Imágenes de páginas
PDF
EPUB

favet Fabius Ethelwerdus, eam historiæ partem plenius hunc in modum explicans: “Habitante plebe Britannica incuriose causa firmitatis intra fossam quæ a Severo Cæsare condita erat, insurrexerunt gentes duæ, Picti scilicet ab aquilonali plaga et Scoti ab OCCIDENTALI, contra eos cum exercitu, vastantes eorum possessiones : et sic per multa annorum spatia innumerabili eos miseria afflixerunt." Ut de eulogii authore nihil dicam, qui post Gras tiani et Valentiniani junioris tempora “Scotos duce Reuda de Hibernia venientes, sibimet juxta Pictos longo spatio terrarum sedes statuisse,” in quarto operis illius libro significat.

Anno CCCLXXXVIII. Maximus occisas est, Theodosio Augusto II. et Cynegio consulibus: post quinquennium, idem Theodosius III. et Abundantius nomen suum fastis præscripserunt : ad quorum consulatum,“ Scotos a Circio et Pictos ab aquilone vastavisse insulam Britanniam,” in Florentii Wigorniensis chronico pariter invenimus. Johannes Major?," anno ab orbe redempto -CCCXCVI. tempore Honorii et Arcadii imperatorum, in Britanniam Scotos dispersos rediisse," et quidem prius quam Fergusius Scotiæ regnum capesseret, historiæ mandavit. Classis quoque Hibernicæ ad Britanniam hoc tempore appulsæ Claudianus meminit: ipsam ita loquentem inducens Britanniam :

Mea quoque vicinis pereuntem gentibus, inquit,
Munivit Stilicho; totam quum Scotus lernen
Movit, et infesto spumavit remige Tethys.

Illiusque opera,ab hostium incursione atque impetu tutam tum redditam fuisse Britanniam, verbis proxime sequentibus, (quæ in undecimos capite recitavimus) clarum facit: quibus et illa adjungenda ex libro secundo in Eutropium eunuchum, anno CCCXCIX. consulatum gerentem, ab eodem edito:

2 Jo. Major, de gest. Scotor. lib. 2. cap. 1. a Claudian. lib. 2. de laudib. Stilichonis. b Supra, op. tom. 5. pag. 385.

domito quod Saxone Tethys Mitior, aut fracto secura Britannia Picto.

Munivit vero Britanniam Stilicho, Romana legione in limite ad propulsandos Scotos et Pictos constituta : cujus idem poeta in epithalamio Palladii et Celerinæ meminit; de Celerinæ patre loquens, qui fuisse notarius videtur omnium dignitatum et administrationum tam militarium quam civilium :

Sparsas imperii vires constringit in unum
Depositum : quæ Sarmaticis custodia ripis,
Quæ sævis objecta Getis, quæ Saxona frænat
Vel Scotum legio ; quantæ cinxere cohortcs
Oceanum, quanto pacatur milite Rhenus.

Et in libro de bello Getico:

Venit et extreinis legio prætenta Britannis ;
Quæ Scoto dat fræna truci, ferroque notatas
Perlegit exanimes' Picto moriente figuras.

Ex quibus postremis versibus frustra Dempsterusd confirmare nititur, quod in patriis annalibus traditum invenit: Fergusium Scotum " interfuisse cum suis Romæ direptioni, Alarico Gothorum regi auxiliatum:" neque enim de auxiliariis Alarici militibus, sed de legione Romana, e Britannia ad illum oppugnandum evocata, neque de Romæ direptione quicquam hic scripsit Claudianus, sed de prælio quod in agro Pollentino anno CCCCIII. cum Alarico gestum est; in quo et Stilicho, Romanæ militiæ magister, quem ante Romam ab Alarico captam in vivis esse desiisse constat, hujusmodi oratione Romanis cohortibus addens animos a poeta introducitur :

Credite nunc omnes quas dira Britannia gentes,
Quas Ister, quas Rhenus alit, pendere paratas
In speculis : uno tot prælia vincite bello.
Romanum reparate decus, molemque labantis
Imperii fulcite humeris: hic omnia campus
Vindicat, hæc mundo pacem victoria sancit.

exangues.
d Dempster. histor, ecclesiast. Scotor. lib. 6. num. 532.

Neque minorem vanitatem sapit, quod de Fergusio ab eodem est additum: "ex tantæ civitatis spoliis ac præda, ipsum nihil domum retulisse præter arcas quasdam libris MSS. plenas (quasi ars eo tempore in usu esset typographica, aut ulli tum libri uspiam extarent alii quam manuscripti :) quos etiam suo ævo Hector Boethius viderit.” Cum enim Hector ille Boethius, a quo istam mutuatus est fabulam, unius tantum arcæ libris refertæ meminerit, eamque a Fergusio abductam non ex sua sententia sed ex dubiis aliorum rumoribus retulerit; et quos ipse conspexit libros, utrum in Albione scripti an aliunde eo delati essent, incertum fuisse tradiderit: sua tamen auctoritate Dempsterus et

et arcas multiplicat, et eas a Fergusio domum relatas asseveranter affirmat, et quos Hector viderat libros eosdem cum Fergusianis istis fuisse audacter pronunciat.

