Imágenes de páginas
PDF
EPUB

duas gentes divisos fuisse, Dicalidonas et Vecturiones, in rerum gestarum libro vigesimo septimo author est Ammianus Marcellinus: cujus prioris nominis in Dunkelden urbe episcopali adhuc retinetur vestigium: quæ in limine Caledoniæ sylvæ posita, appellationem situi non male respondentem est adepta : " Calden enim Scotis ea arbor est, quæ Latinis Corylus;" ut Buchananusk hic observat: licet Caledoniorum nomen a Caled, quod Cambro-Britannis Durum denotat, Camdenus' malit deducere. Quæ ut rectius intelligantur, notandum est, Caledonios restrictiore significatione sumptos (quos etiam Caledonum nomine speciatim fortasse panegyristes denotare voluit) a Ptolemæo infra sylvam Caledoniam collocari, a Lelalonio sinu usque ad æstuarium Vararis : quum Caledoniæ nomine latius accepto, et qui ante eum scripsit Tacitus, et qui post eum Dio, borealem illam universam Britanniæ partem comprehenderit, quæ am parte Britonum Romanis subditorum erat "remota, duobus sinibus maris interjacentibus ; qucrum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Britanniæ terras longe lateque irrumpit:" ut Beda loquitur. Glotam et Bodotriam sinus illos appellat Tacitus: fretum Dunbritannicum et Edenburgicum nostri. Unde de Britannia agens Dio: Hujus insulæ, inquit", pars paulo minus quam dimidia nostra est: quam Severus cum vellet omnem in suam potestatem redigere, ingressus est in Caledoniam :" a quo ingressu usque ad ipsum extremum insulæ terminum nomen hoc extendendum, etiam Solinuso indicat; dum Britanniæ longitudinem " in Calidonicum usque angulum metitur, et a Calidoniæ promontorio Thulen petentibus bidui navigationem esse" asserit.

Quum vero Caledoniæ habitatores in Dicalidonas et Vecturiones diviserit Marcellinus: a situ distinctionem

* Buchanan. rer. Scot. lib. 2.

I Camden, in Scotia, pag. 701. m Bed. hist. lib. 1. cap. 12.

η Τούτων ημείς ού πολλώ τινι της ημισείας έλαττόν τι έχομεν. Ο δ' ούν Σεβήρος, πάσαν αυτήν καταστρέψασθαι θελήσας, εσέβαλεν εις την Kaandoviav. Dio in Severo. • Solin. Polyhistor. cap. 22. edit. Salmasi ; 25. Delrii. VOL. VI.

I

illam ductam fuisse non male censuit Camdenus noster. Ut enim Deheu Caledonii, Caledonios dextrorsum habitantes absque omni controversia denotat: ita et Vecturionum nomen a Chwithic vocabulo deflexum esse suspicatur, quod sinistram Britannis significat. Sed dextram et sinistram ad occasum et ortum haud recte trahit vir doctissimus : unico illo Ninii loco non recte percepto in errorem abductus : “Tunc rex dedit illi arcem, cum omnibus provinciis plagæ occidentalis Britannicæ: et ipse cum magis suis ad sinistralem plagam pervenit, et usque ad regionem quæ vocatur Guennesi aufugit :" De Guorthigerno ille loquitur, a montibus Heriri sive Snowdonicis in Arvonia ad regionem in qua sita est Luguballia9 sive Carleolum, hoc est à Cambria ad Cumbriam, et ab occidentali Britanniæ parte ad borealem in fugam se conferente. Nam per sinistralem plagam non orientalem intellexisse Ninium sed borealem satis aperte ipse indicat, quum Idam, primum Nordan-humbrorum regem, regiones in sinistrali parte Humbri maris duodecim annis tenuisse, et Pictos regiones in sinistrali plaga Britanniæ occupavisse scribit: quemadmodum opposito dextræ nomine australem plagam designari, et hodiernus linguæ Cambro-Britannicæ usus confirmat, et ipse Camdenus agnoscit alibi', et nos in quinto capite aliquot antiquiorum scriptorum testimoniis comprobavimus. Quum igitur “ Septentrionales Pictos arduis atque horrentibus montium jugis ab australibus sequestratos” apud Bedam legamus: illos Vecturiones, hos Ducalidonios fuisse censemus. Cumque ad Dunbritannici “ sinus, qui antiquitus (ante adventum Scotorum scilicet) gentem Britonum a Pictis secernebat, partem septentrionalem Scotos advenientes, sibi locum patriæ fecisse" ab eodem Beda", in historiæ suæ initio, traditum inveniamus : Pictorum partem in qua receptos illos fuisse ibidem notat, occidentalem Deucalidoniorum oram fuisse concludimus, ad mare Deucalidonium positam, Hiberniæ Scotorum patriæ

