ S. Brigidæ MS. lib. 2. cap. 68.

1

« AnteriorContinuar »