Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Solwaicum fretum ab austro, atque Dunbritannicum et Edenburgicum fretum ab aquilone interjectum cernitur, borealium Britonum, non Pictorum aut Scotorum partibus accensebatur. Ut omnium primus ipse Dempsterus Fulgentium Scotum fecerit, et a rege suo Donaldo missum in Angliam exercitum duxisse finxerit: licet Fulgentium regem Pictorum a Ranulpho Cestrensi1 appellatum etiam non ignorem. Nam quod Thelargum Pictorum regem eo tempore extitisse Dempsterus ait; a Balæom et, quem tam inclementer tractat, Pitseo illud hausit, non ex patriis annalibus: qui Donaldi, non primi hujus sed tertii, tempore Thelargum Pictis præfuisse tradiderunt. Ut de inani illo voto nihil dicam, quo Fulgentii hujus de fide Christi librum extare desiderat: quum nec talis unquam liber ab eo scriptus fuerit, et de homine ipso an in rerum natura aliquando ille existeret, multo justior quæstio ab eo moveri potuerit.

Ethodio, cujus jam" facta est mentio, a stipatoribus suis occiso, anno Domini CCXXI. Athirconem filium successisse scribit Boethius, qui in regni initio "studiao tractaverit honestissima ;" quippe qui "sacram disciplinam majorumve historias edoctos secum frequentes habuerit." In ea tempora passionem Ursulæ et sociarum, quam a nonnullis etiam sub annum Domini CCXVIII. Nauclerus poni notat, Johannes Major conjecit; libro primo de gestis Scotorum, capite decimo quarto, ita de illa scribens: "Anno Domini CCXXV. Ursula et undecim millia virginum cum ea in Aremoricam duxisse debebant, ut viros illis haberent: quia tempestate illa Francas mulieres Aremorici recusarunt. Super Tamesiam flumen naves virgines ingressæ sunt; impetu venti per Rhenum jactatæ ad coloniam deveniunt: cum quibus Gouanus terræ rex et Elga ejus frater, cum suis clientibus, rem habere volebant: quibus pro virili virgines resistebant: propterea tyrannis occisæ sunt. Hæc sancta Ursula filia erat Dionoth Britanniæ rectoris, et Scotorum regis ex sorore neptis." Hæc

1 Polychron. lib. 3. cap. 18.

m Jo. Balæ. script. Britan. centur. 1. cap. 30.

"Supra, pag. 151.

• Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 6. init.

Major: a quo in temporis ratione discedens Hector Boethius, Scotorum regem cujus sororem Dionethus in matrimonio habuisse dicitur celebrem illum, de quo diximus, Fergusium Erci filium fuisse affirmat.

Et quidem Deo-noti Britannici regis filiam fuisse Ursulam, a primario etiam legendæ illius scriptore habetur traditum. Qui acta illius novissime edidit, Coloniensis collegii Jesuita, "in vetere historia correctiore Dionetum, et non Deonotum," patrem ejus appellari asserit: quanquam ipsius contextus verba correctionem illam plane respuant: quæ et in editione Suriana, et in manuscripto Cottoniano, ita se habent: "Fuit in Britanniæ partibus (vel finibus ut in MS.) rex quidam Deo notus, tam vita quam nomine." Quibus et ista, ex Cisterciensis ordinis breviario, Parisiis anno MDXVI. edito, adjungas licet:

Deo noto fuit nata,

Placens cunctis, Deo grata,
Ursula regalis :

Cujus miræ speciei,

Plus miranda [et] fidei,

Non erat æqualis.
Regi magno pulcra nimis
Desponsatur, dum instatur
Precibus et minis.

Et ista quoque de patria:

Sol novus ab insula surgit occidentis,

Dum virtutum Ursula fulget incrementis.