P Camden. Britann. pag. 84. ? Vid. supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 84. r Camden. in Dimetis. pag. 501. • Op. tom. 5. pag. 103. i Bed. histor, lib. 4. cap. 4.

u Id. lib. 1. cap. 1.

[ocr errors]

proximam, et cohærentibus Grampii montis jugis a Vecturionum sive Pictorum septentrionalium parte distèrminatam. Scoticas enim hasce Alpes “Scotos dudum a Pictis, et eorum ab invicem regna separavisse," prodit etiam Fordonus in Scotichronico: montes videlicet Dorsi Britannici, sive Drum Albin ; de quibus in å vekdóroiç Adamnani de rebus S. Columbæ legimus: “Oceani insulæ per totum, videlicet Scotia et Britannia, binis vicibus vastatæ sunt dira pestilentia : exceptis duobus populis, hoc est, Pictorum plebe et Scotorum Britanniæ; inter quos utrosque Dorsi montes Britannici disterminant."

Extant libri tres ab authore quodam incerto de B. Patricii vita conscripti : in quorum primo leguntur ista: “Scoti de Hibernia sub rege suo Neill Næigiallach multum diversas provincias Britanniæ contra Romanum imperium, regnante Constantio filio Constantini, devastabant: contendere" incipientes aquilonalem plagam Britanniæ. Et post tempus, bellis et classibus Hibernienses expulerunt habitatores terræ illius ; et habitaverunt ipsi ibi :" deinde, aliquibus interjectis, " Ductus est itaque sanctus Patricius ad Hiberniam captivus, primo anno regni Juliani imperatoris apostatæ, qui regnavit post Constantium ; anno autem nono regni Neill Næigiallach regis Hiberniæ, qui septem et viginti annis potenter regnavit; quique Britanniam ét Angliam, usque ad mare quod est inter Galliam et Angliam, multum devastavit, ibique in bello cecidit." Ex quibus colligimus, juxta hujus scriptoris sententiam postremis Constantii temporibus, annis nempe ante Juliani imperium octo, regnare coepisse Nellum illum magnum: quo “ Hiberniæ monarchiam obtinente, sex filios Muredi regis Ultoniæ in classe non modica boreales Britanniæ partes occupasse, gentemque ab iis propagatam et specificato vocabulo Scotiam vocatam" fuisse Giraldus Cambrensis* etiam narrat. Unde videndum, an non sex istorum fratrum princeps Reuda ille fuerit, cujus Beday his

W Conterere.

Girald. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 16.
Bed, histor. ecclesiast. lib. 1. cap. 1.