Locum Boethii, quia de libris Ionæ insulæ quædam continet lectu non indigna, integrum hic placuit describere: “ Ferunt præter sacra quædam vasa, multamque et pretiosam supellectilem, arcam quandam libris refertam, Fergusio militari pro instituto sorti obvenisse: eumque, quo numine motum incertum est, incredibili diligentia eandem servasse, et in Hebrides secum post multos cum Gothis in Italia labores per Germaniam deportasse intactam; locasseque tandem in Ionæ insula, ædibus ad tam celebria (ut rebatur) monumenta simul cum suæ gentis egregie gestis, delectis ad id opus probatis scriptoribus, in codices redactis, perpetuo servanda diligenti opera constructis. Asseverant quidam, ut ipsi frequentius audivimus, Æneam Sylvium, virum literis deditissimum, qui postea summus pontifex creatus Pii secundi nomen tulit, dum in Scotia ad Jacobum primum regem, Eugenii quarti Romani pontificis jussu, legatione fungeretur, horum fama motum in Hebrides ad Ionam trajicere destinasse; explorandi animo, si quid illic Titi Livii Patavini decadum, quas bella efferatorumque immanitas (plus enim bella possunt in rebus memoria dignissimis exterminandis quam vetustas) in Italia absumpserant, invenire possit : subitaria autem regis morte, rebus in Scotia undique turbatis, quum tam difficile ac laboriosum iter impacatam per regionem multis sine ducibus peragere nequivisset, proposito destitisse.”

e Hect. Boeth. Scotor, histor. lib. 7.

“ Cæterum qui sint libri in Iona insula fama adeo celebrati, ac quibus de rebus conscripti, explorandi provinciam sumentes apud piorum loci illius cætum, nuncio tertium compellatum, opera maxime nobilis ac eruditi viri Joannis Campibelli, a regiis thesauris, tandem obtinuimus, ut antiqui codices, qui quinque illic Romanis characteribus essent exarati, ad nos fideli nuncio Aberdoniam deferrentur. Ergo anno Christiano quinto supra millesimum quingentesimum ac vicesimum, vetustissima quædam codicum ac paucula fragmenta, quorum vix aliquod palmæ superabat magnitudinem, dura et inflexibili pene membrana, mira arte ac diligentia, ut ex characterum elegantia facile dignoscitur, conscripta, vetustate vel custodum potius incuria adeo erosa, ut vix decimum quodque verbum legere possis, recepi. Verum, sive ii libri quorum ea, cæteris partibus consumptis, sunt fragmenta, illic aut in Albione sint scripti, sive peregrinis ex locis illuc delati (neutrum enim perspicue cognitum habemus) Romano more, Romanis de rebus conscripti, uno omnium qui ea viderunt judicio, Sallustianam potius quam Livianam redolere eloquentiam censentur. Allata et ad me est eodem nuncio, Veremundi archidiaconi olim sancti Andreæ de nostris rebus, etsi rudi quadam vetustate, conscripta historia, a Scotorum gentis origine usque ad Malcolmum Canmor regem, abunde omnia complectens.”

Hisce Boethii adjiciamus et Pauli Jovii illa, in Scoticarum insularum descriptione de antiquitatibus lonæ (quæ non Chilca, ut apud illum legitur, sed Y-Columchill sive insula S. Columbæ hodie vocatur) ita disserentis : “ Asservantur in arcanis templi armariis vetustissimorum annalium codices, atque item latæ membranæ, ipsorum regum subscriptæ manibus, aureisque vel cereis sigillorum imaginibus obsignatæ; quibus antiquæ leges edictaque, et finium ac civitatum jura publica continentur. Fama quoque est, prisca ingeniorum monumenta, Romanasque historias, quæ quisque vel idiota desideret, in illis scriniis recondi: Quas Fergusius Scotorum regulus, non incuriosus (ut videri potest) amator historiæ, Alarico Gothorum regi comes, direpta urbe Roma, secum abstulerit ; in Ionamque demum tumultu Danico, diligentius et tutius asservandas, religiose transtulerit. Ita, ut non omnino vanum et irritum videri possit, reliquas Titi Livii decades expectare: quarum e tenebris erutarum certa exempla ad Franciscum Galliæ regem, Scotorum literis prolixe atque munifice promissa nuper audivimus.” Sed inanem fuisse spem illam, rei exitus indicavit.

Initium Fergusiani regni in annum Domini CCCCIII. imperatoris Arcadii et Honorii VI. Johannes Fordonus conjicit: de anno CCCCIII. Johanne Majore, de anno etiam Honorii et Arcadii imperatorum sexto (qui tamen cum anno Christi quadringentesimo potius congruit) libro Pasletensi consentiente. Quod tempus quum clade urbis superius esse Boethius animadverteret, ne non posset consistere quod jam prius dixerat; Fergusium prima' pubertate in Alarici exercitu militavisse, et ad expugnationem urbis præsentem adfuisse: regem creatum illum fuisse scripsit, annos sacratissimi Virginei partus CCCCXXII. et Honorii imperatoris Romani duodevigesimo. Verum annus ille Honorii ad annum æræ Christianæ CCCCXII. rectius fuisset referendus : cui si sexdecim annos addamus (quot præfuisse Scotorum regno Fergusium idem posteah subjicit) ad CCCCXXVIII. æræ nostræ perveniemus, in quo cæpit annus Valentiniani imperatoris quartus. Ad quem calculum proxime accedit, quod in eadem historia statim subjungitur ; Eugenium patri Fergusio eo anno successisse, qui fuit Christianæ salutis CCCCXXX. et Valentiniani imperatoris quartus. At Dempsterus hoc ipso anno CCCCXXX. quo Fergusium occisum fuisse tradiderunt Boethius et Lessæus, Scotos post quatuor et quadraginta annorum exilium (quod anno salutis CCCLXXIX. imperante Juliano coepisse vult) Fergusio ducente restitutos fuisse narrat; sedentibus Romæ Innocentio I. Scoto,

i Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 7. fol. 114. & Ibid. fol. 116, 117.

h Ibid. fol. 122.

« AnteriorContinuar »