Deonotum sive Dionotum hunc fratri suo Caradoco in regno Cornubiæ successisse, et sub Maximiano (sive Maximo tyranno) Britanniæ principatum obtinuisse, in Britannica Galfridi Monemuthensis historia est additum. Postea vero Schonaugiensis monialis Elizabetha, "patrem B. Ursulæ regem Britanniæ Scoticæ, Maurum nomine fuisse," a Verena virginei hujus sodalitii una sibi per visionem

p Boeth. lib. 7. fol. 119. b. et 122. a.

4 Supra, pag. 144. et 145.

Flor. sanct. Petri Ribadeneira, tom. 1. pag. 501. edit. Latin. Colon. ⚫ Galfrid. hist. lib. 5. cap. 15. Vid. supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 243. Vision. Eliz. lib. 4. cap. 2. edit. Paris. ann. 1513. et Colon. ann. 1628.

revelatum prodidit. Indeque in Petri Equilini" catalogo, "filia unica regis Scotiæ Christianissimi nomine Mauri" Ursulam fuisse legimus: et in Petri Chalybis Sapphicis", de eadem ;

Illa regali veniens ab ortu

Scoticæ gentis, patriam relinquit.

Coloniensi vero illi Jesuitæ " vero similior eorum opinio esse videtur, qui illam Scotiæ majori sive Hiberniæ adjudicant: quanquam non omnino improbabile sit, eam ex Britannia majori atque ex regno Cornubiæ originem traxisse."

[ocr errors]

Anno MCLVI. Coloniæ reperti fuisse dicuntur tituli quidam sepulchrales, Ursulanarum virginum, et virorum qui eas comitati sunt, nomina inscripta præferentes: quorum indiculus a Gerlaco Tuitiense abbate tum confectus, adhuc Tuitii asservatur. Hinc revelationum de illo virginali exercitu sanctæ Ursula Britannicæ reginæ eo anno sibi patefactarum occasionem natam refert Elizabetha : Reperta sunt," inquit, "inter sepulchra virginum multa corpora sanctorum episcoporum, atque aliorum magnorum virorum: erantque in monimentis singulorum repositi lapides, habentes titulos sibi inscriptos, quibus dignoscebantur qui aut unde fuissent. Horum præcipuos et maxime notabiles transmisit ad me ex supradicta urbe præfatus abbas (Gerlacus:) sperans aliquid mihi per gratiam Domini de eis posse revelari: et cupiens certificari per me, utrum credendum eis esset an non: habebat quippe suspicionem de inventoribus sanctorum corporum, ne forte lucrandi causa titulos illos dolose conscribi fecissent. Quales autem fuerint tituli illi, et quid de eis mihi revelatum sit, in præsenti sermone per diversa loca oculis legentium anteponere curavi."

Eorum unus hic erat: 66 Sanctus Pantulus Basiliensis episcopus, qui virgines sacras cum gaudio susceptas Ro

Petr. de natalib. lib. 9. cap. 87.

w In Georg. Wicelii hist. sanctor. fol. 218. b.

Jo. Trithem. in chronic. Hirsaugiens. ann. 1156. y Elizabeth. vision. lib. 4. cap. 2.

mam perduxit: unde reversus, Coloniam pervenit, ibique cum eis martyrium suscepit:" quem a divina sua interprete Verena, quæ rei gestæ scilicet interfuerat, ita sibi expositum Elizabetha narrat: "Quando primum in patria nostra congregari incepimus, sacra fama nostra longe lateque dispersa est: et multi ad spectandum nos undique confluxerunt. Contigit autem, Deo ordinante, ut etiam quidam episcoporum Britanniæ nobis adjungerentur, atque in nostra societate mare transeuntes usque Romam nobiscum pervenirent: in quo itinere et beatus Pantulus Basiliensis episcopus nobis associatus est, et usque Romam perduxit ; factusque nostræ passionis socius."