verbis mcminit: “Britannia post Britones et Pictos tertiam Scotorum nationem in Pictorum parte recepit: qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, vindicarunt. A quo videlicet duce usque hodie Dalreudini vocantur: nam lingua eorum Dal partem significat," et eum secutus author chronici Britannici; qui verbis illis, de Pictis tempore Vespasiani in Kathenesia consistentibus, paulo ante a nobis citatis statim subjicit : “ Processu vero temporis Scoti duce Reuda de Hibernia, quæ proprie Scotorum est patria, progressi, vel amicitia vel pugna sibi juxta Pictos sedes statuerunt, et Galwediam inhabitaverunt:" quod de Galwedia tamen clarissimo Bedæ adversatur testimonio, qui Britonuma ditionem (ut diximus) ad Dunbritannicum sinum usque porrigit, et ad septentrionalem” sinus illius partem Scotos advenas consedisse confirmat. Penultimo vero Constantii illius de

quo

diximus anno, ipso videlicet Constantio X. et Juliano III. consulibus, hoc est, anno æræ Christianæ CCCLX. docet auctor locupletissimus Ammianus Marcellinus', " in Britanniis, Scotorum Pictorumque gentium ferarum excursu, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastata” fuisse ; et in ipso principio imperii Valentiniani senioris, quod in annum CCCLXIV. incidit, “ Pictos, Saxones, Scotos et Attacotos, Britannos ærumnis vexavisse continuis:" de iisdem postea addens: " Eo tempore Picti, in duas gentes divisi, Dicalidonas et Vecturiones, itemque Attacoti bellicosa hominum natio, et Scoti, per diversa vagantes multa populabantur." Quare, quum “ Britannias' barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam" Valentinianus intellexisset, ad hæc prohibenda missum ab eo in insulam Theodosium Hispanum comitem refert, in Africa prius “officiis Martiis (ut ille loquitur) felicissime cognitum:” quem ut Africanum quondam et Britannicum ducem Sym

* Supra, pag. 109.
b Bed. lib. 1. cap. 1.
d Ammian. Marcellin. initio lib. 26.
f Ibid,

a Bed. lib. 1. cap. 12.
C Ammian. Marcellin. initio lib, 20.
e Id. lib. 27.

machus& idcircò celebrat: de quo et Latinus Pacatus Drepanius, in panegyrico ad Theodosium Augustum, ejusdem comitis filium : “ Redactum ad paludes suas Scotum loquar? Compulsus in solitudines avias omnis Alamanus, et uterque Maurus occurrent:" et Claudianus in panegyrico, tum de tertio, tum de quarto, Honorii consulatu: in posteriore sic de illo canens :

Ille Caledoniis posuit qui castra pruinis,
Qui medio Libyæ sub casside pertulit æstus;
Terribilis Mauro, debellatorque Britanni
Littoris, ac pariter Boreæ vastator et Austri.

In priore, ita :

Ille leves Mauros, nec falso nomine Pictos
Edomuit ; Scotumque vago mucione secutus,
Fregit Hyperboreas remis audacibus undas.
Et geminis fulgens utroque sub axe trophæis,
Tethyos alternas refluas calcavit arenas.

Ad Attacotos vero quod attinet : eos cum Scotis, in epistola ad Oceanum conjungit etiam Hieronymus. Ubi enim in vetere editione Veneta anni MCCCCLXXVI: Basileensi anni MCCCCXCVII. Tegebatur ; “ Scottorum et Atticorum ritu, ac de republica Platonis, promiscuas uxores, communes liberos habeant:" pro Atticorum, quædam exemplaria Atticotorum habuisse, Marianus Victorius monuit; quæ omnino pro genuina lectione est habenda. Neque aliud sentiendum de consimili ejusdem Hieronymi loco, in libro adversus Jovinianum secundo. " Quid loquar de cæteris nationibus : cum ipse adolescentulus in Gallia viderim Scotos (ita enim habent libri editi) gentem Britannicam, humanis vesci carnibus ?" ubi Thomas Dempsterush

pro

Scotis substituit Gothos : et quidem non meram conjecturam, sed authoritatem librorum manuscriptorum hic obtendens: ea videlicet fide, qua duas proximas voces, gentem Britannicam, quas correctioni suæ obstare pu

& Symmach. lib. 10. epist. 22. ad Thedos. Aug.

Dempster. apparat. ad histor. Scotic. lib. 1. cap. 4.

« AnteriorContinuar »