Alter: "Sanctus Cyriacus papa Romanus, qui cum gaudio suscepit sanctas virgines; et cum eis Coloniam reversus, martyrium suscepit." De quo item Verena: "In tempore quo ingressæ sumus urbem Romam, præsidebat apostolicæ sedi vir sanctus nomine Cyriacus. Hic ingressus fuerat Romam de finibus nostris: et cum esset vir prudens et nobilis omnibus acceptus, sublimatus erat in apostolicam dignitatem; et jam per annum integrum et undecim hebdomadas Romanam ecclesiam rexerat: eratque in numero Romanorum pontificum decimus nonus. Qui cum nos advenisse audisset, lætatus est cum omni clero suo, et in magna honorificentia nos suscepit: habebat quippe cognatas quamplures inter nos. Nocte vero quæ proxima erat post adventum nostrum, revelatum est ei a Domino, quod relicta sede apostolica nobiscum esset profecturus, simulque martyrii palmam nobiscum accepturus. Ipse vero erat celans apud se revelationem hanc; deditque sacri baptismatis benedictionem multis sodalium nostrarum, quæ nondum erant renatæ in Christo. Cumque opportunum tempus accepisset, manifestam fecit voluntatem suam, atque in conspectu totius ecclesiæ resignavit offi- cium dignitatis suæ; reclamantibus cunctis, præcipue cardinalibus qui velut deliramentum arbitrabantur quod quasi post fatuitatem muliercularum declinaret, nescientes admonitionem divinam quæ eum urgebat. Ipse autem constanter in proposito suo permanebat, propter amorem virginitatis nostræ : nam et ab infantia sua ipse immacula

tam virginitatem custodierat in seipso. Ab illo ergo tempore omnem gratiam, quam in conspectu Romanæ ecclesiæ prius habebamus, amisimus: et obscuri nobis facti sunt, qui prius applauserunt nobis. Ipse autem venerandus pater noster beatus Cyriacus non prius ab urbe egressus est, donec ipsius consilio alter ei nomine Antherus substitutus est."

Subdit deinde Elizabetha: "Post hæc, cum perspexissem catalogum Romanorum pontificum, neque usquam nomen sancti Cyriaci illic reperissem; rursum interrogavi beatam Verenam, cum se mihi die quadam præsentasset, quare inter cæteros Romanos præsules ascriptus non fuisset. Et dixit, hoc ex indignatione cleri accidisse; pro eo quod in ordine dignitatis suæ usque ad finem permanere noluisset. Rursus die alia, cum eam interrogassem de quodam Jacobo, cujus nomen in sepultura ejus absque omni adjectione scriptum inventum est: visa mihi est quodam modo gratulari super interrogatione mea; responditque mihi hilariter, dicens; Fuit in tempore illo quidam nobilis pater, venerabilis vitæ, Jacobus archiepiscopus : qui de patria nostra in Antiochiam peregre profectus fuerat; ibique ad honorem præsulatus ascenderat, et septem annis rexerat ecclesiam illam. Hic cum audisset beatum Cyriacum suæ gentis virum Romæ in apostolicam dignitatem sublimatum, venerat visitare eum jamque nobis advenientibus nuper de urbe erat egressus: quod cum nobis indicatum fuisset, missus est velociter nuncius ad revocandum eum: et inventus est in castello quodam, quod erat remotum a Roma duabus diætis. Cumque audisset de adventu nostro, continuo reversus est ad nos, et factus socius itineris nostri, et particeps passionis nostræ in Colonia : habebat autem et ipse neptes aliquas in nostra societate. Hic, exhortante beato Cyriaco papa, cum esset vir prudens, magnam diligentiam adhibuerat, ut sciret nomina sororum nostrarum, atque ea ex magna parte cum interemptæ fuissemus, lapidibus inscripta corporibus nostris adhibuit: sed antequam hoc perficere potuisset, deprehensus est ab impiis in hoc opere, et trucidatus est in medio nostri. Hinc est, quod quædam ex nostris titulatæ inveniuntur, quædam

« AnteriorContinuar »